Herodiani infanticidii vindiciae auctore f. Casto Innocente Ansaldo ordinis Praedicatorum. Accedit ejusdem Dissertatio de loco Johannis aliter atque habet vulgata a nonnullis patribus lecto

발행: 1746년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

trouvent au contaraires dans tout ce que nous avons

de plus ancien , oe se plus gran is Annemis de lari eligion Chrenenne os ont ei es des os premiers Siectes. Celse les a lues dum I 'Ευungite de lamansere que nous ses si fons presentement. Sed satis de Simonio , unus homo nobis melius conficiet rem , Johannes nempe Clericus . Venit ille siquidem Scaligeranis expectatus Gentibus Dictator , qui sua in elaboratisi ima Arte Critica demendis Scriptorum agens, quae Impolioribus

sunt de Fallariorum arti tribuenda, exempla collegit bene multa verborum atque rerum novo ,

ut ait, Testamento adjectarum , erat illi etiam siquidem generalis eadem de Interpolatione Evangeliorum cum Scaligero sententia . Totus cum suo Grotio fuit & Hammondo acutus ille Criticus, ut fraudeS eorum palam faceret, qui Evangeliorum, Epistolarumque Canonicarum textui, aliquid aut piam per fraudem, aut consilio malo addidere, idque maxime III. Pa te Sect. I. Cap. I s. Infantium tamen Historiam stragis, inter adsuta ne suspicatur quidem enumerandam. Arguit id profecto apertissime nullo in MS. Codice Infanticidium desiderari, nullam relate ad periocham illam esse Codicum disia

32쪽

CAp UT SECUNDUM. II

dissensum; universale eorum esse qui veteres manibus versarunt Codices silentium. Nullum reapse dissentiens Exemplar adfert Maliger, nec eo ducitur motivo, quod erat tamen animad-Vertendum maxime . Quam bene Scaligeranae argumentationi aptare in praesentiarum possumus, quae adversus Erasmum, simili argumentatum modo, protulit Simoniust Ce qu on Lyaobjecte, ait adversus illum Criticum hic Auctor,

derater, V serest tres discite de te metire eniterement a couvera si premier. Les Antiirinitaires de res derniers rems, qui noni pas ete sbons Gram- matriens que Dy ont adopte N eurs de ses rema ques, qui apustent manifesement leurs preing . Onlit au Chapitre 9. de I' Epitre avx rismains v. F. dans tous os Exemplaires Grees, oe dans mutesos Ver Ans δε Monde, comme ii r a dans mire Vulgate, Ex quibus est Christus secundum Carnem, qui est iu per omnia Deus benedictus infecula. Erasime qui siemble n' avsr pu μuffrisque S. Paul pariat en des termes si clatra de IaDiτinite de I. C. dit, d'aboris, que si res mors qui

33쪽

a lus, Nisi haec particula adjecta est, sicuti qua dam adjectas ostendimus, hoc certe loco Paulus palam Christum pronunciavit Deum,& consentiunt quae quidem viderim Graecorum Exemplaria . Duene raision at-il eue de s p ni crquon a ait aruule quelque ebole a ce passage, puia siqv u reconnois que tous os Exemplaires convisu-nent entreuxJ III a, dit-ic des additions en d amrres endrotis: cela es vrs; mais fur ce pied Ia oune fera assure d' aucun mot du Nouueau resu

nnent. II foute qu U 1 a de semblabos additionsen d' autres limae, ct ii donne potir exemple cellequi es a L sin de I' Or uision Dominicule dans Ies

iae viaires Greci. II deetest done prodire quoiaque Exemplaire siest Gree,yoit Latin, ou en quesque auire Langue, ou les mota doni ii sagit nesu sent mini, comme I'on m pro luit un asse: grandnombre, ou ce qui est dans te Grec ordinatre ne sietromve potnt. Conjicit ergo tantum Scaliger, non ostendit ex Variantibus corruptum fuisse Matthaei Codicem. Nae Petro Victorio assentiri fas erit, olim adferenti, aptum corrumpendis quidem Veterum textibus fuisse Scaligerum , nequaquam restituendis. Subscripsit jam olim judicio Uictorii Gerardus Johannes Vossius. Interim liceat mihi hisce praeconceptis ita argumentari. Locorum omnium quae in Bibliis corrupta existimantur, verum illud est, nonnulla aliquibus in Codicibus inveniri, quae in aliis

34쪽

non sunt, nonnulla uno modo aliquibus legi in Codicibus, in aliis autem dissimili ac diverso . Ita videas apud Valtonum, ita infinitis apud Cl. Simonium in locis, ita in Leus dentanis Philologi Hebraeo Graeci Quaestionibus, ita in Paulli Colomesii Observationibus sacris, ita in Animadversionibus Clerici & Exegeticorum unia versis, hocque postremus ille Scriptor protulit prudentissimum Effatuma Interpolati Coclicis iudi- ei; i...ium est, si sit in meteribus Codicibus sine additumento, quod in recentioribus invenietur. Qui enim corruptus dici potest Textus, si nullo in Codice dissentilat, idem si legatur in omnibus Codicibus , si Codices omnes eandem sententiam, eandem narrationem eodem modo repraesentent

Uerum Infanticidii Historia earum non est, quae in aliquibus adpareat Codicibus, in aliquibus non item ; itaque Sacri Codices interpolati nullo dici modo possunt relate ad stragem Bethlehemiticam. Quis quaeri Vero possit in praesentia,

me adversus homines ex argumento negante differentes, negativo aeque, ut ajunt, uti argumento λ Profecto qui novit quam diligens fuerit maximus Simonius , quam fuerit Clericus parum erga sacrorum integritatem Textuum bene animatus, judicium statim ferre poterit, fortius ne sit argumentum e silentio Flavii de sumtum ad stragem Infantium adscribendam fabulis, an alterum ex Clerici silentio erat enim

35쪽

18 HERO D. INFANT. UIND.

ille si quis alius Evangeliorum corruptioni, Cujus adeo sollicitus erat Clericus, evincendae locus) exque opposita Simonii sententia derivatum, ad Per cham, quae Infanticidium Continet, ab adjectorum censu removendam. Sed pergamus ex Effatis semper Criticorum, Sanctissimorum vindicias Innocentum concinnare ε, ad stylum Peri hae primum nempe descendamus, inde ad genus Orationis. Et de Itylo quidem .dictionis si loquamur certissimum hisce in rebus, aliquorum sententia, Criterium erui ex eodem facile erit, minime eam extorqueri posse Matthri ab Evangelio perlocham . Porro in stylo dignoscendo duo observanda quis

ignorat ἔ frequentem nimirum vocum atque

phrasium , modorumque loquendi usum, & similem vocum positionem seu struetiiram 3 Iam vero si Verba & phrases, ejusque qua de agimus Peri cha: λῆκος-jectas, nempe non illam modo extimam, quae in ea continetur, 1ermonis superficiem , sed ejusdem potius Orationis characterem, dictionis contextum, texturae continuitatem , eloquutionis formam , figuras loquendi, tractationis methodum , haecque omnia cum Verbis phrasibusque ceterarum Evai felli Matthaei Partium examussim conferas, non ac lacti, ut proverbio dici solet, nec OVum ovo similius, quam ea inter se comperies , utque purpura aa Furpuram collata, sic & illa se

36쪽

CAp UT SECUNDUM. Is mutuo illustrare, atque ita genuina ostendere concipies, ut filiam numquam melius serma sua reserre matrem , aut germanos fratres smiliores dixeris. Initium est Peri hae: Tora H ρώμπων ἔπι -τωχφη E- ων Mάγων. r me midens HG

des quod illusus esset a Magis. Certus esse quisque potest per se , pene omnes totius Evangelii peri has ita incipere Matthaeum , & phrali illa, sive illo dicendi modo, quae sequuntur, per

petuo cum superioribus connectere. Dixerat jam

ut ex innumeris exempla modi dicendi aliqua, quo narrationes solet nectere Matthaeus, latino sermone efferam: XVIII. Tune accedens ad eum

Petrus dixit; XX. Tune accessit ad eum Mater Hirum Zebedaei. XXII. Tunc abeuntes Phariseieoninium fecerunt. XXV. Tune congregati sunς Principes Sacerdotum. XXVI. Tune venit eum illis Jesus in villam, quae dicitur Get emani.

Haecque paucissima sunt relate ad ea, quae libenter praetermittimus, quod ita collecta luce nam quasi oleant, offendantque puras Legentium aures , aliquo tamen modo adversus Viti- litigatores necessaria. Sequitur, χυμ η λίαν, iratus est valde, frequentissimus apud Matthaeum superlativa ex-

37쪽

παρὰ δ Mαγων, secundum tempus quod exquisieras a Magis, nonne eadem prorsus est ac illa qua usus paullo ante fuerat: Tm 'Ι - λαθρα καλω

Herodes clam vocatis Magis exquis it ab eis tempus ' Sequirur: -ο λας αδ . . H mistens occidit. Egregie Maldonatus hoc videt in loco, usitatum novi Scriptoribus Testamenti hebraismum, quo nempe, ea ratione, qua Hebraei Vembo n, υ, ita illi alio μος ελλω, absolute, non e Pressa sed intellecta utuntur, quae mittitur persona , quod selectis etiam confirmat testimoniis . Accedit, δε πασι τῶς ορίοις , quibus verbis Terri torium oppidi, & universitatem agrorum alia cujus Urbis describit perpetuo Matthaeus. IV. b

κρη ἶλΘis οἰς ri ορια Ma Ἀλα . Habemus in subj cta Infanticidio Prophetia: φωνῆ Pαμῆ , quam legimus haud semel apud Matthaeum vocem :

38쪽

idem aliis in locis. Frequens & crebro apud Matthaeum usu habita est vox ἀλ-Θuk , quae in

Stragis continetur narratione λ frequentior tamen altera Ἀκνα , uti & ad natos, uti ho ce in loco, exprimendos, Voces praetermittenS -ν,& -υι ; iccirco Periocha illa in qua Bethlehemiticorum caedes Puerorum exhibetur , verbis adeo phrasibusque Matthaei propriis concinnata est, ut hae casu , aut natura Verius , quam imitatione ac studio usurpatae in illa videantur ;unde characterem, coloremque Sacri Scriptoris

in illa exhibeant, quam stylum Docti 1olent

nuncupare.

Ad dicendi vero genus esset accedendum; ut enim Vir ajebat exactis limae Critices ac Doctus, Sanctissimorum stylus Scriptorum non tam ex loquutionis charactere, quam ex charactere Personae ducendus est : veros millimum videtur quippe , poste quemquam Catonianam loquutionem aemulari, ast abest semper longisti me a vero , Catonem in apertam Reipublicae perniciem loqui potu ille . Adsit licet Catonianae loquutionis character, nisi Catonianus tamen ad-tit animus, numquam mihi Catonianus sermo sit. Dicendi genus igitur, non characterem loquutionis modo, sententiarum videlicet , verborumque pondus atque delectum spectat , sed

39쪽

HERO D. INFANT. VIND. anagis Petionae characterem, ingenium ejus via delicet, ac sensum, quo res scriptae sunt, aut scriptae sint oportet; dicendi genus , inquam , si respicimus, statim atque procul dubio dignoscere valemus, haud tuisse piam per fraudem textui Evangelistae additum Bethlehemiticum Infanticidium . Et sane , Historiam Evangelicam scripsit , uti notissimum , Matthaeus eos propter qui Christi ad fidem ex Circumcisione venerant. Itaque totus erat, ut q ae Co

tigerant reapse , Prophetiis adimpletis confimmaret, quo magis advenisse reipsa Messiam, recentes illi ex Judaeis Christiani facti pro explorato haberent atque crederent. Evangelistaru in nemo tot adtulit, quot Matthaeus , nemo tot

adimpletas adnotavit Prophetias , quas in medium ferrem, nisi taedium ac molestiam Legentibus creare pertimeseerem. Quam enim impervium non displicere pene omnibus languido ac simulationis pleno hoc , ma Ia aeque ac bona omnia nauseante saeculo i In illa utique potest quisque narratione cognoscere apertiss- me characterem Personae, ex Prophetia Ieremiae nempe adnotata , dicendi genus Evangelistae; Vaticinium scilicet in loco statim memoratum ;homines ex Circumcisione recens Christianos factos ad intelligentiam complementi Prophetiarum manuductos ; haud alterius denique, quam Scriptoris nostri verba, phrases, stylum,

40쪽

orationis consilium denique & sensum. Certe, qui in Apocryphis, in Fallariorum Libris versati levissime etiam sunt, sat norunt, an tanti fuerint simplices illi, piis qui utebantur fraudibus primorum saeculorum Christiani, ut ea Olmnia apte adeo, non dicam imitari aut simulare, sed ne intelligere quidem & ad rem exprimere valerent. Quare vel Ipse magnus Critices Primceps ac Parens Clericus, quam Iocus postulat, consequutionem statuat. Igitur, inquit ille , si '' 'th. quod occurrat, quod a linguae ingenio, styloque μ't Scriptoris prorsus non abborreat, nee a sententia

serieque orationis sit alienum ς nulla est caussa,

cur consentientibus M. S. omnibus Codicibus, v reribus Aditionibus, Translationibusve quidquam

mutetur; praesertim si mutatio paullo major sit, alioqui latissma Corruptoribus aperietur fenestra, si liceret omnibus reclamantibus Codicibus quibus

vis quidlibet mutare. Haec autem omnia quam optime rei, qua de agimus, conVeniant , opus non est ut de monitremus. Haud etiam in Critice inferior erat Clerico Casaubonus, qui pulcherrimam tamen Camerarii emendationem Evangelico sibi admittendam in Textu non existi mavit, ob periculum mutandi vel minimum

vicem in Libris sacris, ubi praesertim constat de vulgatae Lectionis vetusate, nisi ultima urgeat nocessias.

Quoniam vero in ejus interpretatione Versa

SEARCH

MENU NAVIGATION