Hieronymi Mercurialis Foroliviensis De arte gymnastica libri sex : in quibus exercitationum omnium vetustarum genera, loca, modi, facultates, & quidquid denique ad corporis humani exercitationes pertinet diligenter explicatur

발행: 1672년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DE ARTE GYMNAsTICA Lib. I. 373vit Asclepiades, in asthmate, in stomachicis, in elephantias, incolicis, in arthridite Theodorus Priscianus quoque, ante ipsum Aretaeus gestationes adhibendas voluit in melanchoba,

in atrophia, in spleneticis, necnon in stomachi doloribus lisdem exercitationibus in illis, qui valde exiccati sunt, atque refectione opus habent, Calenum usum, aliquando legitur. Quin a . Method.& ipsemetri Celsus pro sacro igne curando gestationem lauda ' i 14.vit, ut non semper conditiones ab ipso demonstratas observatunecessarias fore hisce auctoritatibus conVincere valeamus. Non est tamen ignorandum, magnopere referre, quonam in loco

quis gestationibus utatur. quod Aretaeuccaeliacorum exercita e Lib. a. cirrtiones demonstrans eam ceteris praetulit, quae inter lauros, myr ''

EXplicatis iis, quae ab auctoribus de gestationum facultatibus in universum tradita fuerunt, jam ad particulares descendere Opportunum est, si prius illud in memoriam revocaverimus, scriptores scilicet medicinae, quando sine ad ditione gestationis usum in sanis atque valetudinariis nominant, de qualibet eius specie intelligere quoniam nulla fere invenitur, quae ipsis utiliter accommodari non possit quando Vero in aegrotis loquuntur, interdum omnes, sed in remisionibus morborum , interdum placidiorcs significare. Vehiculorum multa fuere apud majores nostros genera, quortam luxuria usque adeo interdum Romae crevit, ut referente ili ἡ, 'nio, aurea ac argentea facere non sint veriti sed hoc praeter institutum nostrum est. Nam quae profanis, aut aegris in usu habita sunt a medicis vehicula, alia ab animalibus, mulis scilicet, aut equis agebantur, alia ab hominibus, & utraque vel tardiuscule, vel celeriter. Gestationem vehiculo factam quamvis ceteris acriorem esse dixe sito Celsus, nihilominus, secun dum Galeni sententiam, inter debile exercitationeS recenseri Valet. meretur quo fit, ut sanis, nisi vita exerceri impediantur,mini- X. De gestationum in Vehiculo, Lectica, atque Senparticularib et tribus.

412쪽

3 HIERONYMI MERCURIALI sme omnium conveniat. Valetudinariis atque senibus magis,

i quemadmodum Antiochum sese exercuisse . Caecilium

Plinium accepimus Maxime vero aegrotantibus, de quibus sermonem faciens An tyllus dixit, gestationem in vehiculo facyamet im quandam amoliendi, commovendique morbos stabiles, permanentes habere. Quapropter Seneca Epist. v. ad bilem faue,

bis infixam discutiendam , se ad spiritus censitatem extenuandam sibi mirifice profuisse scribit, qui, quod anhelandi difficultate

sive suspirio, ut ipse vocat, non raro usque ad expirationis periculum exerceretur, hujuscemodi exercitatione adverius mor-b Lib. bum utebatur. Haec, inquam, exercitatio duplex ab istio traditur, altera mitior, altera vehementior de mitiori scriptum

reliquit, ea in capitis affectionibus, his, quibus intestina

Lib. 1.eap. i. fluXione laborent, utendum esse unde sapienter x Caelius Aurelianus judicavit, capitis dolore vexatos per longam viam g sari debere. ne frequenti versione aegrotanti vertigo induceretur, velut etiam non sine ratione in furore, atque paralysi curandis vehiculi manibus acti gestationem adhibendam esse voluit, quamquam eandem postea in epilepsiae curatione improbaverit, quod motus rotarum vertiginem caliginemque faciat aegrotant , quae passionis imaginem ferat licet nim uen'. Galenus, Trallianus, istius in vertiginosis , pilepticis, V 'VR 'p' irav ophthalmia, aut aurium dolore, surditateve captis, nec non in hemicranicis similem exercitationem prorsus aversari non videantur attamen Et ius sic affectos leniter moveri, aversos ab itinere retrorsum desidere in curru mandavit multos subjungens s novisse hoc modo curatos, qui nullo alio

I oco citato auxilio indiguerunt. Utium deinde secutus in vicenna addidit, huiuscemodi vectationem retroversa facie peractam visus debilitati ejusque obfuscationi magnum uvamentum conferre. Hanc mitiorem in alvo fluente commendavit Celsus quam si iij. ἡ ' Valetudinarii quoque senibus f Ausonium Gallum poetam Ausonii medici a Marcello citati filium probasse puto, quando is amico cuidam seni, i morbo resurgenti scribens, monet cisto, se veredo, quae erantichiculorum genera, tarde Uehatur, hedas, petorita, ct equorum veloces motus fugiat, his versibuS.

413쪽

DE ARTE GYMNASTICA Lib. VI.

pellisoporiferi senium , nubemque veterni

Atque acri mediam carpe vigore viam,

Sed istum, aut pigrum cautus conscende veredum, nisibisit rhedae, non amor acris equi. Canterii moneo male nota perorita vites,

Nec celeres Has ipse Metiscus agas.

Porro vehiculi gestationem vehementiorem tanquam calefaciente,attenuanteque Vi praeditam in supprimenda carnis ubtitudine a Maelio commendatam invenio quam item ab ipso nil c ult pro trophia curatione, ab AEtio in affectionibus pecto VLoco cit to

ris,in stomachi in tumoribus laxis in hydropicis, ac stupore attonito perculsis veluti optimum praesidium usurpatum fuisse, constat. In lectica gestatio facta, ut praedicta aliquanto remissior atque blandior existit, sic quoque plures usus apud me dico in exercendis aegris habuisse legitur quod enim in sanis quandoque eam adhibitam reperiamus, id factum credo: non ut simili exercitatione ulla valetudini accederet utilitas, sed potius, quia a senectute, sive alia causa veluti alexander Curmis. O cruris vulnus in militari expeditione lectica usus traditur 'cogebantur, vel ut a pulvere sole, Ventorum flatibus, pluvia grandine ac hyemis rigoribus defenderentur quocirca, nisi aliqua ex praedictis caussis homines sani urgeantur, ut a lectica abstineant, consulo : quoniam, praeter agitatio nem illam, quae plurimorum capita exare consueVit, gene rat' in corporibus quendam torporem, dum Omnia fere membra a motu feriantur, ut mox dissicile reddatur, ea majoribus, ac utilioribus exercitationibus assuefacere verum enim Ver hac particulari commoditate non mihi videtur privanda lecticae gestatio, quod sani viri ea possunt uti post cibos, non ad exercenda corpora, sed ad obeunda negotia nece flaria, citra motus damnum,aut solatii,& exhilarandi animi gratia Suem admodum factitasse Augustum, quando a cenasein lecticulam lucubratoriam recipiebat, auctor est Suetonius. Quantum auten ad exercitanda languentium corpora spectat, duplex fuit illius apud medicos gymnastas usus, aut gestati sedentibus, aut decumbentibus. Dccumbentes in lectica gestantur, ut

414쪽

s 6 HIERONYM MERCURIALI salocissitatis. Antyllus, Filius,in Avicenna memoriae mandaverunt, qui lethargica febri, aut semitertiana, aut quotidiana,ac phlegmat, ut ' ς p 3 vexantur, hydropici, secundum si Tralliani sententiam, poplectici, resoluti, nephritici, ac podagrici siquidem haec commotio per lecticam habita ut ait Arabum medicorum princeps materiam expulsiloni aptam essicit prodest subinde talis gestatio iis, qui diuturna imbecillitate laborant, qui elleborum sumpserunt itemque vigilantibus, aut segnitieri pigritia quadam oppressis, necnon iis, quibus caninum in modum appetitus intentus est, nimirum cum intentio illa sedetur. Ceterum sedentes ii lectica, secundum Etium, portari debent, qui in integra febrium declinatione consistunt eadem ratione illi, qui alias exercitationes obire nequeunt, qui diuturno aliquo, & levi morbo impliciti sunt, qui, cum adhuc imbecilles sint, vires reficere cupiunt, qui tarde alimentum conficiunt. Ex Lib .c ra quo prudenter satis ς Cornelius Celsus, ubi phthiseci navigare

nequeunt, emca eorum corpora dimovenda consuluit quem-

Lihx00 admodum i Alexander Trallianus, siquid aliud hujuscemodigestationes, lavi,in lectica factas, hydropico juvare scripsit. Lib.z. c. is In sella, quam scamnum vocare maluit eloquentissimus Celsus, gestatio facta, tametsi apud auctores saepenumero cum lectica confusa, atque eadem inveniatur, nihilominus in duobus ab illa diversiam extitis e puto : primo, quia lectica duorum hominum capax erat, sicuti innuit Suetonius, ubi Neronem cum matre in lectica quandoque vehi solitum scribit quod

minime de sella ni fallor legitur secundo, quia lectica interdum sex servis, interdum octo, interdum pluribus gestabatur sellam autem tamquam breviorem, unius duntaxat

capacem a paucioribus gestatam , verisimilc videtur. Neque cnim ullam inter se majorem differentiam temporibus nostris sella cooperta, cicchica obtinuerunt, quam quod altera a duobus servis ut plurimum gestatur, uniusque duntaxat capax est,altera a jumentis portatur, duos continere valet. In sella sani gestabantur, deliciarum potius majestatis ostentandae,quam valetudinis gratia quamquam Plinium ea Romae

r hzi Vectum, ut etiam inter cundum studiis vacaret, ipsius Nepos Liae ei: to tradit ae Celsus hanc sellarem, simul lecticarem gestatio

415쪽

nem navigatione in portu, vel fluminibis acta ehementiorem facit. Porro fiebat hiriuscemodi gestatio, tum in sella cooperta, tum in aperta, tum sedendo, tum jacendo. Fgrotantes sine febre in sella detecta potius, quam tecta gestari debere, censuit Antyllus. In alia utiliter portantur jacentes te biicitantes, at ό: ζίφque ex iis lethargici potius, quos cataphora urget quod sit ali cap. a . qui simplici permanenti, diuturna febre actentur, modo vires ferant, gestari plurimum deboni ues Caelius phthisicis con si Litu a. suluit, quandoquidem gestatio, minus movens corpora, quan

doque febrem magis excitat. Ergo in febricitantibus, qui ad integritatem perveniunt, vel quorum longa admodum remissio est, vel qui febribus tenentur longis , etiamsi Ora magna inter- Valla habeant, convenit haec gestatio, quam similiter in multis aliis affectibus , nempe in dolore capitis in epilepsia, si ferr1 queat, in mania, in paralysi a Caelio Aureliano commendari, ex ejus de chronicis passionibus inscriptis libris clare habetur. ut etiam nos tuto, ubi res postulat, similibus gestationibus aegrotantes exercere valeamus, dum tamen maturo morbo, atque

jam inclinante illud agatur alioqui, si adhuc saeviente, aut incipiente affectione gestatio administretur, accidentia acerbiora periculosiora consequuntur, quoniam motus, ut dissipare utiliter concoctos humores, ac eXcrementorum reliquiaSpotest, sic calorem augere, spiritusque tumores nondum quietos repurgatos exagitare natus est ex quo summum studium adhibendum est, ne crescentibus crudisve morbiS, praesertim calidis gestatio, aut alia quaevis exercitatio administretur, sed in naturis solummodo frigidis, atque illis, qui manifeste inclinare animadvertuntur. T XI. De Leriti pensilis, Cunarum, ac Navis gestationum facultatibus.

V primus lectulos pensiles excogitavit Asclepiades,

duabus rationibus ut refert Plinius illud este cisse visus est tum ut blando eorum jactatu somnos alliceret tum etiam, ut morbos extenuaret quibus rationibus

416쪽

3 g HIERONYΜI MERCUR I AL 1 sadducti posteritae in curandis aegus eorum usum frequentios lib. r. cap. is rem reddiderunt quanquam gravis auctor Cornelius Celsus

exercitationem thanc tantummodo administrandam aliquando judicavit, ubi neque navis, neque lecticae , neque sesiae copia datur licet postea in apoplexia cum aeger resurgit, ipsum lecti motu concutiendum praecepisse inVeniatur. Verum enim vero An-tyllus, Et ius, atque Caelius, etiamsi nil aliud deficiat, pro multis affectionibus debellandis, lectis pensilibus infirmos exerceri Voluerunt, quin immo, quod paucis conceditur, hanc gestotionem tam ante cibum, quam a cibo prodesse dixit Antyllus. nam primo febricantes, aut diuturno morbo decumbentes, in . 'i', quo corpora consumpta sese erigere non ita valent, aut illeborum sumentes a tali gestatione utilitatem recipere judicatum est deinde in lais, qui vires a febrili affectione recolligere incipiunt, necnon in lethargicis, in appetentia ciborum dejecta eandem prodesse cxperimentis inventum fuit neque defuerunt, qui ipsam in furiosis, ac phthisicis laudaverint. Quem-

Ioeo citato admodum, se AEtrus, α Theodorus Priscianus phreniticis, b ζ adhibendam censuerunt, quo blanda illa agitatione spirituum perturbatio leniretur,4 somnia alliceretur. Ex genere pensilis lecti scympodium quoque esse, monstravimus': iccirco ubi a Caelio, atque aliis gestationes in pensili lecto probatas viderimus, idem de hac intelligere poterimus. Lectulo pensili non dissimilem aliam lecto factana gestationis speciem invenio, istoeo ei ito, quam primu quod ego sciam inter medicos a Celsus monstravit, ubi deficientibus ceteris gestationi dedicatis instrumentis, voluit uni pedi lecti funiculum esse subjiciendum, atque

1 oech; tib ira leritam huc se illuc manu impellandum id quod etiam Amydenum tinam significare voluisse arbitror, quando scripsit, duas esse lecti gestationes, aut pensius, . aut fulcra mobilia juxta angulares pedes habentis. Hoc equidem illud exercitationis ger lib. t. sen3. US Xistimo, quod ab HAVicenna sub cunarum revolutione q*' - - - descriptum fuit, atque idem nomen usque ad tempora nostra retinuit etsi enim ab ipsis inter debiles exercitationes recen- 1. de tueri l. scatur, demulcendi Sque pueris potiuS ex Galeni sententia, non '-ἰς -P sariis, avi innrmis exercitandis aptum videatur nihilominus iis

convenire creditur, quos febres debilitarunt, sicut etiam illi qui

417쪽

necdum se movere, neque sedere Valent, quique ab hellebori potione valde prostrati fuerunt, aut secundum Celsum alicujus membri resolutio item patiuntur quin, si talis gestatio suavi ter administretur, praeter somni ucunditatem , quam affert, flatus quoque issolvit, reliquiis morborum capitis, veluti stupori, oblivioni prorsus extinguendis, conducit, appetitum

movet,& naturam sopitam exuscitat Avicenna Fen. LV. tract. II cap. XIII ad compescendum nimium sudorem praecipit, ut

aegri ponantur super illud instrumentum, quo pueri, vel juvenes solent in aere concuti, atque ita in aere frigido concuti, quod quidem puto csse genus illud instrumenti, cujus facta est

mentio supra lib. ii sub Oscellarum nomine. Inter gestationum species ultimo loco posuerunt fere omnes navigationem, quam ceterarum omnium levissimam fecit Cornelius Celsus a Ioς sed' hujus quam plurima inveniuntur discriminaci siquidem non parum interest, an quis stagno, an influmine, an in mari nave geratur in mari, an inportu, an in litore se in alto, an turbato, an tranquisio. Navigatio facta in stagnis, lacubus, aut paludibus ceteris in salubritate postponitur quoniam ut plurimum ex aquis stagnantibus, nisi sint maris alicujus instar, putridi vapores elevantur , qui aerem inficientes navigationem magis suspectam reddunt ut non immerito scriptum sit ab si Ari , b id ii notele palustria loca incolentes subpallidos, csomnolentiores evadere minus noxia existit in fluminibus navigatio, nempe quae auctores Plutarcho timoribus carens nauseam ullo pacto non 'p: '

commoveat. Verumtamen tam haec,quam illa,quae eXercetur in stagnis, in capite male affecto incongruae a Caelio Aureliano Lib. i. I:

judicantur, quod humectantes caput terrena exhalatione infrigidant. Duabus praedictis maritima navigatio valde praestantior creditur, quoniam mari semper vapores sicci&calidi educuntur, qui latenter, ac sensim navigantium corpora recludunt, necnon salsae proprietatis caussa excrementa absumunt, atque hominum habitus quadam facili mutatione reficiunt,& iccirco hujuscemodi exercitatio in cunctis fere morbis humidis ac frigidis a medicis probatur, S privatim a Celso in tussi omni, a Caelio ac Aretaeo in dolore capitis, in epilepsia, si ferri queat, in sanguinis sputo,in phthisi, icteritia, in hydropisic Tralliano Ubν. cap.

418쪽

3go HIERONYMI MERCURIALI sin frigida ventriculi intemperie commendatur. In plathisinamque praestantissimum remedium navigationem semper a majo- L;b, i. eo ribu habitam fuisse, testatus fuit Plinius, qui hac ratione phthiscos AEgyptum petere consuevisse refert, quo cum Annaeus Gallio post consulatum jam fere phthisicus, Vosimus Ial, .rpis . . Plinii nepoti libertus, sanguini rejectatione laborans, profe- π ' citissent, ad sanitatem restituti fuerunt quanquam barbarus ille auctor Plinii Secundi nomine falso inscriptus in 1. de re medica libro dicat phthisicis magis conferre infestibus, ubipis nasi,

tur,habitare, quam im mari navigari. Porro ex maritimis navigationibus cnissimam dixit Celius cana, quae in portu emcitur, quam tamen in capitis affectionibus una cum fluviali Iagnali improbavit Aurelianus. tiae vero in littoribus exercetur navigatio jucundissima habetur,de qua celebratum hoc proverbium

ς, δι ς. id est, navigatiojuxta terram, ambulatio vero juxta mare jucundissima haec ex communi Avicennae atque AEtii sententia praecipue prodest hydropis,eIephantiast, apoplexiae, stomachi frigiditatibus ac inflationibus: atrophiae quoque secundum Caelium non parvum auxilium praestat quamvis enim a principio stomachum subvertat, paullo post tamen assuefaciens ilium se-

ιυ .3r e 6 dat, quin immo, ut dicebat Plinius, momitiones uti in stabili mo-lutatione commotae: plurimis morbis capitis, oculorum, peritiris, δε- neqMomnibus, propter quae bibitur edeborum,me sentur. Verum gestatio in alio mari peracta reliquarum vehementissima existit,&mutationes plurimas, atque maximas facit, nimirum, cum animus mixtos affectus habeat, tristitia, spe, timore,atq; periculo niodo gaudentibusvi laetis, modo in angustiis iericulis vcrsantibus navigantibus, quae simul omnia magnam vim habent,

librae quaest. Ut quoque Plutarchus cognovit, ingentes vomitus concitandi,' ac consequenter omnem veterem morbum profligandi de proinde jure dixit Avicenna navigationem hanc ad extinguendaS praedictas aegritudine cfficaciorem esse quin mixtio illa motus quietis,qua praedita est, siquid aliud probe corpus nutrire idonea est. Quae tranquillo mari peragitur in navi gestatio non orit, Cui admodum dicebat Antyllus magnam turbationem , neque μ' -' concussio cum affert ex quo fit, ut ferme accommodata si ijs,

419쪽

DA ARTE GYMNAsTI cc Lib. VI. 3s 1 quibus etiam cstatio in curribus convenit nisi quod hoc magis thabet,quod in purgato aere, ubi non humidi vapores, sed sicci, Macres sunt, essicitur. Ceterum qua turbato mari obitur,magis animum corpus exagitat, magisque Vomittim ciet, ciccirco quantum fieri potest,in omnibus fugienda est,cum motus acutissimos, dum navis a vento impellitur, Vehementissimos,&neutiquam cessantes, sicque corpori intensissimos habeat. Non silendum, in nephriticj naVigationem, Cmnemque maritimam vitam ab Arctaeo sub lus Verbis commendari γλ πλῆς , , ω θα-λαας, πιο- ἀπαντα τοῖσι Gr νεφρων Πν id est, Et navigatio,

mnastas extitisse, maximeque omnium ab antiquis in existimatione habitam fuisse , quod homines periculis maximis, ut diyit Plato in Gorgia liberaret, eosque ad audendum fortiores, animosiores redderet, a jam sati monstra VimVS id c Lib., . e. i. vires ejus perquirere solum restat. Nam varias hanc quoque disse forentias habilisse reperio: siquidem aut natatios ebat in aquiss=onte nascentibin , aut in aliis: si malitiis, vel in dulcibus, Vel in maritimis si in dulcibus,aut luviis,aut lacubus,aut agnis atque omnes et in calidis υel infigidis Natationem in aquis sponte nascentibus,quas omnes calidas esse, M Aristotelis auctoritas patue ratio, experientia demonstrant, peractam improbavit Antyllus, tanquam impleat eam tamen in paralyticis curandis adjumentum praestare, credidit Caelius Aurelianus, ita scilicet administratam, ut patientibus partibus inflata vesicae adjungantur, quo natandi laborem minuant. Qua porro in dulcibus aquis emcitur natatio, ad omnia est maritima male affectis inest cacior quamobrem vitanda plerumque est quia,si in ea quis diutius immoretur, ei nervi,cum propter frigus,tum propter humiditatem laedentur ex factis tamen in dulcibus aquis natationibus thviales minores sanis corporibus noxas inferunt, poti simumque ad inducendum somnum ab moratio Flacco com sis,

mendantur, ubi scribit: Ubi a ter

420쪽

382 HIERONYMI MERCURIALI s- - ter uncti

Trans nant, berim, somno qui est opus alto. perniciosissimae vero sunt, quae in paludibus Iagnis obeu

tu quoniam vapores putridi una cum humiditate corporis meatus illabentes, non solum caput, verum etiam universum corpus contaminant Lacustres medio quodam pacto se trabent : quae tanto minus insalubres erunt, quanto lacus, ubi efficiuntur, vastiores iuriores apparebunt. Maritima natatio ab Aretaeo in dolore capitis antiquato usurpatur. Ab Elioc Galeni mente in narium obturatione, odoratus laesione, si assidue fiat, probatur. A Celso vero, ab Antyllo hydropicis, scabiosis, quos exanthemata infestant, itemque elephantias in patientibus, quorum crura, aut aliquae aliae

corporis partes defluxione tentantur, accommodata reputatur facit quoque ad eos, qui ex alimento fructum non sentiunt.' ideo non immerito Caelius Aurelianus natationes maritimas in paralyticis, ut etiam Celsus stomachicis, jecorosis,lienosis cachecticis ex usu esse scriptum reliquit Verumtamen non positum non summa admiratione teneri, quomodo is auctor natationes sub dio factas in capitis dolore, atque etiam in epilepsia laudaverit : cum Antyllus non solum marinam natationem, sed qualemcunque aliam capiti nocere tradiderit. quod similiter ipsa ratio persuadere videtur, demonstran S, tum situm ipsum natantium , tum continuas ex aqui emanantes eXhalationes caput replere, ac male assicere. Illud hoc in m. parite loco silendum non esse duco, quod magnus philosophus ari-r 'l' stoteles in problematibus scriptum reliquit, videlicet, in mari facilius, quam in fluviis natari e propterea quod qui natat, I dulo aquae adnitendo natato adniti autem ad id firmius pusumus, quod corpulentius es unde cum aqua marina fluvialibi corpulentior, crassor, es ad renitendum altior, magis natantes a Dientes sibi sustinet idem xx 11 problemat scribit natatioue

in mari magis corpora evacuari, quam curru, quod an intelligendum sit de evacuatione per alvum, ut interpretatur GaZa,

an potius de totius corporis dissipatione, non satis sum certus, cum aquam salsam alvum restringere clare adversus vulga

SEARCH

MENU NAVIGATION