Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Ε Γ K Ω Μ Ι Ο N. 24 utantur, intima Milesia, alios contra, qui superne linei sint, intime lanei. Rursum alios, qui pecuniae contactum ceu aconitum b) horreant, nec a Vino interim, nec a mulierum contactu tem

b) Aconitum herba est venenosa, quam Dioscorides, lib. 4. ipter frigidissimas numerat, quod in saxis crescit unde, Plinius autor est, nomen habet, ακηνη , enim cautes dicitur. Hujus duas speetes Diostorides faciens R de altero loquens ait: Κτει-

Id est: Oocidit autem N pardales, ου fues, lupos V omnem bestiam, carunculis impositum N projectum. L.

372쪽

Mn PIA Σperantes. Denique 'mirum omnibus studium, ne quid in ratione Vitae ConVeniat. Nec illud studio est, ut Christo similes sint, sed ut inter se dissimiles. Porro magna felicitatis pars est in cognomentis, dum hi funigeros appellari se gaudent & inter hos, alii noletas, alii minores, alii Minimos, alii Eullis tus. Rursum hi Benedictinos, illi Ber-

375쪽

nardinos hi frigidenses, illi su usianenses hi Guilhelmitas, illi Jacobitas, quasi vero parum sit , dici Chri=a-HOrum magna pars in tantum suis nititur ceremoniis , & hominum traditiunculis , ut putet unum caelum parum dignum esse tantis praemium, haud cogitantes futurum , ut Christus Contemptis his omnibus, suum illud sit eXacturus praeceptum, nempe Charitatis. Alius ostentabit aqualiculum, Omni piscium genere distentum. Alius psalmorum centum effundet modios. Alius jejuniorum myriadas annumerabit, &toties unico prandio pene disruptam imputabit alvum. Alius tantum Ceremoniarum acerVum proferet, quantum ViX septem onerariis navibus vehi possit. Alius gloriabitur sexaginta annos nunquam

376쪽

attactam pecuniam, nisi digitis duplici

chirotheca munitis. . Alius cucullam ingeret adeo sordidam & crassam, ut nullus nauta suo dignetur corpore. CO memorabit alius se plusquam undecim lustris spongiae vitam egisse, semperi eidem astixum loco : Alius raucam assiduo cantu vocem adducet: Alius lethargum solitudine contractum : alius linguam jugi silentio. torpentem c). At Christus interpellatis, nunquam alioqui finiendis gloriis, unde nam hOC, inquiet, novum Judaeorum genus 7 Unicam ego legem Vere meam agnosco, de qua sola nihil audio. Et olim palam nulloque

parabolarum utens inVolucro, paternam

c) Nam certa sua habent silentia. Hi Fratres frigidis praecipue morbis sunt obnuxit, quales sunt apopleXia , paralysis , tortura , lethargus , Ω spasmus. Unde multos tales vidi, qui linguam, nam haec eum primis humida est, paralysi vitia

377쪽

haereditatem pollicitus sum, non cucullis , preculis, aut inediis, sed charitatis ossiciis. Nec eos agnosco, qui sua facta nimis agnoscunt, isti qui me quoque sanctiores videri volunt, AbraXasioruna

coelos , d si libet, occupent, aut ab

his si bi novum eXtrui coelum jubeant, quorum traditiunculas, meis praeceptis anteposuerunt. Cum haec audient, & videbunt nautas & aurigas sibi praeferri, quibus, putatis, vultibus sese mutuo contuebuntur 3 Sed interim spe sua feli

d) Basilides haereticus trecentos seXaginta quinque fabricatus est caelos, ut autor est divus Augustinus in libro ad Guod must Deum. Inde mysticum illud nomen suis discipulis Icommendavit αγαφας. Nam his literis juxta graecam supputationem hic numerus signifipatur , α & a significant tinum & duo e&α centum & unum, ξ & κducenta & unum, ir, quae septima est in hac dictione littera , significat sexaginta. In summa reddentur trecenta sexaginta quinque. De hoc plura

vide in scholiis Erasini , in Hieronymi epist0

las. L.

378쪽

M Ω P I A TCessunt, non absque meo beneficio. Ataque hos quidem, quanquam a Republica semotos, nemo tamen audet contemnere, praecipue mendicanteS, Propterea quod omnia omnium arcana teneant, eX confessionibus, quaS VOCant.

QuT tamen prodere nefas habent, nisi si quando poti, fabulis amoenioribus delectare se volunt, sed conjecturis modorem indicant, tacitis interim nominibus Quod si quis hos crabrones irritarit, tum in popularibus concionibus probe ulciscuntur sese, & obliquis dictis hostem notant, adeo tecte, ut nemo non

intelligat, nisi qui nihil intelligit. Nec

prius oblatrandi finem faciunt, quam in os offam objeceri8. Age vero quem tu mihi comoedum , quem circulatorem spectare malis, quam istos in concioni-

SEARCH

MENU NAVIGATION