Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

stulta, quamcunque personam induXerit. Neque vero mulierum genuS Usque adeo stultum arbitror , ut eam ob rem mihi succenseant, quod illis & ipsa mulier, & SΤυLΤia 1Α stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent Via, hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint viris multis calculis fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus anteponunt, cujusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem eXercent. Alioqui unde nam horror ille formae, hispida cutis,& barbae sylva , plane senile quoddam

in viro , nisi a prudentiae vitio, cum fi minarum semper laeves malae, VOX semper exilis, cutis mollicula, quasi per petuam quandam adolescentiam imitentur 7 Deinde quid aliud optant in

102쪽

8 Mn P Ι ΑΣhac Vita, quam ut Viris quam maXime placeant 7 Nonne huc spectant tot cultus . tot suci , tot balnea , tot Compturae , tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi , fingendique vultus, oculos & cutem, artes 7 Jam

datae sunt, quam stultitiae 3 Quid enim est quod illi mulieribus non permitatunt ' At quo tandem auctoramento,

105쪽

Ε P Κ Ω M I O N. 9 nisi voluptatis 3 Delectant autem non alia re , quam stultitia. Id esse verum non ibit inficias quisquis secum reputarit, quas vir cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas, quotieS faeminea VO-luptate decreverit uti.

Habetis igitur primum & praecipuum Vitae oblectamentum , quo fonte proficiscatur. Sed sunt nonnulli, cun primis autem senes bibaces quidem illi magis quam mulierosi , qui summam voluptatem in Compotationibus constutuunt. Equidem an sit ullum lautum convivium, ubi mulier non adsit, viderint alii. Illud certe constat , citra Stultitiae condimentum, nullum Omnino suave esse. adeo ut si desit, qui seu vera , seu simulata STULT 1Τ1Α risummoVeat, γελωτοποιον quempiam vel mer-

106쪽

so Μ Ω P I A Σcede conductum accersant , aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui

ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis disic tiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis cu), tot lautitiis, tot cupediis X Onerare Ventrem, nisi & oculi pariter& aures, nisi totus animus, risu, jocis, leporibus pasceretur 7 At istiusmodi tragematum ego sum architectriX unica.

Quanquam illa ipsis jam in conviviis solennia, Regem sortiri talis f, lusi-

u ) Bellaria , inquit Gellius , vocabulum significat

omne mensae secundae genus. Nam quae ματα Graeci aut κειαμιαται diXerunt, nostri vel res ea bellaria appellarunt. MSC.

x) Cuppes & Cuppedia, inquit SeXtus Pompeius, antiqui lautiores cibos nominabant. Unde &Macellum forum cuppedinis appellabant. Dicta simi vel a cupiditate, vel sicut Varro dixit J quia ibi fuerit Cuppedinis domus, qui fuerat ob latrocinium damnatus. Unde Cuppedinarii. MSC. y ReX dicebatur qui singulis praescribebat, quanis tum deberent bibere. L.

107쪽

E P K Ω Μ Ι o N. sitare tesseris, Philotestis invitare Z), cem tare συριπεριφορας a), ad Myrtum canere b ) , saltare , gesticulari , non a septem Graeciae Sophis, verum a nobis ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium hujusmodi rerum ea natura est, ut quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant Vitae mortalium, quae si tristis sit ne vita quidem appellanda videatur. Tristis autem evadat Oportet, nisi cognatum taedium, hoc genus oblectamentis absterseris.

2) Graeci sιλοτησιας Vocant, quibus Ω hodie nostr tes utuntur, cum in amicitiae signum praelibant alicui, ac deinde porrigunt poculum. L. a) Id est : Circumlationibus. Sic enim Vocant, cum dicendi, canendi , bibendique vices , ordine per

omnes circumferuntUr. L.

cbb Olim qui canere jubebatur , Μyrteum ramum accipere solitus erat ab eo qui ante cecinerat, atque is finita cantione tradebat, quem vellet post se canere, ut copiosius explicat Erasmus in suis chiliadibus. L,

108쪽

corum charitate & consuetudine acinquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibUa anteponendam , quippe rem usque adeo necessariam, ut neC aer, nec ignis, nec aqua magis C). rum

sum adeo jucundam, ut qui hanc de medio sustulerit, solem sustulerit: adeo

denique honestam, si quid tamen hoc ad rem pertinet, ut nec ipsi philosophi

vereantur eam inter pr3ecipua bona Com

memorare. Sed quid, si doceo me hujus quoque tanti boni, & puppim esse& proram'7 Docebo autem non d Cro-

eb Ita Μ. Tullius , in Laelio , de amicitia. L. d) Crocodilites genus est syllogismi captiossi, quemdialectici fingunt Crocodilum proposuisse mulieri, cujus filium rapuerat. Si dixeris, inquit , ve rum, reddam tibi flium. Illa respondit, non redis des. Et ergo redde , quia verum dixi. Imo , inquit, si reddidero, non dixeris .erum. L.

109쪽

aut aliis id genus dialecticorum argutiis, sed pingui, quod ajunt, Minerva, rem digito propemodum ostendam. Age, connivere, labi, caecutire, hallucinari in amicorum vitiis, quae danaetiam insignia vitia pro virtutibus amare , mirarique, an non stultitiae videtur amne 7 Quid cum alius exosculaturnaevum in amica, alium delectat poly

pus Agnae, cum filium g) strabonena

eb S0rites syllogismus est, qBem Cicero vocat ace valem , quod a rvandis paulatim singulis fallat , ut decem nummi non faciunt divitem , quid si unum addas 3 quid si1 etiam unum 3 Ita fiet ut nunquam fias dives , si nunquam tinus nummus facit divitem. Dicitur autem του σορου, id. est: a cumulo, siVe acervo. L. f) Quos Latini cornutos vocant, cum e duobias quicquid responderis , in te retorquetur. Hujusmodi syllogismis veteres dialectici ludebant. Diciturantem απα του κερατ , id est: cornu. L. g) Strabonem esse, vitium est oculorum distortorum. Petum esse, levius est, nam petis Ooulis pingeba- tur Venus, quod id videatur amatorium. L

110쪽

M M Ω Ρ Ι Α Σappellat petuna pater: quid, inquam, hoc est, . nisi mera stultitia Z Clament terque quaterque, stultitiam esse: atqui haec una stultitia , & jungit, junctos& servat amicos. De mortalibus loquor, quorum nemo sine vitiis nascitur; optumus ille est, qui minimis urgetur: cum interim inter sapientes istos Deos, aut Omnino non coalescit amicitia, aut tetrica quaedam & insuavis intercedit, nec ea nisi cum paucissimis, nam cum nullis dicere religio est , propterea quod maXima pars hominum desipit , imo nullus est, qui non multis modis deliaret, & non nisi inter similes cohaeret necessitudo. Quod si quando inter seu

ros istos coierit mutua benevolentia, ea certe haudquaquam stabilis est, nec admodum

SEARCH

MENU NAVIGATION