장음표시 사용
51쪽
Detineas , expectat equus , conelamat agaSO. BARULLUS Vade igitur e verum cum saltem veneris urbem ,
Si qua aliquid dubium, aut tibi scrupulus incidat in re Me tua liberius fac opistola consulat.
CRISPUS. Aequo Hoc animo peragam dum tempus sic serat , et res. 'PITOLEON
At mihi Aristotelem tantum rogo, Crispe, Saluta, Qui capitolina stat vivo e marmore in aede.
Iussa quidem faciam , nusquam licet alloquar Hermas.
BARULLUS crispe Vale. PITOLEONValeas , o Crispe. CRISPUS Valete sodaleS. RULLUSVivus sum , exoso miserum Sermone necarant.
52쪽
sULPICIUS , COTTA , AURELIUS , LOLLIUS , VALERIUS , LABERIUS , LENTULUS , RUFILLUS , NOMENTANUS
ium vetus , alque ingens studia in contraria mentes Distrahat , in quo dies gliscat discordia longis Dissidiis, magnoque animorum serveat aestu, Cunctaque clamosas reserant Gymnasia lites,
Atque acri certet sapientum turba calore :fum sibi nil constet, probet hic , quod rejicit ilIe, Seque uno gaudens placeat sibi quisque , Suoque Ingenio sidens , aliorum dicta refellat , Quemque semel peperit laetum, tutetur, ametque: Cumque hebetes sensus , inclusaque carcere caeco Iudicio malo ducta suo mens debilis erret , Ingeniumque gravi rerum sub mole satiscat Pondere depressum , et tantis conatibus impar :Hinc me suspensum tenuit sententia dudum , An quidquam certi tanto sapientia nisu
53쪽
Proserat in lucem , rerumque arcana recludat ,
Omnia vel lateant densis obducta tenebris , Et jaceant veluti puteo demersa profundo. At vos quandoquidem vacui consedimus una j, Si salsum didicistis adhuc secernere Vero , Dicite , quid tandem quaeso sentire tot inter Iurgia , et ambages rerum iubeatis , amici.
Certe s animi sensum si fas mihi prodere laudis
Importunus amor , disceptandique libido Ingenia in pravum si exit , longeque retraxit Λ studio veri , sapientumque agmina partes Distulit in varias : neque enim quos protulit olim Graecia , magnorum genitrix ecunda virorum , Nunc seri nostra viros aetas , quos aequus amaVit Iupiter , et laeto respexit lumine Pallas ;Egregias animas , et plenas numine mentes lNimirum quam magna , sere et divina loquuti Pythagoras , Plato , Aristoteles, Democritus , et quos Ingenio insignes , an liqua Lycea tulerunt lQuantum Socraticae sapiunt sublimia chartae litorum quippe sibi medio sapientia templum Pectore constituit, docto vel sedit in ore. Omnia nunc aliter: pugna garrire loquaci,
Cunctaque commentis miscere , obtrudere salsa, Famam insectari veterum , novitatis amore, Non ratione regi , tenebrasque Osfundero Veris. Ingenuae hinc artes, omnique decore carentes Et misera in pravos detorta scientia sensus
Occuluit caput , et latebris sese abdidit atris.
54쪽
Nec cuiquam fas est sapientum in Vortice tanto , Aut certum ficto, aut recto Secernere iniquum.
Te miror , Valeri , non laevo sidere natum
Bancidulum veterum placitis haerere, nihil quo Mirari, nisi temporibus quae dissita nostris
Annorum series, Seniumque informe sacra Vit, Et damnare recens quidquid produxerit aevum. Tune igitur graecas tantum venerabere barbas, Cum tamen eversas vastus legat horror Athenas , Inque academia surgant dumeta , Vepresque
Arrodant pecudes, dociasque ubi porticus umbras Explicuit quondam, sulcum nunc findat aratrum Nam quae cecropia sapientia soruit urbe, Transiit in c1nicum virus rugasque Se Veras :Denique in hoc aevum lapsu transmissa perenni , Pulcrior Europam incessit regina per omnem sEt plenas diffudit opes. Tunc aemulus ardor Subdidit illustres generosis mentibIs ignes , duilibet et doctis admovit acumina chartis , Adscivit nova natura sublimis, et allum Ingenio tentavit iter : quin sedulus imis Eruit e latebris acri molimine mentis Plurima ; sic aevo tandem patuere recenti Nolitiae rerum, penitusque abscondita dudum. Nam veluti primum caecis educta sollinis Aurea massa , rudis , nulloque insignis honore , Λrtificis tum de indo manu purgatur , et igne , Duraque favescit pretiosi forma me lalli:
55쪽
Sic priscis invecta viris incondita quondam , Nec digesta satis, et adhuc informia sano Paulatim cultu , longoquo labore dolantur. Aut velut ille prior , qui se committere ponto Ausus , et externas fragili rate quaerere terras , Attamen haud patriis multum secessit ab oris ,
Nec longum suscepit iter ; sidentior inde
Oceani immensos percurrens navita tractus , Turgidaque horrisonis intendens carbasa ventis , Haud saevos timuit fluctus atra inque procellam , Ignotasque plagas , alioque sub orbe repostos Invisit populos vicino sole per u Slos , Et varios hominum mores , et barbara regna ;
Ingentesque reversus opes avexit , et aurum , Totque serebantur quae vulgi incerta per ora , Inspexitque oculis, et certus rettulit auctor; Sic aciem primum qui trusit in intima rerum Ingenio sollers aggressus acumine caecas Naturae latebras , primasque exquirere cauSSas , Scilicet haud subito tantas evolvere moles Totque per immensos potuit transcurrere tractus. Assiduo tandem nisu doctoque labore, Ignorata diu, magno ceu pariete rupto , Et patuere palam , puroque in lumine rerum Mullarum series , Variusque apparuit ordo , Quae dura sub nocte inscitia longa premebat.
Si mihi iamdudum mens haud inceria suisset, Vestra quidem incertam discordia redderet.
56쪽
SULPICIUS Fas, age, Proser. VALERIUS
Dic equidem, Laberi , mihi suffragabere porro.
Dic sane , accedes siquidem mihi lautor, opinor
Haud vos detineam , dabitur sententia paucis , Tu laudas, Valeri , veteres , tu Cotta , recentes :Αst ego nec Valeri, Veteres , nec , Cotta , recentes.
Durus quippe nimis, nimiumque injurius, omnes
Protinus incusans uno confundiS acervo. LABERIES
cur ita sed sodes audi r si sorte viator Haereat in bivio via nescius utra duarum Bucat eo quo tendit; adhuc diversa tuenti, cunctantique diu occurrant duo: protinus Oret, Tutior edoceant quae semita provehat illuc. Ille sinistrorsum , hic dextrorsum iter arripe dicant. Τum magnam inter eos super hoc ignescere rixam ;Primo equidem verbis insurgere , mox quoque pugnis , Inde etiam erectis baculis ; quid quaeso ageres tu ΘNon magis haereres , aut non incertior eSSes ,
ouam fueris si nemo viam monstraverit ante Sic equidem reor , et quo te sors duceret , ires.
57쪽
Sic haerens rerum in bivio, percunctor eundum Qua sit , ut ad verum securo tramite ducar ,
Hac aiunt veteres , non illac perge recentes , Dissidio insurgunt magno , pugnisque lacessu ut , Et baculis, nisi eos Iongum disterminet aevum. Sic anceps , dubiusque , modo huc , modo distrahor illuc, Et seror incertus , quo caeca me opinio dueit.
Te Laberi si sorte loqui licet et mihi quidquam
Sat lepide, ceu nempe soles, dixisse fatebor. Ast aliam prorsus dederunt mihi Numina mentem , Omnes quippe colo veteres simul atque recentes , Ingenioque viros , divino et lumine mentes Insignes, equidem laus est sua cuilibet, illis Quod prius aggressi nimis ardua , et invia quondam Ignotam stravere viam selicibus ausis; Ηis opus incoeptum quod persecere , rudisque Si quid adhuc iuvenere , omni ex parte dolarunt.
Et sapis , Aureli , prudens atque omnia sano Iudicio expendens sua tradins praemia cuique.
Attamen hoc unum quaero : his felicibus ausis Tot, tantisque , tenent quod quaesivere per aevum Immensum nisu assiduo , summoque laboro pHaud equidem, veterique latent caligine cuncta; Immo etiam tanta rerum sarragine , tantis , Et tot mens placitis distracta hinc inde , magisque Haeret in ancipiti , et majori offunditur umbra r
58쪽
Nam quid tam certum huic suerit , si xumve , quod illi Sit fixum , certumve, nec indubium vocet idem p
At sic ancipiti libratum lance , diuque Excussum dubiis , rigidoque examine rerum Purius apparet.
Batione videlicet ista cognitio rerum , et quaerenda scientia Veri Aeternis dubiis. Aliud sed quaeso quid hoc est , Quam soli obscuram rutila uti ossundero noctem p Ambigitur quid enim Θ Sit utrum res ulla , vel utrum Corpora subsistant , quamvis oculisque Videmus , Palpamusque manu , utrum tandem simus et ipsi Seu potius versemur adhuc errore perenni , Et semper fallax nos rerum illudas imago. O rem ridiculam , o nugasi sapientia nempe Haec fuerit, vel lemniseata insania mentis
VALERIUS Pareius Οιa viris tamen obicienda memento , Bi inos omnis quos est Vonerata VetuStas. COTTA Lautius ista tamen sapientibus objice nostris Quos dedit excelso nobis pro munere coelum. LABERIUS Nec veteres, Valeri, laudo, nec, Cotta, recentes. SULPICIUS
O mentes hominum , quantum in diversa seruntur l
59쪽
Quid frustra sermone Vago contenditis Omnes , Dum facilis vestras possit componere lites In partes satis apta suas partitio rerum pomnia quippe simul sermone includitis uno , Olla una veluti qui multa obsonia miscet. Ast ego sat memini quae me dialectica quondam Admonuit puerum : partiri in singula totum , Ponero quaeque loco recta ratione , modoque , Eque vago genere , ad species descendere certas. Scilicet haud rebus natura est Omnibus una. Iudicio sapiens veluti cribret Omnia sano Audi : hoc aio , hoc non , placet hoc , et displicet illud, Atque album nigro secernit , et aura lupinis. Sic agite, inque suas sic res distinguite classes: Multa etenim veteres novere , incognita nostriS, Multa etiam nostri priscis incognita norunt: Pluribus atque itidem nostrum vetus anteit ae Um , Pluribus et contra nostra haec supereminet aetaS.
Singula vis me igitur partiri 3 en partior ultro , Ne indignore , suum nam quisquis habebit honorem.
Gloria Graecorum sunt marmora , et aerea Signa, Gloria Graecorum sunt cestus , et uncta palaeStra , Sunt et labellae , sunt ot mendacia mille , Quaeque implent vatum lasciva poemata nugae.
Tantumno haec 3 quonam graecae lacundia linguae p
60쪽
Novi hic inflatis homines turgescere buccis , Novi Oratores , peperit quos Graecia , dictos Tela , ignes , fluvios, fulgetra, tonitrua, nimbos, Fulmina , sique aliud tandem sit fulmine prius. 0ui tamen ista legunt usquam nec tela , nec ignes , Nec fluvios reperire queunt, nec fulmina tandem.
Quid colebris toto veterum sapientia mundo ΘLABERIUS
Scilicet haec suerit veterum sapientia , tristi Cuncta supercilio , et naso suspendere adunco Et rugam frontis crispare , et pascere barbam , Cuncla aspernari, insano turgescere fastu Quoslibet impetere , et morsu lacerare canino , Exuere humanos sensus ut inertia Saxa , Neve voluptatis tangi , sensuve doloris :VRSa, aurum , gemmas , tunicas , et commoda vitae Projicero in pelagus, se in dolia trudere, et illic Vivere, praecipitem saxo Se mittere ab alto, Figere se serro, et placide sorbere cicutam. Et velit hos quisquam sapientes dicere sanus PVALERIUS
Quid tandem integritas Fitae moresque Severi