Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

231 UINDICIAE DI PLO MATUM.

indixerat, profectus est; quo in mense Iunio babito,

re donis annalibus receptis &c. Anno DCCCX VI. Tandem mense Septembri ad indictum Placitum Uormatiam venit. Hi idem conventus vocabantur etiam Placita magna generalia , ut ab ordinariis distinguerentur: cujusmodi exempla suppeditat Ca gius in Glossario. Hinc quum in iisdem conventibus querelae N graVamina populorum deferrentur, placitare apud nostrates pro accusare in publico dc frequenti conventu, & placitum pro ejusmodi accus tione usurpatum: quippe diuturna Regum Francorum dominatio suos ritus, S vocabula in Italicas quoque provincias invexit. Quumque in iisdem Placitis generalibus, sive conventibus vatalli munera suis dominis offerrent, ut ait Hincmarus, quod cO firmatur ex Annalibus Bertinianis anno DCCC Ix.

nc Lxxiv. hinc apud nostrates eadem munera

voce & originatione omnino Francica adhuc Plaitae appellantur. & Canonici Aquilfenses, Sc Forojulienses ex antiquissima consuetudine quotannis in pagos sibi subjectos ad placita generalia proficiscentes ire dicuntur in Plait Sc a tener PlaitU quo eodem nomine Galli Placita vernaculo sermone dixerunt, ut videre est apud Cangium in Clossario, ubi etiam platium, & plaitare infimi aevi scriptores usurpasse conspiciuntur. Praecipue vero id agit Capitulum ecclesiae Forojuliensis per Canonicum Iudi

cem Disitirso by Coosl

262쪽

Liagκ IΙ. CAPUT XI. 233 cem, quem barbaro vocabulo Gastalionem appellant : quo nomine a Langobardis non selum praediorum , villarum, & urbium praesecti, sed etiam qui subjectis populis jura reddebant, judiciisque praeerant, in plebem jurisdictionem exercentes, dicti suerunt, ut docet eruditiss1mus Cangius in Glossario. nobiles enim, & vassi dominici non Gastaldionibus, sed Ducibus es supremis provinciarum Praesectis, qui Comites etiam vocabantur, iubjecti tantummodo erant , atque inde serte Gastaldiones tribunos plebis interpretatur Albertinus Mussatus in libro secundo de Gestis Henrici UII. Imperatoris, rubrica septima pag. s. Solliciti insuper, inquit, magistratus eum Tribunis plebis, quos Gasialdiones appellant, duodecimque secretorum consili &c. non enim Gastal-diones absque aliorum magistratuum consilio jurisdictionem suam exercebant: quae consiletudo hodieque superest apud nostratium Gastaldiones munici

XI. Ejusmodi publicus & generalis conventus dicebatur etiam δε nodus: mauus etiam, dc maiarum , unde Papias: Mallum, generale Placitum dicebatur , quando totus conveniebat populus ter in anno. Sane Berengarius Imperator in diplomate anno DCCCC I. in urbe Verona Petro presbytero Aqui-lfensi concesso, necdum edito, ait tunc apud nostrates placitum generale in praesentia Marchionis , qui pro tempore fuerit, tribus vicibus in anno fieri G g con

263쪽

134 VINDICIAE DI PLO MATUM.consuevisse. Inde mallare, in jus vocare, nam lingua Belgica sive Teotisca mellen est loqui, malloquutio, maal colloquium, sermo, ut notat Nen- delinus in Glossario Salico; unde mallus idem ac Gallis Partiment. Anglis olim meta erat judicium , ut videre est in Legibus Inae Regis S. xvii. At hi quoque admiserunt vocem Francicam Parisment, ab aliquot saeculis admissam etiam a nostratibus Forojuliensibus , qui generale totiuS proVinciae ordinum mallum sive conventum ipsi quoque Par- lamentum dixerunt: quod quidem nullo certo loco olim habebatur, sed erat ambulatorium prout Patriarchae Aquilriensi videbatur vel hoc vel illo loco haberi generalem conventum. Proinde in actis MSS.Colloquia generalia seu Partamenta habita leguntur

Aquilejae, Utini, in Civitate Austria sive in Foro Iulii , Glemonae , atque alibi in provincia nostra

Carnorum.

XII. Sic per Taxandriam & Hasbamam factum, ubi multa loca a mallo appellata Nendesinus recenset, qui etiam notat anno MCCCI. primum evenisse, ut Partamentum Parisiense esset sedentarium,es' ad istius exemplum alia quoque Par lamenta suis locis defixa ; quod de nostro verissimum est ,

licet non ante annum MCcCcxx. in amplissirnae urbis Uxinensis palatio publico quotannis usque ad nostram aetatem coeperit congregari. Iidem sollemnes generales conventus Curiae, Curtes , dc Cortes

264쪽

Lia ER II. CApuT XL. 23 etiam appellabantur, de quibus Petrus de Uineis libro tertio epistola prima, quincta, vicesima prima,& septuagesima septima; quae nomina locis ipsis ubi fiebant postea inhaeserunt. Apud nostrates quia dam census, a filii di Corte vulgo dicti, qui omni genere tritici, Vino, denariis, cera, aromatibus, avibus de quadrupedibus a priscis usque generalibus Placitis adhuc solvi consuescunt. XIII. Wadius, ic vadia idem ac fidejus, in Legibus Langobardicis, Salicis, Alamannicis &Bavaricis apud Cangium in Glossario: & vadiare seu Gadiare fidejubere pro alio, sive in vadem sedare ; unde orta est vox Italica mallevadore, nempe mallietadator, seu madiator, in conventu 3e judicio fidejustar et cujus Vocis originationem , dimidiatam duntaxat exposuit Octavius Ferrarius, de aliunde perperam derivavit Aegidius Menagius, uterque in Originibus linguae Italicae; quia scilicet procul a sermone barbarico eam deduci putaverunt . ex quo aperte colligitur eos falli & quosicunque in ista literarum commutatione vocum Italicarum origines exspiscantes; quum nemo satis eas, quae latinae non sunt, unquam adsequi valeat sine cognitione linguarum septentrionalium, quibus unis linguae Italicae ortus acceptus referri debet; illae enim suis dialectis, & vocibus latinum idioma corrumpentes Italicum idem nostrum oriri secerunt.

Atque haec dicta sint occasione campi Maii sive

265쪽

23S VINDICIAE DI PLO MATUM.

comitiorum, quae ad Duriam congregavit Carolus Magnus, ad subigendos imperio suo SaxoneSperrecturus: quae comitia licet Campi Maii cognomento indigitata fuerint, quum non ideo tamen recte inseratur ea non alio mense quam Majo congregata , fuisse , dum potius Augusto, Septembri , aut Octobricongregari consueverunt, ut ex Hincmaro dc Annalibus Bertinianis clarissime patuit ἱ propterea, int merata annalium fide, necnon sinceritate diplomatis

die vicesima sexta Iunii in Carisiacensi villa co scripti, ruit quicquid Germonius ad illud convel

266쪽

CAPUT XII.

Diplomata sine die, mense, anno aliquando concesse . Gisia fanctimonialis foror Caroli Magni interdum egressa ex partbenone Ralensi . Paulinus Patriarcha Aquileiensis primus omnium vetuit virgines Deo dicatas e monasteriis exire. kuatuor epoctae Caroli Magni. Ex unis ronologicis notis diplomata non continuo refcienda. Di ultas ex notis ebronologicis Con-eilii Tridentini duplici filo conscriptis. Error in editione Coloniensi. Alia di cultas ex subfriptione Sullae Pii IV. pro confirmatione Concilii L epae jam tandem post e

mensum tot rerum a Ger

monio congestarum , plui aequo molestum examen , ad optatissimum earundem finem perveni , Sc terram video, proximus ad pedem inde lubentissime extrahendum, quo pene invitus illum intuleram: quanquam& hic nos irretire conetur Germonius , dum adgreditur praeceptum alterum Caroli Magni datum. mense Octobris anno xiau. er VIII. regni ejus nempς

267쪽

138 VINDICIAE DI PLOMATO M. nempe anno vulgari DCCL MII. Harsalio palatio publico pro confirmatione commutationis quorundam praediorum initae inter Fulradum abbate

Sandionysianum , & Euphemiam abbatissam fan- Petri in urbe Metensi. In primis vero Disceptator horret stili barbariem menda, quibus praeceptum illud scatet; quaeque illi non sapiunt

caroli Magni aetatem, qua literae bonae artes Metiviscere coeperunt . Haec censura quanti fieri mereatur, ex iis quae alibi diximus quisque facile cognoscet , quare iisdem rebus iterum immorari non est operae pretium. Ex notis chronologicis, chartae falsitatem etiam convinci putat , quia annus tantumer mensis, non dies, quo illud factum est exprimitur ', quem tamen in ejusmodi chartis omitti nee leges nec consuetudines Francorum sinebant ; si ipsi quidem credimus. II. Quia nullas tamen leges S consuetudines speciatim adducit, ejus verba securiori vade penitus destituta tanti non facimus, ut in eadem jurare debeamus. quippe si hoc sorte sortuna contingeret, actum esset de universa re diplomatica & antiquaria. Licet maximo errori, a quo Germonius occupatur janpridem debito antidoto Mabillonius occurrisset libro secundo capite duodevicesimo num. Iv. exhibens varias diplomatum subscriptiones, in quibus annus & mensis adpositus est, sed non dies ; nihilominus eodem poculo quo paradoxa reliqua hauserat Disce-

268쪽

LiBER II. CAPUT XII. 239 Disceptator etiam hoc haurire voluit. Apud Petrum Perardum pag. 3 q. prostat diploma cum hac subscriptione: Data in mense Februario anno XXum. regnante domno nostro Carolo Rege; se sic fere passim apud eundem Perardum. Aliquando selus annus Regis absque mense & die exprimebatur, ut patet hujusmodi exemplo apud eundem Perardum pag. 3 s.

Faἱia notitia in anno via. regnante domno nostro Ludolico Imperatore. Interdum neque annus RGgi; diserte signatur: Actum Floriaco tempore reverendi Lamberti abbatis regnante Rodulfo . Denique& sine ulla nota chronologica, ut fidem faciunt innomerae ecclesiarum tabulae apud Perardum jam inde a saeculo duodecimo ad decimum tertium. Alia etiam exempla congerit Mabillonius , observans apud Alamannos initam suisse chartam sine die Manno ex eorum Legibus capite altero de quadragesimo, non secus atque apud Romanos sine die de Constae. At apud Francos id nusquam lege cautum exempla demonstrant. Verum quidem est, aliquando Lotharium Imperatorem sanxisse, ut scripta sine mense te die nullius essent vigoris , quia auditu compererat in finibus Tusciae talia scripta esse prolata,

quae erant absque mense serie mensis, ut habetur in Legibus Langobardorum libro tertio tit. xxx .apud Lindenbrogium pag. 69o. & in tomo secundo Capitularium col. 3qI. sed hoc sorte intelligendum de scriptis privatis , tu quibus nulla nota apparebat,

269쪽

unde ad vim auctoritatis habendam vera esse discerni possent ; non de scriptis publicis, ut sunt Diplomata, in quibus praeter diem & mensem, multae instipernotae apparere solent. Praeterea certis de caussis haec lex pro sola Tuscia condita est, neque ante Lotharium quicquam simile uspiam sancitum. III. Chartam, qua Gisia seu Ghisela soror Caroli Magni monasterio Sandionysiano multa praedia largitur, subinde falsitatis Germonius insimulat, quia dicitur: Data Aquis grani idibus funii

anno regni Caroli Magni xxx1. er xxxvI. nempe;

anno DCCxCI. subscribente ipsa Ghisela, Carolo, Pippino , & Ludovico Caroli Magni filiis apud Mabillonium libro quincto pag. 389.-libro sexto

pagiua 3 3. quos tamen tunc Aquisgrani fisisse in dubium revocat Censer. Et quidem Ghiselam in monasterio a puellaribus annis usque ad mortem vixisse opinatur ex his verbis Eginhaesi in vita Caroli Magni apud Duchesinium tomo altem pag. IOO. Erat ei unica soror nomine Gisia a puellaribus annis religiose conversationi mancipata , quam fmiliter ut matrem coluit pietate, quae etiam pau- eis ante obitum illius annis in eo, quo conversata est monasterio decessi. Uerum hinc arguere virgi nem regiam, quam anno DCcxxx. Adalgisus Desiderii filius in conjugem expetiverat, perpetuo intra monasterii septa vixisse eo prorsus pacto, quo sequiori tempore puellae Deo dicatae jugiter vivere

270쪽

Liax R II. CapuT XII. 2qrcoeperunt, idem est atque recentiores consuetudines& ritus cum vetustioribus confundere. quippe sanctus Paulinus Patriarcha Aquile'nsis, saltem apud nostrates, videtur primus omnium in canone duo a

decimo Concilii Forojuliensis , anno nonagesimo sexto supra sexcentesimum ex Pagii epistola ad Nicasium, celebrati, apud Labbeum tomo septimo col. Ioo7. Monasteria puellarum, quae sub disciplina regulae degebant, obstructius munitis claustris, nulli virorum aditui patere voluiste, nisi sum. ma compellente necessitate. Ad haec sanxit ut nullo unquam tempore Abbatissae zel cuilibet monachas quasi orationis causa Romam adire, vel alia loca

etenerabilia circuire liceret. ex quo patet ante hoc Concilium vetitum non fuisse virgines e monasteriis exire: quanto magis autem regiae puellae, ut erat

Chisela, pro ejus arbitratu ex parthenone Kalensi egredi concessum fuerit lIU. Non ita ac Germonius de Ghisciae secessu sentit Theodulius Aurelianensis. nam auditis contra Hunnos seu Avares rebus a Pippino filio Caroli Magni, de ab Henrico sive Erico Ducenostro Forojuliensi feliciter gestis anno DCCxCvI. eidem Carolo adhuc Aquisgrani moranti prolixum carmen inscripsit, in quo victoriam de Hunnis ei gratulatur ; ει regium comitatum describit incipiensa regia familia, nulla mentione facta utriusque Pippini, quia neuter erat in patris comitatu ; seniore in H li mona-

SEARCH

MENU NAVIGATION