장음표시 사용
111쪽
modum duratura, nimirum inter morosos & plus satis oculatos, ut qui in
amicorum vitiis tam cernunt acutum,
quam aut aquila h ), aut serpens Epidaurius i . At ipsi in propriis vitiis quam lippiunt, & quam non Vident
manticam in tergo pendentem. Itaque cum ea sit hominum natura , Ut nullum ingenium reperiatur non magnis obnoxium vitiis, Adde tantam annorum ac studiorum dissimilitudinem, tot lapsus, tot errata , tot casuS Vitae mor
talis, quo pacto vel horam constabit inter
ch Est aquila tam acuti visus, tit recto intuitu soliqradios sustinere possiti Quin x pullos suos solem adversus intueri cogit, & si qui lucem non siistinentes avertantur, illos veluti adulterinos e nido praecipitat. M SQ i) Species pro genere est ; omnes enim serpentes multum videre dicuntur. De hoc serpente vide Horatii Commentatores. - .
112쪽
ω MnPI A ΣArgos istos amicitiae jucunditas, nisi a cesserit ea, quam mire Graeci ευ Θειαν appellant, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem vertas licebit. Quid autem y an non Cupido ille omnis necessitudinis autor & parens, prorsum
Oculis captus est, cui quemadmodum τα μη καλα καλα πιφανται k itidem inter vos quoque efficit, ut suum cuiaque pulchrum Videatur, Ut CasCUS URS-Cam, perinde Ut pupus pupam dea
k Id est : Non pulabra, pulchra Videntur. Hemistichium est Theocriti de amante. Sic enim ait
in I. llio H-εριβι ποῖλακις ω πολυφα μετα μη καλα καλα πεφανται , id est . Eteninsaniori saepe o Pobpheme , qua non pulchra, pulchra et identur. Caecus enim amor a poetis fingitur &τυφλουτων το φιλουν περι το φιλουμεον , ut ait Plato , id est : Excaecatur amans circa amatum. L.
O) Id est: Vetulus vetulam , puer puellam. Κεenim prisci Latini loquebantur. L
113쪽
E r κ Ω M I O N. 67 ur sed tamen haec ridicula jucundam vitae glutinant copulantque societatem. Porro quod de amicitia dictum est, id multo magis de conjugio sentiendum , quod quidem nihil est aliud,
quam individua vitae conjunctio. Deum immortalem, quae non diVortia , aut etiam in divortiis deteriora passim acciderent, nisi viri sueminaeque domestica Consuetudo, per adulationem, per jο-Cum , per facilitatem, errorem, dissimulationem, meum utique satellitium, fulciretur alareturque 7 Papae , quam pauca coirent matrimonia , si sponsus prudenter eXquireret, quos lusus delicata illa, sicuti videtur, ac pudens Vi guncula jam multo ante nuptias luserit 3 Tum quanto pauciora cohaererent
m Significat veneficia, aut homicidia.
114쪽
inita , nisi plurima uXorum facta per viri vel negligentiam , Vel stuporem laterent 7 Atque haec quidem merito
stultitiae tribuuntur , verum ea interim praestat, ut marito jucunda sit uXor, UXori jucundus maritus, ut tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, n) cuculus, curruca, & quid non Vocatur, Cum moechae lachrymas labellis eXorbet. At quanto felicius , sic errare, quam Zelotypiae diligentia cum sese conficere, tum omnia miscere tr gaediiS. In summa usque adeo nulla societas, nulla vitae conjunctio sine me vel ju-
n) Sic vulgo vocant maritum uYoris parum pudicata Quanquam Plautus oticulam vocat maritum foris amantem aliam, quod haec avis ova ponat in nido alien0. Juvenalis currucam Vocat maritum UXO-
ris parum castri, quod alienos alat pro suis. Tutibi nunc carruca placo. L.
117쪽
E T K Ω Μ I o με, cunda , vel stabilis es se potest, ut nec populus principem , nec servum heruS, nec heram pedissequa , nec discipulum
praeceptor, nec ami S amicum, nec maritum UXOr , nec locator conduci rem , nec contubernalis contubernalem , nec convictor convictorem di
lius serat , nisi vicissim inter sese nunc
118쪽
melle sese deliniant. Jam haec scio vitideri maxima, sed audietis majora. Quaeso num quenquam amabit, qui ipse semet oderit 3 Num cum alio Concordabit , qui secum ipse dissidet 7 Num ulli voluptatem adseret, qui sirimet ipsi sit gravis ac molestus 7 Istud opinor nemo diXerit, nisi qui sit ipsa stultior
Stultitia. Atqui si me eXcluseris, adeo nemo poterit alterum seri e , ut ipse
etiam sibi quisque puteat, sua cuique sordeant , sibi quisque sit invisus.
Quandoquidem id mali natura, non paucis in rebuS nOVerca magis quam ParenS , mortalium ingeniis insevit, praecipue paulo cordatiorum , ut sui quemque Poeniteat , admiretur aliena.
119쪽
E Γ Κ Ω M Ι Ο N. IQuo fit ut omnes dotes , omniS elegantia decorque vitae vitietur , pereatque. Quid enim proderit forma, praecipuum Deorum immortalium munus , si putiditatis vitio contaminetur 3 Quid juventa , si senilis tristitiae fermento corrumpatur 3 Denique quid in omni vitae munere Vel tecum , vel apud alios acturus es cum decoroc est enim non artis modo , Verum etiam
Omnis actionis caput, decere quod agas)nisi adsit dextra haec Philautia, quae mihi merito germanae est vice 3 adeo strenue meaS ubique partes agit. Quid autem aeque stultum , atque tibi ipsi placere 3 te ipsum admirari 3 At rursum quid Venustum , quid gratiosum, quid non indecorum erit, quod agas, ipse tibi displicens J Tolle hoc vitae condimentum
120쪽
72MΩPΙΑΣ& protinus frigebit cum sua actione orator ; nulli placebit cum suis numeris musicus; eXplodetur cum sua gestici latione histrio ; ridebitur una suis cum Musis poeta; sordebit cum arte pictor; esuriet cum pharmacis Medicus. Postremo pro Nireo Thersites co) , pro Phaone Nestor, pro Minerva sus, pro fa-
Ο Uterque est apud Homerum. Nireum dicit fuisse omnium formosissimum qui ad Trojam Venerunt, Thersitern omnium maxime deformem. L.