Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

IIa UINDICIAE DI PLO MATUM.

CAPUT X.

Diplomata, duo Carolomanni cur non integre a Mabillonio vulgata. Salmonciacum locus in Austrasia prope Laudunum . Cblodoveus III- dictus etiam Cbiotarius. Nonnulla binominum exempla. Imia libido convellendi unia versum Diplomaticum opus ita Germonium praecipitem extra lineam duxit , ut nousolum instrumentis jam ediatis diros ungues injiciat, sed

etiam non edita dc non visa

in falsitatis suspicionem publicitus trahat. Quum enim Mabillonius libro quincto pag. 387. segmentum praecepti Carolomanni Pippini filii fiatrisque Caroli Magni in Attiniacensi palatio conscripti pro specimine characteris vulgasisti, Censor hinc apud eundem Mabillonium expostulat quod consuetum alibi morem, in illo repraesentando minime servaverit; & caussam quamobrem ab eodem praecepto integre edendo deterritus fuerit, se exspiscari non posse conqueritur: hinc suspicans,

de industria illud publicae luci a Mabillonio sitbtra

242쪽

L I 3 E R. II. CAPu TX. 2II effugerent. Ita proni sumus ad inique judicandum quotiescunque in avia & devia animum nostrum malus abstulit error. Sed adhuc aetheria vescitur aura Mabillonius, qui cornicum oculos configere

poterit, publici juris faciendo integrum diplomata

Carolomanni, re caussam in apertum proferre, cur id ante praetereundum satius existimaverit: quanquam in libro sexto num. MuIII. pag. 697. da serte scripserit, se omisisse duo Carolomanni diplomata autographa data in Attiniaco palatio pro coenobio Sandionysiano, utpote quae erant sub iisdem prorsus notis atque illud praeceptum Carolomanni, quod ibidem repraesentavit. Quare illa consulto praeteriit ne occideret miseros crambe repetita magistros ; non vero ut eorundem truci supercilio illorum sinceritatem subduceret. II. Praeceptum mox laudatum Carolomanni integre editum libro sexto, datum est mense Ianuario anno primo regni sui nempe DCCLxIM ) Salmun-ciuo palaeto publico. Mabillonius, seu potius Muchael Germanus ejus socius in Dissertatione de Palatiis Regum Francorum, quae prostat libro quarto de re Diplomatica, scribit num. CHVI. pagina 32 I. Salmonetaeum Laudum proximum , Austνa ni regni partem fuisse . Contra hoc insurgit Disceptator, Uaua Austrassanum regnum non ad Carolo- mannum , sed ad Carolum Magnum ejus fratrem pertinuit. Sed an Austrasia ad alterutrum pertinue

243쪽

rit, necne, Germanus de hoc nequicquam disputavit: tantum Salmonciacum ejus partem fuisse striaptum reliquit: N jure quidem, etenim, ut notat Valesius in Notitia Galliarum, Regibus Austrasiae quo nomine, regnantibus filiis Chiodovet, pars Franciae jacens Rhenum inter Sc Mosam appellata est paruerunt provincia Belgica, & Belgicae secundae urbes Remi, Catalauni, Camaracum, de Lugdunum Clavatum sive Laudunum, cui proximum erat Salmo iacum et unde quicquid iisdem Regibus Austrasiis parebat, Austrassii regni partem existimatam fuisse, non injuria putaverim. ΙΙΙ. Salmonciacum vero ad Carolomannum pertinuisse ultro fatetur Germonius; neque hinc diplomatis sinceritatem in judicium vocat ; sicut neque ullum argumentum se ducere ait ex borrida stili barbarie, quae cum aetatem Caroli Magni non

sapiat, totum diploma suspectum facere potest et

quae somnia de stili barbarie ex porta eburnea egressa quum centies exsufflaverimus, supervacaneum est Gemonium iterum atque iterum ad eundem lapidem ossendentem in viam reducere, quoniam pridem ostendimus, stilum diplomaticum ad barbaram notariorum M tabellionum normam 3 non vero ad emunmctos eruditorum canones perpendendum csser praeterquamquod aetas Caroli Magni, quantum ad literarum instaurationem spectat, non est ducenda ab anno DCCLx1x. quo datum est diploma Carolomanni,

244쪽

LIE ERII. CAPuT X. 2I Ised ab exeunte saeculo octavo, dc a nouo ineuiate,

quo idem Carolus vere Magnus, adhibitis, ut ferebant ea tempora, doctissimis viris, literarum de scholarum instaurationem in Imperio suo passim adgressus est. Nihilominus qualis scriptura, orthographia, de sermo in Italia vigeret saeculo octavo ει nono ineuntibus ostendit duplex inscriptio inter Marmora Felsinea Caroli Caesaris Malvasiae, prima

pag. I 89. quae est in Vase marmoreo a tempore Luit-

prandi Regis, altera vero pag. 372. sub Ludovico& Lothario. Quod si in lapidibus, de in Italia adeo imperite scribebatur, quanto magis id fieri debuit in chartis notariorum extra Italiam dictatis IV. Apud Doubletum pag. 7os . exstat aliud diploma Carolomanni, cujus initium & finis, ejusdem ferme tenoris sunt atque illud idem, quod Mabillonius vulgavit ; nisi quod in Doubletiano, Dagoberti Pippini praecepta memorantur, in Mabilloniano vero fit mentio placiti Childeberti, quo Grimoaldi

Majorisdomus consensu mercatores ad nundinas Sin

dionysianas concurrentes eximuntur omnibus telo

niis . Utrunque hoc diploma spurium esse non dubitat Germonius : immo pro certo habet ad normam prioris illius proculam Bisse alterum per fallarios rhosque, ne Dagobertini praecepti commentum imposturae laruam detraheret , placiti Childebertini mentionem substituisse caussatur. Idque planum inde

fieri existimat quod Childebertus in placito illo edito

libro

245쪽

libro sexto de re Diplomatica num. XxVIII. pag. 48 2. statrem suum Regem, cui proxime in regnum successerat, nomine cblodocbarium appellat: quem. tamen Chlodoveum III. dictum suisse constat. At suum cuique pulchrum. Mabillonium antiqua diaplomata delectant, quae Germonium nausea & taedio afficiunt ; unde nil mirum , si ille in placito Childebertino ab iis non abhorret, quae Disceptatorem adeo perturbant. Placitum illud multis capitibus insigne videtur Mabillonio: & primo quod in eo Childebertus germanum suum vocat Chlodocbarium, cujus & praecepta commemorat: quemque haud dubie credit Chlodoveum III. esse, qui binominis erat, ut patet etiam ex Pippini autographo indubitato apud Doubletum pag. 5sq. ubi Cblatarius pro Chlodoveo nominatur. V. Hujusmodi sane vimrum binominum multa exempla passim occurrunt. Sic Dado Reserendarius, quem saepe nominavimus, dictus est etiam Audoenus. Aribo episcopus Frisingensis qui scripsit vitam sancti Corbiniani, dictus e it Heres, & Cyrinus. Chilpericus III. Rex Francorum appellatus suit etiam Daniel. Alcvinus alio nomine Albinus, dc Arno ejus frater Salisburgensis episcopus, Aquila . Bonifacius Moguntinus alio nomine, infridus. Poppo Aquilejensis Patriarcha apud nostrates Forojulienses

vir celeberrimi nominis, utpote qui ineunte saeculo undecimo non tantum urbis olim maximae, sed

246쪽

Lia ast II. CAPUT X. universae provinciae faciem instauravit, ab Anonymo Abdinghoffensi capite decimo quarto vitae fancti Mein.erci Paderbomensis episcopi tomo primo Junii Bollandiani pagina 166. num. I S. Vocatut ol angus. Margareta Ducissa Carinthiae , obcujus impudicitiam magnae turbae insurrexerunt inter Ludovicum ΙU. cognomento Ba Varum, Imperatorem , 6c Apostolicam Sedem, a Benedicto XII. in epistola nondum edita ad Bertrandum Patriaria cham Aquilejensem appellatur Elisabetb. Sicut ergo nemo aequus rerum judex continuo exsibilabit tanquam spuria scripta illa , in quibus memorantur Daniel, Albinus, Audoenus , CFrinur, Aquila ,

perico, Alcaeno, Dadone, Aribone, Arnone , Bonifacio, Poppone, de Margareta; ita sperandum est Germonium mitiorem aliquando evasurum ubi placitum Childeberti, & Carolomanni praeceptum, in quo idem placitum laudatur, commenticia reputare non dubitat hac una de caussa quia is, qui alio nomine Chlodoveus dicebatur, ibi Chlotarius dicitur . quidni

enim dies mentem aperiet antiquitatis studiose, ut tandem persuasum habeat posterioris aetatis chronographos & historicos veterum membranarum Sc instrumentorum auxilio emendandos, bc supplendos, potius quam instrumenta & membranas ex iisdem

247쪽

G8 UINDICIAE DI PLO MATUM.

Vores serenitas, in regalis Carolo Magno longe antiquiores. Expeditiones Caroli contra Saxones, in Rodgaudum Forbuliensem Ducem anno suo restitutae. Uuidem mora in villa Carisiaco. Comitia SQ eonventus publici veterum Francorum Campus Martii er deinde Maii appellati. Reinesii , in Rivini opiniones non probatae . Eedarminus a Coin/io inique babitur. Campus Ronealiae. Campus Maii bis , in ter quotan- . nis indictus. Vocatus etiam Placitum , Synodus , Mallum , Colloquium, Partamentum, Curia,Curtes, em C tes ἀAbillonius in libro quincto pag. 3 8 6. obtulit specimen Diplomatis Caroli Magni

anno DCCLXXIII. conscripti:

quod integrum postea misnime recitavit . non enim recitare sibi in animum induxit singula monumenta, quorum scripturae specimina in tabulis aeneis caelari

curavit, sed tantum insigniora. Nihilominus vel hinc universum diploma in fallitatis suspici e Disceptator ponere molitur, quasi Mabillonius illud

248쪽

parum dignum publiea luce judicaverit: quod sibi

constare putat ex paucis illis verbis caelo descriptis, ubi voces regalis serenitas, diplomatis fiaudem prodere ait, utpote quae aevo Carolino non satis comgruant. At si serenitas aevoJustinianeo congruebat, ut docet Facundus Hermianensis in Defensione trium Capitulorum libro quincto capite altero, ubi scribite A errat autem serenitas tua; quidni etiam congruere poterit aevo Carolino Voces frenum Se δε-

renatum eodem sensu usurpasse videtur Venantius Fortunatus libro tertio Poemate altero:

Nubila nulla gramant populum sub Rege sERENO. Et libro sexto Poemate quarto ad Regem Chari-bertum:

Splendet in ore tuo detersa fronte SERENUS,Siseeros animos nubila nutu premunt. - manda sERENATUM circundant gaudia vultum, Laetitiam populus Regis ab ore capit. Voce itidem regalis non semel utitur Ammianus Marcellinus in libro decimo sexto capite duodecimo; de Gregorius Turonensis libro nono Historiae Francorum capite vicesimo sexto nominat servitium regale , de quo erudite Hadrianus Valesius in libro undecimo rerum Francicarum . Idem Gregorius in libro quincto capite duodequinquagesimo col. 26α de regalibus pueris mentionem fecerat. Utitur ea

voce etiam Avitus Viennensis in epistola quincta; atque hos omnes aevo Carolino longe praeivisse, non

.... E e ij puto

249쪽

zao UINDICIAE DI PLO MATUM. puto a Censore in controversiam vocari. Regalia

monasteria, regalis consensus prostat in literis Emmonis Senonentis episcopi apud Mabillonium in libro decimo quarto Annalium num. LxIII. sub anno DCLvIII. Sanctus Ludgerus in actis sanctorum Boni- facii & Gregorii apud Christophorum Browerum in Sideribus Sanctorum Germaniae pagina I 8. ait de Albrico, quod tunc temporis in Italia erat REGALI servitio occupatus. Occurrit eadem vox in Codicis Theodosiani libro septimo titulo primo Lege Ix. de re militari, ubi multa Iacobus Goth redus. II. Hinc ad alterum diploma Carolinum libritati num. L. pro monasterio Sandionysiano actum

Caristago palatio publico sexto Lalen. futias anno

septιmo, em fecundo regni sui, nempe anno vulgari DCCL v. Oculos vertit Germonius, valde longis eoque non felicioribus conjecturis probare contendens,die vicesima sexta Iunii Carolum Magnum haud reperiri potuisse in villa Carisiaco ; licet ultro fateatur

anno exeunte DCCLxxiv. ex Italia reducem se Cariasiacum recepisse; ibique moratum a Natali Domini ad anni sequentis Pascha , quod incidit in diem vicesimam sextam Martii. Certe Mabillonius in erudita Disquisitione de Carisiaco, quae est in libro quartis de re Diplomatica pag. 238. bina diplomata laudat rano septimo regni eius pridie idus Martias ibidemd x . quare si Carolus Magnus in villa regia Carisiaco moras trahebat die decima quarta & vicesima. sexta

250쪽

. LIBER II. CApur XL ' msexta Martii, cur morari non potuit etiam usque ad diem vicesimam sextam Junii, integris duobus mensibus interjectis

III. . Hoc vero mordicus negat Disceptator , quia anno DCCL v. quum Carisiaci biemaret conse-lium inset, ut perfidam'foedifragam Saxonum

gentem bello aggrederetur, ut ait Eginhardus et ex quo deducit usque ad finem Iunii eum haudquaquam Carisiaci mansisse: idque potissimum, quod e Sax nia domum revertens, nuncio accepto de Rohaudo nostratium Forojuliensium Duce res novas moliente, magnis itineribus ad Civitatem Forojuliensem M Tar-visium contenderit eodem armo DCCLxxv. ut habent Annales Loiseliani apud Duchesnium tomo alteropagina Sed haec facile diluuntur: dum enim Carolus hiemabat Carisiaci injit quidem consilium debellandi Saxones, sed non est exequutus nisi post Iunium. Reditum vero ejus e bello Saxonico alii scriptores serius reserunt I dc prae ceteris Monymus Paderbomensis, vulgo Poeta Saxonicus, quem primus edidit Rei rus Reineccius, in libro primo de Gestis Caroli Magni sub anno DCCLxxvi. Indictione XIII. ita canens de reditu Caroli ex eodem bello

Cumque domam rediens Princeps iter aetauraret, Comperit Ausoniis in partibus esse Tyrannum .c Nomine Hro avdu,noeta qui molimina tentam, Nee quem Rex illi dederat contentus honore,

SEARCH

MENU NAVIGATION