Mōrias enkōmion, sive, Stultitiae laus

발행: 1780년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

vel dulcius , vel pretiosius y At hujus

eXOrdium cui tandem acceptum ferri Convenit, nisi mihi 7 Neque enim aut i) Ocριμοπατρης hasta Palladis , aut

num genus Vel progignit, Vel propagat. Verum ipse Deum pater atque hominum reX , qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat oportet, & vultum illum Titanicum , quo , cum lubet, Deos Omneis territat, planeque histrionum more, in aliena sumenda misero pe

ci) Hoc epitheton Homerus tribuit Palladi, quod se tem ac potentem habeat patrem Jovem. Est autem tetrica Pallas, maxime cum vibrat hastam. L. li) Id est : Nubium congregatoris: sic enim subinde appellat Homerus Jovem νεφελ,1 γερετα se . L. l) Est clypeus Jovis, ex pelle caprae altricis, hanc obtendit cum saevit, cum amat. L. ta m) Hi serio qui personatus in scena tragoedias agit comoediasque voce & corporis gestu. Mim m qui gesticulationea vel intra vel extra scenam quaS-

62쪽

28 ΜΩΡΙ ΑΣsona, si quando Velit id facere , quod nunquam non faCit, hoc est παιδοποωνι Jam vero Stoici se Diis proximos autumant. At date mihi terque quaterque, aut si libet, sexcenties Stoicum, tamen huic quoque , si non barba insigne sapientiae, etiam si cum hircis commune , Certe supercilium erit ponen

dam eXercet , imitaturque mores hominum ac naturas praesertim obscaene. - .

65쪽

dum , eXplicanda frons , abjicienda dogmata illa adamantina, ineptiendum ac delirandum aliquantisper. in summa, me, me inquam, sapiens accersat Opo tet , si modo pater esse velit. Et cur non apertius meo more Vobiscum fabuler 3 Quaeso num caput, num facies, num pectu S, UUm manuS, num auris, quae partes honestae putantur, progenerant deos aut homines 3 Non opinor imo ea pars adeo stulta, adeoque ridicula , ut nec nominari citra

risum possit. humani generis est propagatriX. Is est sacer ille fons , unde vitam hauriunt omnia verius quam ille n) Pythagoricus quaternio. Age Vero,

n) Allusiit ad carmen vulgatissimum Pythagorae.

αενιακ φ- ως, id est : Per animas no serae dantemqtiaternionem fontem perpetuar naturi. L. Pythagoras animam rationalem quaternario numero con-

66쪽

3o Mn ΑΣ qui vir, Obsecro, matrimonii capistro Velit praebere os, si quemadmodum isti sapientes facere consueverunt , prius ejus vitae incommoda secum perpenderit 7 Aut quae tandem mulier Virum admissura sit, si partus periculosos labores , sit educationis molestiam, vel norit, vel cogitarit 7 Porro si conjugiis debetis vitam , conjugium autem debeti S ανοια

pedissequae, mihi nimirum quid debeatis , intelligitis. Tum quae semel haec

eXperta, denuo repetere velit nisi λpraesens numen adfuerit 7 Neque vero

id Venus ipsa , vel co) reclamante

stare dixit, quam nos vitam aut vitae materiam appellare possimus. MSQ. Hunc numerum, quasi ad animae perfectionem pertinentem, adeo venerati sunt Pythagoraei inter arcana, ut eX eo& jurisiurandi religionem sibi fecerint. B. co) Nam is in carmine suo tribuit Veneri rerum omnium gignendarum Vim , ac principatum. L. Ait enim: Venus sine stultitia manca.

67쪽

F Γ k n M .I o 3, Lucretio, unquam inficias iverit, sine nostri numinis accessione , suam Vina mancam atque irritam esse. Itaque eX nostro illo temulento ridiculoque lusu, proveniunt, & superciliosi philosophi , in quorum locum nunc successere , quOS

p vulgus Monachos appellat, & purpurei Reges & pii Sacerdotes , R terfanctissimi Ρontifices. postremo totus etiam ille Deorum poeticorum coetu S, adeo frequens, ut turbam vix jam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus. At sane parum sit mihi vitae semianarium, ac fontem deberi, nisi qui quid in omni vita commodi es , id quoque totum Ostendero mei muneris esse. Quid autem vita haec, num Omnino

p Quod olim apud Hebraeos erant filii Prophetarum, quod apud GrReos ς Indos Philos0phi, hoc apud christianos Monachi videntur esse. L.

68쪽

3z ΜΩΡΙ ΑΣvita videtur appellanda, si voluptatem detraxeris Τ Applausistis. Equidem sciebam neminem vestrum ita sapere, Vel desipere magis, imo sapere potiUS, ut in hac esset sententia, Quanquam ne Stoici quidem isti voluptatem aspernantur, tametsi sedulo dissimulant, milleque convitiis eam apud vulgus dilacerant , nimirum ut deterritis aliis, ipsi

prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Jovem , quae tandem Vitae pars est, non tristis, non infestiva , non invenusta, non insipida, non molesta, nisi voluptatem , id est, stultitiae condimentum adjunXeris 3 Cujus rei cum satis idoneus testis esse possit, ille nunquam fatis laudatus Sophocles, cujus eXtat pulcherrimum illud de nobis

69쪽

Ε Γ Κ Ω Μ Ι Ο Ν. 33 q) Elogium εν μηδεν, ηδής' βι', tamen age, rem Omnem sigillatim aperiamuS. Principio quis nescit primam hominis aetatem multo laetissimam , multoque omnibus gratistisnam este 3 Quid est enim illud in infantibus , quod sic

eXOsculamur, sic amplectimur, sic fovemus, ut hostis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae lenocinium, quod data opera prudens natura, recens natis adjunXit , ut aliquo voluptatis velut autoramento , & educantium labores delinire queant, & tuentium favores

q) Versus est senarius Iambicus, id est: δε nihil sapiendo Uita jucundissima. Ni fallor, verba sunt Ajacis, dolentis quod ab insania restipuerit. Est similis fabella apud Horatium de quodam Argivo. expostulante cum amicis , quod illorum opera restitutus esset ab insania. Sio incipit: Trit hacidia nobilis Argis, Vc. L.

70쪽

3ψ M sa P Ι Α Σeblandiantur 7 Deinde quae succedit

huic adolescentia , quam est apud omnes gratiosa, quam candide favent omneS, quam studiose provehunt, quam ossiciose porrigunt auxiliares manus 3 At unde,

quaeso, ista juventae gratia Τ unde nisi

eX me Z cujus beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur. Mentior, nisi moX ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas virile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor, lan-

SEARCH

MENU NAVIGATION