Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

quum Gregorius Magnus monasterium ingressis nullam superesse facultatem denuo testandi , assirmaverit , quemadmodum non solum leges Imperiales, sed& Regulae sancti Benedicti aliorumque decernunt, peculium quodvis monachos dc abbates habere prohibenteS αΙΙΙ. Uerum misermem semper , eandemque

ubique gentium hac super re distiplinam servatam non fuisse Mabillonius animadvertit . in aliis enim locis, aliisque temporibus id licere visum est, quod

alii nefas existimarunt . Sane auctor cognomento Magister adeo non putavit testamentum abbatis

repugnare monasticae distiplinae , quin rem quasi receptam agnosteret, dum Regulae suae capite undenonagesimo praestribit , ut Treves donationum factos a fratribus tempore mortis suae abbas inserat testamento suo. Et quidem etiam ex Codicis Theodosiani libro quincto titulo tertio monachos testamenta condidisse intelligitur , praeterquamquod abbates id facientes aut pecuniarias eleemosynaS duntaxat legabant, aut si praedia, de iis ante ingressum in monasterium donationem , postmodum sellemni scripto firmandam , faciebant. Prioris generis est testamentum Ansegi si, qui monasteriis Se ecclesiis

Galliarum pecuniarias eleemosynas legavit, ut pro se mortuo preces effunderent. Ad posterius pertinet testamentum sanctae Radegundis a nobis alibi me- mox tum , quae statim a monasticae vitae professione

232쪽

synas erogavit: sed tamen sub extremam vitae periodum literis ad episcopos Galliae has donationes ratas esse voluit. Hoc idem Mabillonius in testa mento sancti Aredii abbatis observavit in Anale ctorum volumine altero pag. 68. Ad haec si Germonius animum advertisset, quod ei facillimum erat, mirari desijslet, E Padum ex monaebo abbatem factum bona ba ust propria, quae Ustar essent, non monasterii: quaeque periculos morbo vexatus non monacbis suis relinqueret, sed regiae Mei commi teret . quod ideo ab eo factum est, ut securitati

eorundem bonorum consuleret.

IV. At, hisce utcunque neglectis, Disceptatoris ingenium ob formam sigilli in diplomatibus

Regum Francorum non prius Visam, praeceptum

idem exsibilat, quia, ut ait Mabillonius in libro quincto pag. 388. In boc Pippini diplomate Agillum non exhibet Regis effigiem, sed potius Tacebi,

aut cujusvis alterius pampino redimisi: ad quae verba tanquam ad aquas haeret Germonius, cui longe id abhorrere videtur a Francorum usu dc moribus , qui suam propriam, & non Bacchi aut alterius falsi numinis eiugiem in sigillis suis exhibebant. Hoc quidem nemo negat; sed cur feri non potuit, ut Pippinus in sigillo suo ejusmodi imagine uteretur eo pacto, quo multi hodieque veterum anulorum gemmas in propria sigilla convertere consuescunt ἰ

233쪽

2o UINDICIAE DI PLO MATUM.

Ita sane in primo specimine Caroli Magni, quod hoc Pippinianum statim subsequitur, ejusdem Caroli

sigillum exhibetur instar Serapidis sive Anubis cum modio capiti superposito, cujusmodi essingitur in nummis Byrantinis &Juliam Parabatae. Non absimili pacto veteres usi sunt anulis signatoriis, in quibus pro libitu suo alias atque alias imagines Sc signa eos adhibuisse unius Abrahami Gorlaei Dactyliotheca declarat, ubi ad vivum diligentissime expressa antiquorum signacula repraesentantur . Nec solos Gentiles, sed & Christianos anulis suiς varia signacula inclusisse docet Clemens Alexandrinus in Paedagogi libro tertio capite undecimo pag. 266. ex editione Caroli Morelli: αἰ, inquit, y. σκαγγες,

nobis signacula, columba, vel piscis, vel navis, quae celeri cursu a vento fertur, vel stra musica, qu ausus est Postcrates, let anchora nautica, quam im

sculptam in sigilla habebat Seleucus..

V. Sanctissimi autem ecclesiae Patres peculiaria quaedam signacula habuerunt, quibus literas suas communirent, quod ex epistola Chlodovei Magni ad episcopos post bellum Gothicum scripta, fit exploratum , in Conciliis Labbei tomo quarto columna Iclo 3. ubi ait: Nam de bis, qui in pace nostra tam clerici , quam laici subrepti fuerint, si

234쪽

veraciter agnoscitis 2sras epistolas de antilo vestro infra signatas, Fc ad nos omnimodis dirigatis. Et

longe antea sanctus Augustinus epistolam lax. alias ccxviI. ad Uictorinum claudit his verbis : Hane

epistolamsignatam misi anulo, qui exprimit faciem

bominis adtendentis in latus. At neque Mabillonius adeo coecus Dit, quin animadverterit, Reges Francorum quum pasiim sigillis, essigiem suam praeserentibus usi fuerint, nonnullos tamen ex iis aliam

interdum adhibuisse , Sc quidem, ut ipse putat, sertuito , quum expediendis literis regium sigillum non esset in promptu . Etenim libro altero capite decimo sexto, num. vm. praeter sigillum hoc, de quo disputamus, notat, in diplomate Sandionysiano Pippini Majorisdomus seb Clailderico posteriore adponi pro sigillo icunculam, Christi Domini caput repraesemiantem, cui duo aditant Angeli poplite flexo, candelabra cum cereis manu gestantes. Inde capite duodevicesimo num. n. observat magnates anulis seis

signatoriis sive sigillis ante faeculum decimum impressisse quicquid animo eorum insidebat. His accedit quod Mabillonius non assirmat sigillum Pippinianum reapse essigiem Bacchi exhibere, sed veluti dubitans quamnam exhibeat, ait Tacebi, vel cujusvis alterius imaginem praeseserre. Et sane Bacchi esse non potest, qui pingitur adolestens, imberbis, obesus; ibi autem cernitur homo barbatus , dc lauro sertasse, non pampino redimitus. Quare ex hujus-

235쪽

hujusmodi sigillo, utcunque insolenti, immo verius arbitrario, non autem subditivo , ut Censor conte dit , fraudem in ipsum diploma irrepsisse, nisi hoc aliunde probaverit , neutiquam illi concedimus. Ceterum levia & ludicra haec sunt prae iis, quae

contra notas chronologicas ejusdem praecepti con- carcinat . quum enim datum dicatur die xxiii. Septembris anno Regni Pippini xvH. qui secundum Mabillonium incidit in annum vulgarem DCCLXVII. hinc scripti imposturam exploratam fieri non dubiatat quod Pippinus diem obierit xum. Septembris, non completo anno Regni sui xvII. ut multis ostendere nititur , quorum falsitas paullo altius nobis repetenda est. VI. Exordium Regni Pippini in varios a nos Dionysianos ab auctoribus tractum, literis mandavit Mabillonius libro altero capite vicesimo sextonum. D. Quidam enim in annum DCCL. nonnulli in annum DCCLI. alii in DCCLII. Baronius in DCCLIv. - quo iterum coronatus eth a Stephano summo Pontifice, initium Regni Pippini rejecerunt . Verum inter chartas & auctores distinguendum monet Mabillonius , quia chartae pleraeque Pippini regni initia figunt anno DCCLII. auctores Vero alii aliis annis. Rus nimirum regiam unctionem a sancto Bonifacio episcopo Moguntino factam anno DCCL. perhibent Annales Francorum de rebus gestis Pippini lc Caroli Magni, sicut etiam Eginhardus , Regino, Marianus

Scotus Diuiti sed by Cooste

236쪽

Lia εχ IL CApDT IX. 2 Scotus, & Sigebertus. At vero Annales Faedenses sub anno DCCLII. Aimoinus sub anno DCCLI. eandem unctionem consignant: quorum litem dirimit vetustissimus Codex olim, ut videtur, Sandionysianus, de: quo mox agam, complectens quasdam vitas Sanctorum cum Gregorio Turonensi de Gloria consessorum 8, ibi enim Pippini Regis annus xvI. componitur

cum anno DCCLXVII. unde annus primuS concurrit

cum anno DCCLI. quare hoc pacto se res habuisse videtur. Sub autumnum anni DCCL. missi stat Legati ad Zachariam summum Pontificem de substituendo Pippino in Childerici locum. Annuit Ponlisex , ut testatur Eginhardus, Annales Loisiliani, Fuldenses , Bertiniani, & Metenses, necnon AdO , Regino, Marianus Scotus, Lambertus Schataabu gensis , Sigebertus, & Continuator Aimoini, ut his

recentiores praeteream. Prae omnibus autem hanc

veritatem adstruit Codex jam memoratus , cujus integram substriptionem recitat Godestidus in talentus in altera exegesi praeliminari ad tomum te tium Martii; unde evanescit inaudita sententia CO intii sub anno DCCLII. num. v. & ejus exstriptoris Natalis Alexandri in Saeculo octavo Historiae ecclesiasticae, Dissertatione secunda: qui temporibus Sedi Apostolicae parum aequis historiam veritatis magi stram aulicae assentationi, tu proprio genio accommmodaturi inconcussam rei antiquissimae fidem consilio praepostero elevare conati suerunt, fabulosis nar

rati

237쪽

dio8 VINDICIAE DI PLO MATUM.rationibus accensentes missionem Pippini ad Zachaiatiam: quasi inglorium quid admissuri, si a summo Pontifice Francorum Regnum Childerico stirpis Meroveadarum ultimo ablatum, & Pippino collatum fuisse concedere viderentur.

VII. Sed eorum confidentiam penitus jug lat memorati Codicis MS. Gregorii Turonensis clausula de Pippini, cujus temporibus Codex scriptus est, in Francorum Regem consecratione post Childeri- eum solio detrusum per auctoritatem in imperium functae recordationis domni Zachariae Papae, unctionem sancti chrismatis per manus beatorum Sacerdotum Galliarum, ut habetur in laterculo ejusdem clausulae: quam post Bollandianos iterum vulgavit candidissimi animi striptor Theodericus Ruinarius ad calcem laudati opusculi Gregorii Turonensis col. 99 I. Atque idem Ruinarius post Anonymum, qui jussu Childebrandi Comitis scripsit Gesta

Francorum, quartam partem Continuationis Chronici Fredegarii constituentia, ingenue fatetur columna 68 ff. conjectationem Cointii omnibus seriaptis editis contrariam esse , ab eoque nullam rationem asserri, nisi quod, ut quidem existimat,

Franci Pontificem de Regis eIectione non consuluerint, nec tunc consuetudo fuerit Reges ungendi . utrunque vero refellitur ex jam dicta clausula CodicisSandionysiani ipso Pippino regnante conscripti. Animum Comiti in hac re parum defaecatum ultro

238쪽

L 3ER IL CApDT IMagnovit, & ejus nomine non expresso modeste indi cavit optimus quoque Mabillonius in libro altero de

re Diplomatica capite vicesimo sexto num. M. ubi eandem clausulam ex Codice a se coram inspecto Nipse in medium adduxit: quod iterum egit etianti Henschenius in Analectis Bonifacianis non ita pridem vulgatis tomo primo Junii pag. 687. diluens calumniam a Cointio sibi conflatam, quasi inaugurationem Pippini Zachariae Pontifici tribuisset, ut

gloriae regni Francici contumeliam faceret. VIII. Anno ergo DC M. Francorum animi in Pippini consecratione adquieverunt ue quae eodem anno exeunte, vel sequenti ineunte facta est: unde ab hoc anno DCCLI. regnum Pippini coepit numerari, non autem ab anno DCCLIV. quo a Stephano Papa iterum consecratus & unctus est , ut cum Bone monacho existimavit magnus Annalium conditor .

Hanc epocham regni Pippini tria instrumenta a Melchiore Goldasto in lucem emissa confirmant;

duo quidem in rerum Alamannicarum Volumine

altero num. XLII. & um. tertium vero in tertio U

lumine pag. 3 7. Neque aliter Regis Pippini annos in Gallia numeratos fuisse manifestum fiet Germonio

quotiescunque contulerit Chronici Fontanellensis a Dacherio vulgati caput decimum quartum cum d cimo tertio, ubi Pippinus anno DCCL. Rex Francorum constitutus dicitur , nempe anno exeunte. siquidem in capite decimo quarto annus ejus secundus compa- Dd ratur

239쪽

ratur cum anno Dionysiano DCCLIII. quo pacto in MS. Chronico pervetusto per Mabillonium laudato , Pippinus, qui excelsit anno DCC vIII. Sc quidem octavo idus Octobris, annisseptemdecim regnavisse memoratur. Quare Germonius rem pridem notam , testatam, dc manifestam vulgare laborat probaturus Pippinum ad plures ivisse anno DCCLxvIII. dc quidem die duodevicesiuna Septembris, ut inde spurium praeceptum Fulrado concessum evincat, utpote quod secundum epocham aliquorum datum fuerit integros

dies quinque ab obitu Pippini, hoc est vicesima tertia Septembris: vel si non ipsa die ejus obitus, pridie

antequam moreretur, si aliorum sententiam sequamur. At de die emortuali Pippini neminem veterum cum suo Anonymo , qui Fredegarium jusju Ni-belungi continuavit, quique in multis aliis etiam fallitur, consentientem reperiet. quippe Annalista Petavianus Pippini mortem consignat Ix. Hen.

Octobris, Regino v m. idus Augusti, Annalista

Loiselianus uri. & Nazarianus m. an Octobris, quemadmodum prodit Cointius anno DCCLXVIII. num. x. ubi postremae huic sententiae subscribit, ab auctore Chronici Sandionysiani, ab Annalista Laureshamensi, Bertiniano, Fuldensi, Metensi, M ab antiquis diplomatibus confirmatae. IX. Praeterea, quod caput rei est, diploma Pippini dari potuit anno DCCLxviI. Regis Pippini

eunte anno decimo septimo, quoceodem exeunte animam Disitir Orale

240쪽

animam emavit die vicesima quarta Septembris anno DCCLXVIII. eX eodem Cointio. atque hoc pacto aranearum telas Germonius texuisset dum nullius frugis infinito atque anxio labore diem emortualem Pippini operose venatus est ad evertendum diploma anno serme integro citius ab eodem Rege concessum. sed esto charta conscripta suerit eodem anno & mense extremo Pippini, nihil inde tamen conficiet Disceptator ; quippe data erit uno aut altero die ante ejus mortem, quod illius veritati nihil ossicit, utut verba diplomatis non referant Principem moribuniadum , sed florentem, atque incolumem . nemo enim ignorat, diplomatum formulaS non tunc primo con scriptas quum diplomata concessa sunt, sed tanto ante a notariis in usum cotidianum paratas, quemadmodum formulae Marcussi, ceteraeque a Bignonio, Sirmondo, & BaluZio vulgatae patefaciunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION