장음표시 사용
401쪽
86 Υ r I E I N Π.artem Sanitatis tuendae absolvi descripti6ne legum , quae definiunt illum' definitum usum classium recensitarum 744. , vel
74s.ὶ , quo satisfiat illi scopo jam descripto
io23. Tamen dissicile est ita promulgare lius leges', ut observatio earum omni homi ni aequaliter prosit. 1or Cujus dissicultatis causa in Iλοα κυμι ut plurimum haeret; ideoque operatur saepe, effectus oppositos in hominibus, qui tamen eandem normam vivendi sequum
1 Ita quidem, ut unicuique servetur saepe sua, integra, Sanitas, licet utantur homines non tantum vario , sed & plane opposito , usu sex rerum nonnaturalium ;quum contra, si vivendi rationem permutaverint vicissim inter se, mox utrique alieno more Duentes aegrotenti, qui suo morigeri .bene valebant.1O26. Ipsa quoque consuetudo, quam non male alteram naturam, vel ἰωσυαγώαν, ap pellant, fert vix credenda; sive spectaveris es fectus. aeris, cibi, potus, motus, medica menti , veneni, sive consideraveris reliqua. IO27. Quamobrem mutatio subita a consuetis in nova est ubique, dc semper, quRMma imn periculosa; licet ex malis vulgo ba bilis in bina putata transiverit.
402쪽
1618. Sed, sensim mutando , saepe variare vitam quotidianam, egregium est auxilium tuendae Sanitati. io29. Aer maXime graVis , adeoque simul, ut sere semper est, serenus & siccus , suo cuique loco saluberrimus habetur. 1ogo. Aeris effectus varii ; ejus favens, vel nocens , natura ; descripta habentur, ubi de causis Sunitatis 1o6o. de Morborum s 746. ad in aere latentibus actum est; unde proinde peti debent.1o3I. Qualitates etiam aeris, excessit suo producenteS morbos, emendari postunt oppositis inductis: frigidus enim, d humidus, poterit mutari in calidum, & siccum , ope ignis accensi, per ligna sicciora, & aromati est , nutriti; halitu aromatum calidiorum sponte , vel igne, fragrantium ; vento calido admisio , vel arte excitato ; si vero caldre, Sc siccitate aer peccat, emendatur eX-halatione dispersae frigidae ; vento artificiali ; vel exspiratu halituum aquosorum CX plantis frigidis aquae immissis , ut sunt saliri , populus, rosa , sambucus, Opulus,
λοῖ et . Aer igitur serenus, gravis, temperate calidus de siccus, a mediterraneis pu- , dc a fluminibus, spirans , leni agitatus yζnto , subitarum lc magnarum mutatio-yxim expers, apricus dc ruralis, ab exhala-
403쪽
;88 Υ r I E I N A lationibus salinis , oleo sisque de ecatus,
optimus est in genere Sanitati tuendae. io 33. Cibus autem censetur optimus iliale, qui simplicissimus, parum foeculentus, acrimonia omni carens , haud praeditus magna mobilitate suarum partium , sano nostro corpori simillimus, aut illi facillime a fimilandus per vires nostras coctrices , tum in acquisitionem praedictarum dotium arte culinaria praeparatus, est. io 3 . Qualis habetur omnis quidem, qui deligitur I. ex seminibus frumentaceis, farinosis , bene maturis , puris , moderate siccatis , satis recentibus , Tritici, Zeae, Secalis. Hordei, Avenae, oryzae, Fago-
pyri, Mays , Milii , Panici , Phalaridis ;
atque tritu, subactu , fermentatione , cinctione, praeparatur ita, ut sapore, & odore, gratissimo, se commendet nomine Panis. Σ. ex legumrnosis tam corticibus tenerioribus, quam seminibus adhuc viridibus , aut maturis , Fabarum , Phaseolorum , Pis rum , Lentium, Cicerum , Viciarum dum maceratione, Coctione , tritu , sacpς levissima tostione praemisia, parantur. 3. ς oleribus recentibus , viridibus , aut colli 'gando solia crescentia leniter utcunque sus locatis, Lactucae, Inlybi, Cichorei, Por'
tulacae, Apti, Hippo selini, Brassicae, Mal-VRe, Belae ; maxime , si levi coctione in
404쪽
proprio succo moriuntur. 4. Ex fructibus tam solidioribus, ut cinarae, nuceS, amygdalae , aut bulbis raporum , vel radicibus Dauci, Pastinacae, Raphani, Belae, & Similibus ; quam mollioribus, ut poma arborea, vel plantarum scandentium annuarum; pyra; baccae; pruna, cerasa. s. CX succo, re corpore, animalis fani, junioris, non nimis pinguis ; si ve fuerit quadrupes , aVis, piscis , sive dc insectum , vel crustaceum ;si elixatione , asiatione, frixatione , suffocatione, praeparantur , quo dc lac & ova re
1o3s. Alimenta dura, sicca, crassa, ponderosa eculenta , prosunt his , quibus sunt valida viscera, celeris digestio , motus muscularis ingens , humores moti valde insanitate. Mollia , humida, tenuia , levia, deseecata , his obsunt, vel perpetuam fere mensam imperant.
JO36. Illis vero, quibus viscera debilia, dissicilis digestio . vita quieta , sedentaria , otiosa, prosunt cibi arte, vel natura, simillimi chylo diluto.
io 37. temperie alcalescente condu- unt acescentia Io 34. I. 2.3. 4. in aces conte prosunt alcalescentia IM . F. . i. 38. Ex quibus paucis tota ratio dele-UR , copiae, praeparationis, alimentorum
405쪽
so Υ r I E I . N H. viscera , humores , temperiem , aetatem, sexum , Vitae genus, sttidia. io 39. Copia cibi optima cuique , quam sequitur sensus resectionis , non torporis. Tutior sobrietas , sed debilibus : excessus melior, sed robustis.
IO o. Condimenta autem eX acidis, sale, aromatibusve, petita , nocent sanis acrimonia sua noxia , vascula tenuissima laedunt , & falso appetitu per stimulum excitato corpus graVant plus , quam nutriunt.
io i. Quin & ex iisdem regulis intelligitur bonitas potus Io 33. ad Io4i. ; si
enim ille requiritur tantum ad emendandam sitim, siccitatem, crassitiem humorum, Vel eorum acrimoniam, tum aqua frigida, limpida, levissima, inodora, insulsa, cursu eΣercitata per flumina pura , est potus optimus homini robusto. IO42. Si vero potus requiritur simul eo scopo, ut calefaciat, in motus stimulet, &attenuet , tum prosunt cerevisiae coctae, fermentatae , ad deseecationem usque tantum asservatae , ut vina limpida , fragrantia , grata. Sed illorum delectus, co-Pia , usus, determinatur per conditiones assumturi.
io 3. Cibi minime pingues, dc potu quae, firmissima reddunt di sortissima cor
406쪽
Π P o φ Υ A A a I S. 39r1o44. Corporis Motus ad primum usque exortum lenissimi sudoris, vel usque ad sensum incipientis lassitudinis , post initia coctionis , cum sensu levitatis , optimus est. Unde de Quietis regula pendet.
1 o s. Somni tempus , quando corpus sanum torpet. Optima ejus mensura agilitas corpori, dum eVigilat, nata. 1o 6. Omnia medicamenta, Vel evacuantia, vel acria, cujuscunque tituli , vitanda omnino sunt. io 7. Sed purgationes cutis eXternae perfrictiones, loturas, balnea, fomenta, natationes , detersiones , egregie prosunt.1o 8. Animi autem aflectus , non sunt
omnino supprimendi ; sed neque excitandi nimis: torpor enim oritur, Vel circulationis perverso. Spes, & desideria, corpori saluberrima deprehensa sunt. ΠΡΟΦΥΛΑΞΙΣ. λῖψ9. I Raecaventur morbi, dum, simul--E ac adsuturorum signa deprehenduntur prima, statim occurritur eorum Causis a
Ioso. Primaria vero remedia prophylastica morborum brevi oriturorum sunt proiecto haec; abstinentia, quies, potu S aquae
Lylidae, deinde blandus & aliquamdiu con-
407쪽
3ρα Π 2 O Φ Υ Λ A π I Σ.tinuatus motus usque ad initia lenis sudoris, tum postea somnus largior corpore bene te cto : his enim crassa diluuntur , laxantur
rosi. Neque est aliud , quod plus deafendit corpora contra Vim causarum exter narum , quam siquis Verno tempore tarde minuat vestimenta hyberna , rursumque cito augeat aestivas vestes autumnali temorore.
Ioset. Eodem etiam facit quam plurimum moderamen diaetae simplicibus descruptum & paucis regulis his: aestate conducit victus levis, mollis, laxans, humidus, lenis , ex oleribus, fructibus , lacte , jusculis ; cum potu copioso aquoso , vel admodum diluto; & cum motu corporis leniore, vitato omni violentiore. Hyeme prodest victus gravis , durus, siccus , aromate vel sale acrior , caro assa, Panis plus coctus cum potu parciore Vinimeraci ; dc cum motu corporis validiore
Vere, & Autumno , victus moderandus media quasi inter aestivum dc hybernum temperie; considerando simul, in quodnamborum temporum plus, minusve , inclina'
408쪽
TATEM.tos 3. Orpus bene fanum per actiones
a vita sana inseparabiles sensim ita mutatur , ut fibrae minimae rigidissimae fiant, vascula autem tenuissima concrescant in fibras concrctas , & humoribus non pervias, vasa majora durescant, arctenturque, omnia autem simul contrahantur , compingantur, concrescant sibi invicem, unde siccitas, immobilitas, imminutio senilis. Hinc vasculorum minimorum munera destriauntur , humores in iis stagnant , lentescunt, coalescunt inter se , dc cum canalibus propriis , adeoque subtilissimi deficiunt, coctio debilitatur, reparatio deficit, crassiores pers0la majora vasa lenti decurrunt , & vitam solam absque animalibus actionibus sustentant, unde tandem mors senilis per has mutationes accidit inevitabilis, ex ipsa Sanutate sequens.
X OS . Quae igitur citior accidet, si actiones vitae sanae violentiores fuerint tardior, fi moderatiores. Atque in moderamine justae hic mediocritatis videtur promitti longaevitas possibilis arti, maxime si hygiet ne de prophylaxis conspirant ita in suos effectus, ut non turbent huncce scopum ; cuncta se-
409쪽
gs4 Di AETA AD LONGAEVITATEM. re huc redeunt , si Collecta erunt. Ioss. Debent corpori conciliari omnes illae conditiones, quae explicatae sunt 88s.) quantum ulla arte id obtineri poterit. Acti6'nes corporis ita instituendae , ut reparatibperditi, assimilatio assilmti, incrementi re quisiti terminus, foecis expulsio , blande, lente, assiduo, fiant ; unde labor modera tus, assiduus , ad initia levissimae lassitudi nis prodest; in pueritia levior, sensim incres
cens cum auctb robore corporiS , rursumque cum senio diminuendus semper. Vita interim varia omni fere ratione , praeprimis
Ios6. Animae operationes eligendae illae, quae singulari genio uniuscujusque maxime sponte placent, hae autem ipsae ita dirigendae, ut, moderatione servata , spiritus nec torpeant quiete , nec dissipentur , aut rodant , per nimios motus. In pueritia animi contentio acrior prohibenda , sensim plus exercenda , in senio sensim magis , magisque, moderanda. Occupationes saepe Varia
1os 7. Cibi simplices, sicci, duri, tenaces , dissicilius putrefaciundi , non acres; ex Vegetantibus panis, radices, fructus austeriusculi; ex Animalibus carnes macilentiores s litae, aut pisces sic praeparati , maSi'mo annosiores, se probaverunt. In pueriti
410쪽
D1ΑRTA AD LORGApVITATEM. 39s Iae , sensim panis , dein reliqua danda eo firmiora , quo plus creVit robusta aetas, in senio sensim redeundum ad victum pueri
ios 8. Potus aquae bonae, frigidae, par cus , soli siti , dilutioni , temperiei insior
viens , maximis laudatur essedituum exemplis ; cerevisia, & Vinum, matura , pura, blanda, admittuntur moderato usu , nimia valde nocent. In pueritia lac, sensim dilutius , deinde aqua in robore aetatis, in senectute vinum molle, edentulum.1o3 9. Interim abstinentia summa , diaetae accuratissimae, eX siccantes, emaciantes, rarissime interpositae, mirifici usus. Ios9. Increscente senio introductio nutrimenti per apposita externa , halitu, fotu, balneo, clysmate, unguento, fiet. Io6o. Aer purus , campestris , montanus , ut & umbrosus in sylvis , tum quoque insulanus, frigidior, laudatur hic prae
Io6i. Excretio crassi circa senectutem tutissimis juvanda , iis nempe , quae magis excitent fibras, dc solvant foeces ; ubi crocus, sal, gummi aromatica, praecipua sunt cum melle, se molliori vino. IC62. Mutationes fere radi cales humorum per resolventia , horum dein eXcretiones succedentes, ut sunt receptae curationes per
