Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

bus suis rethoricantes omnino ridicule, sed tamen suavissime imitantes ea quae rhetores de dicendi ratione tradiderunt 3 Deum immortalem ut gesticulantur, ut apte commutant Vocem , ut cantillant, ut jactant sese, ut subinde alios atque

alios vultus induunt, ut Omnia clamoribus miscent. Atque hanc orandi artem Ceu rem arcanam Fraterculus Fraterculo , per manus tradit: eam tametsi

382쪽

as Mn P ΙΑΣ mihi non est fas scire, tamen utcunque conjecturis sequar. Primo loco invocant, id quod a poetis mutuo sumpserunt :deinde dicturi de charitate, a Nilo AEgypti fluvio sumunt exordium, aut cruciS myiaterium enarraturi, e a Babylonio dr cone Bel feliciter auspicantur : aut de jejunio disputaturi, a duodecim Zodiaci signis principium faciunt, aut de fide verba facturi, diu de quadratura circuli praeloquuntur. Audivi ipsa quendam eXimie stultum, erravi, doctum volebam dicere, qui in concione celeberrima, divinae triadis mysterium eXptizaturuS, quo & doctrinam suam non vulgarem

eb Haec fabula de Bel dracone inserta est scriptIs

Danielis a Theodotione, ut nonnulli putant: nam in hebraeo non habetur , quemadmodum nec Suis Dianae historia , nee hymnus trium puerorum , quae omnia obeliscis antepositis, divus Hieronymus jugulavit , tanquam adulterina. L.

383쪽

ostentaret, & theologicis satisfaceret auribus, nova prorsus ingressus est via, nimirum a litteris, syllabis, & Oratione,

tum a concordia nominis & verbi, adjectivi nominis & substantivi, mirantibus jam plerisque, ac nonnullis Horatianum illud apud se mussitantibus uorsum haec tam putida tendunt Z Tandem huc

rem deduXit, ut in grammaticorum rudimentis sic expressum ostenderet totius triadis simulacrum, ut nemo matbema

ticorum in pulvere posset evidentius depingere. Atque in hac oratione γωτατ' ille totos octo menses ita desudarat, ut hodie quoque magiS c3ecuintiat quam talpae, nimirum tota luminum acie ad ingenii cuspidem avocata. Verum haud poenitet hominem caecitatis, aGParvo quoque putat emptam eam glo-

384쪽

2s6 M si P I A Triam. Auditus est a nobis alius quidam

OctogenariuS, adeo theologus, ut in hoc Scotum ipsum renatum puteS. IS explicaturus mysterium nominis JESU,

mira subtilitate demonstravit in ipsis litteris latere, quicquid de illo dici possit. Etenim quod tribus duntaxat inflectitur casibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Iesus, desinat in f, secunda Iesum in m , tertia Iesu in is, in hoc αρρητον f

subesse mysterium : nempe tribus liti rulis indicantibus eum esse summum, medium , & ultimum. Restabat mysterium his quoque retrulius, mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut scilicet penthe-

385쪽

mimeres O in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos esse, D , quam illi Sun appellent: porroon, Scotorum opinor lingua , pecca tum sonat: atque hinc palam declarari, Jesum esse qui peccata tolleret mundi.

Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes , praecipue

theologi , ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod odim Niobae , cum mihi Propemodum eVenerit, quod ficulno illi Priapo, qui, magno suo malo , Cain

c g nocts quinque sunt , χυλι , dimidium, seleo , para, Unde πεδεηmmρες, dimidium quinque dicitur. Quemadmodum etiam Terentianus ait: Hoc

πεν μι μερες , medium de quinque mocuttiri Sicut igitur grammaticis penthemimeres vocatur, quando

post duos primos pedes relinquitur syllaba dictionem terminans: nam duo cum semis, dimidium faciunt quinque, sic fn in medio penthemimeris positum erat a Fratre , ut si divideretur, utrunque ei dimidium cum reliquis duabus litteris lamylum, penthemimeres faceret. L.

389쪽

1aidiae' Saganaeque nocturna sacra spectavit h . Nec injuria profecto : nam quando similem εφοδον i) commentus est Demosthenes ille grajus, aut Cicero latinus 3 Illis vitiosum habebatur prooemium , quod a re foret alienius quasi vero non ast istum modum exordiantur & subulci, natura videlicet magistra. At hi docti praeambulum suum, sic enim vocant, ita demum eXimie rhetoricum fore ducunt, si nusquam quicquam habeat cum reliquo argumento

ch) Signifieat se adeo risisse, eum stulti theologi prae

admiritione stuperent, ut propemodum crepitum ventris faceret. Allusit enim ad Ρriapum illum ficulnum, de quo Horatius in ea Satyra , quae incipit: OIDn truncus eram ficulnus inutile liguum. L. ci) Id est: Iolauationem, quae est oratio quadam dissimulatione & circuitione , obscure subiens audi toris animum, ut scribitur in Rhetorica ud H rennium. Hac Quintilianus, in L q. utendum esse

ait in causa admirabili & turpi. L.

390쪽

26o M Ω Ρ Ι Α Σconfine, ut auditor interim admirans,

illud secum murmuret , quo nunC se proripit ille Z Tertio loco ceu narrationis vice nonnihil eX evangelio , sed cum sim ac velut obiter interpretantur, cum

id solum fuerit agendum. Quarto loco jam nova sumpta persona, quaestionem movent theologalem, aliquotieS ου γηλουτε ουρανου ἀπlορον ν lM, atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic d mum theologicum attollunt supercilium, doctores solennes, doctores subtiles, doctores subtilissimos, doctores seraphicos, doctores sanctos, doctores irrefragabiles,

magnifica nomina auribus inculcanteS. Tum syllogismos majores, minoreS, Conclusiones, corollaria, suppositiones

c k Id eis: Neque terram, neque coelum attingentem. Proverhium est apud Lucianum de re vehementer aliena a proposito. L.

SEARCH

MENU NAVIGATION