장음표시 사용
351쪽
giae majestatem tam frigidis, imo si didis verbis simul & sententiis conspurcare. At interim ipsi felicissime sibi placent , imo plaudunt , adeo ut his suavissumis naeniis , nocte dieque occupatis, ne tantulum quidem otii supersit , ut eVangelium, aut Paulinas epistolas vel semel liceat evolvere. Atque interim dum
352쪽
2 3. M n P I A Bhaec nugantur in scholis, existimant sese iversam ecclesiam, alioqui ruitura non aliter syllogismorum fulcire tibicianibus , quam Atlas coelum humeris si stinet apud Poetas. Jam illud quantae selicitatis esse putatis, dum arcanas ii teraS, perinde quasi cereae sint, pro librudine formant ac reformant, dum conclusiones suas, quibus jam aliquot scholastici subscripserunt, plusquam Solonis leges videri postulant, & vel pontificiis
decretis anteponendas, dumque veluti Censores orbis ad palinodiam trahunt, si quid usquam cum explicitis & impliciatis illorum conclusionibus , non ad amussim quadrarit, ac non secus atque CX Oraculo pronunciant: haec propositio
scandalosa est: haec parum reverentialis: haec haeresim olet : haec male tinnit: ut
353쪽
Rx K Ω ΜION. 23 Iam nec baptismus, nec eVangelium , nec Paulus aut Ρetrus , nec sanctus Hieronymus aut Augustinus, imo nec ipse Thomas αριι τελι ωτατ n) Christianum essiciat , nisi Baccalauriorum Calculus accesserit, tanta est in judicam do subtilitas. Quis enim sensurus erat eum Christianum non esse, qui diceret has duas orationes , matula putes , &
matula putet o , Item olla fervere:
& ollam fervere , pariter esse congrua 'nisi sapientes illi docuissent 7 Quis tam iis errorum tenebris liberasset ecclesiani. quos ne lecturus quidem unquam quis-
cn Id est: Golatellei tam , quod hie fere primus fuit, qui Aristotelica miscuit lacris. L. cob Sie vertit quod isti dicunt, Socrates curris, &.
crates currit. Quas orationes , nescio quis Frater, dixerat esse aeque perfectas ct congruas, uoipsit dicunt: quo circa baccauurii Ox ωςnses Minnaverunt. L.
354쪽
quam suerat, nisi magnis sigillis p isti prodidissent 7 Verum, an non felicissimi dum haec agunt Τ Ρraeterea dum
inferorum res Omneis sic examussim depingunt , tanquam in ea Republica complureis annos stat versiali 7 Praeterea dum
pro arbitrio novos orbes q fabricantur, addito denique latissimo illo, pulu
p) Nam hic mos est istis ut post propositiones damna-' tas , in testimonium applicent magnum sigillum universitatis. L. q J Veteres sphaeras singulas septem tribuerunt planeiatis. His imposuerunt octavum orbem , stellarum fixarum. Deinde videntes octavum duobus motibus moveri , discentesque ab Aristotele, uniuscujusque orbis n0n esse nisi unum motum naturalem , coacti sunt dicere alterum motum octavi orbis esse violentum. Μotu autem violento non potest moveri superior orbis ab inferiori. Quocirca coacti sunt ponere novum orbem, quem priamum mobile vocant. His deinde Theologi addiderunt decimum orbem, quem e Freum dicunt:
perinde quasi sancti felices esse non possint, nisi latim habeant coelum. At Basilides haereticus coelos fabricctus es trecentos sexaginta quinque teste Augustino. L.
355쪽
E P M I O N. 239cherrimoque r ne scilicet deesset ubi selices animae commode vel spatiari, vel Convivium agitare, vel etiam pila ludere
possent. His atque id genus his mille
nugis horum capita adeo distenta disse laque sunt, ut arbitrer nec JOVis cere-hrum aeque gravidum fuisse , cum ille Palladem parturiens, Vulcani securim imploraret. Quare nolite mirari, si1 videtis caput illorum tot fasciis tam dilugenter obvinctum r) in publicis disputationibus, alioquin enim plane dissiliarent. Illud ipsa quoque nonnumquam ridere soleo, cum ita demum maXime sibi videntur theologi , si quam maXime harbare spurceque loquantur, Cumque adeo balbutiunt , ut a nemine nisi
r) Id potissimum videmus in doctoribus apud Pariis sios , quorum capita tot fasciis sunt obvoluta, ut vix possint evolvere sese. Dissilit autem, quod ruptum in varias partes , minutim solvitur. L.
356쪽
MnPIAT a obalbo possint intelligi, acumen appellant quod vulgus non assequatur. Negant enim e dignitate secrarum litterarum esse,
359쪽
E P K Ω Μ I o κ' 24I' si grammaticorum legibus parere cogam tur. Mira vero majestas theologorum,
si solis illis fas est mendose loqui, quan quam hoc ipsum habent cum multis Cerdonibus commune. Postremo jam Diis proXimos sese ducunt , quoties quasi religiose ma kiri no stri salutantur, in quo quidem nomine , tale quiddam subesse putant, quale est apud Judaeos Τετραγραμμιατον S . Itaque nefas ajunt
s) Id est: suatuor litterarum , quod solum ανεκφω- , αἰον, id est , in abile est inter nomina illa decem, quibus Hebraei Deum vocant , quae ut etiam Hieronymus is epistola ad Marcellam testati ir, ista sunt. Primum, is quod Aquila, orνορος, id est, fortem interpretatur. Secundum , =n M. Terintium , quae Deum significant. Quartum , quod LXX. Virtutum , Aquila exeris cituum interpretatur. Quintum, tu , id est, excelsum. Sextum, nu κ' , id est, quiero. Septimum, , id est , Dominus. Octavum, re quod in , ri , id est, laudate Duminum, tantum ponitur. Nonum , de quo hic loquitur,
re quod in abile est. Nam quatuor illa lib
360쪽
2ψa Mn OAΣ esse MAGISTER NOSTER secuS quam majusculis scribere litteris. Quod si quis praepostere, Nuter mad fer dixerit, is semel omnem theologici nominis Per-
coniunetit nihil lanant. Quo mysterio innuunt divinam essentiam modis omnibus ineffabilem: at nos illam totam depingimus ineptis, ut ego censeo , commentis. Nam ut scriptum est, rio, id est, posuit tenebrin secretum suum. Decimum, quod Aquila , id est, robustam interpretatur. Sunt & alia nomina , quibus Deus apud Hebraeos significatur , uti id