Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

363쪽

Ad horum felicitatem proxime accedunt ii , qui se vulgo Relliosos ac Monachos t) appellant; utroque falsissimo cognomine , cum & bona pars istorum longissime absit a religione, &nulli magis omnibus locis sint obvii. u Iis non video quid possit esse miserius, nisi ego multis modis succurrerem. Etenim cum hoc hominum genus Omnes sic execrentur XJ, ut sortuitum etiam Occursum. ominosum esse persua

sum sit , tamen ipsi sibi magnifice blandiuntur. Ρrimum summam eXistimant

t) Νam monactus graece dicitur solitarius. L. cub Fuit olim , dum Gymnasiii Basileensis nomen erat celebrius, vulgatissimus iocus , nullam diei praeterire horam , quin aut studentes, aut asini mollis narii , meretrices, seu duo monachi transeuntihus Rhenanum pontem occurrerent. Vero Vein rius quod hic narratur. MSC.c x) Habent autem hi, nescio qua de causa , singularem apud mulierculas praesertim rustieas gra tiam, non etiam apud viros. - .

364쪽

ratos quidem illos, at non intellectos, asininis vocibus in templis derudunt, tum vero se putant divorum aures multa voluptate demulcere. Et sunt eX his nonnulli, qui sordes ac mendicitatem magno Vendunt, proque foribus magno

mugitu pangm effagitant, Z imo in

nullis diversoriis, vehiculiS, navibus non obturbant, non mediocri prosecto reli-

y) Olim monachi fere laici erant, quales Benedictini R Francisci socii. Unde sunt qui putent irreliis

giosum, scire litteras, praecipue bonas , nec recipiunt eruditos , & libenter expellunt forte recein ptos, cum ipsi ventres magis sint, quam homines. L.

et Ρudet me, quoties id video , ' tamen videmus: imo irrumpunt in diversoria publica, obstrepune in mediis conviviis, nihil pudet sacerdotes. Paulus manibus laboravit, Christus usus est liberalitate amicorum. Ego putarim magis convenire, ut istis, si boni sint, alia ratione, proVideretur. L.

367쪽

E Γ Κ Ω Μ Ι Ο Η. 24 squorum mendicorum jactura. Atque ad eum modum homines suavissimi, sordibus, inscitia, rusticitate, impudentia, apostolos, ut ajunt, nobis reserunt. Quid autem jucundius , quam quod omnia faciunt eX praescripto, quasi mathematicis utentes rationibus, quas praeterire piaculum sit. Quot nodos habeat cal-CeUS, quo Colore cingula, vestis quot discriminibus varieganda, qua materia, quotque culmis latum cingulum, qua

368쪽

246 M n P Ι Α Σspecie, & quot modiorum capaX cuculistus, quot digitis latum capillitium, quot dormiendum horas. Atque haec quidem aequalitas in tanta corporum & ingeniorum Varietate, quam sit inaequalis, quis non perspicit Z Et tamen his iam

gis non alios modo prae se nauci faciunt , Verum invicem alii alios contemnunt, atque homines apostolicam charitatem professi, ob aliter cinctam vestem, ob colorem paulo fusciorem, Om

nia miris tragoediis miscent. Ex his videas quosdam adeo rigide religiosos, ut summa veste a , non nisi Cilicina

ab Habet hoc ordo Cluniaeensium , quorum magna pars ob divitias corrupta fuit, etiam aetate Bernaris di , quod ex illius patet epistolis. Cilicinam autem vestem qsperrimus vocat, utpote quae eX Villis caprarum fieri soleat apud Cilices , unde nnumeti habes, quemadmodum Μilesiam vestem, pro mossit ima posuit. Sicut & Horatius in epist o ' is : Alter Mileti textam , cane pejus is ungue Vitabit obiam dem. L.

SEARCH

MENU NAVIGATION