Justi Fontanini forojuliensis in romano archigymnasio publici eloquentiae professoris Vindiciae antiquorum diplomatum adversus Bartholomaei Germonii disceptationem ... Libri duo. Quibus accedit veterum Actorum appendix

발행: 1705년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

41 VINDICIAE DI PLO MATUM.talium monachorum Patriarcha Benedictus in Regulae suae capite undesexagesimo de donationibus monasterio follemniter factis edicit: ubi sine dubio eae intelliguntur, quae scriptis publicis 3c authenticis lit ris tunc fieri, nempe saeculo sexto, consueverunt: unde sanctus Aurelianus Arelatensis episcopus in Regulae suae capite quadragesimo septimo ad sollemnem donationem, de qua agit sinctus Benedictus ejus aequalis , cbartas exigi mandavit. quod auctor cognOmento Magister diserte confirmat ubi candidati m nachi professionem describens haec habet capite undenonagesimo : Ttine ille bretis nempe sellemne instrumentum vel donatio rerum suarum Deo

Φel monasterio facta ipsius donatoris manu, super

altare ponatur. Hinc in testamcnto suo Radegundis apud Gregoriuin Turonensem narras donationum tam pruris, quam sororum nomine parthenoni sanctae Crucis Pictavensis inscriptas commemorat. XII. Posiem densato exemplorum agmine essitum Germonii amplius evertere, nisi ad averruncandum supinae alucinationis fascinum haec pauca sussicerent. Unum tantum addam hic argumentum insigne a Magno Gregorio suppeditatum, qui ab Adeodato monacho rogatus, ut donationem ab eo ante susceptum monachatum verbo sectam scriptis

consignari permitteret, ejusdem petitioni annuit his verbis in libro undecimo epistola quincta: aeuia igitur priusquam in monaserio sancti Hadriani ubi

72쪽

. LIBER I. CAPUT III. 63es conversus, intrares, rerumque tuarum illic δε- nationem emitteres, domos in bonos intra civitatem , seu terras sationales, vel vineas in fundo , Iisut nor docuisti, Car iano, pariter in portiones tuas in fundo Fulloniaco, ex aliquibus mancia piis tuis, quibus ante concessa a te libertas est, vERBO

LARGITus Es ; ipse quoque donatio licet possit jure subsistere, praecipue in hoc quod ab illis tribuitur , qui cum pompis suis faeculum relinquentes, iase eligunt eo erre servitium : tamen, ne quid futurum tempus oblitionis nubilo huic derogare qui quam valeat largitati , SCRIPTURAE hoc desideras

tradere monumentis: ut queat robustum ex

, a nobis poscis dari licentiam. Idcirco

hujus praecepti nostyi pagina liberam tibi boe faciendi concedimus facultatem. XIII. Longiusculum Gregorii testimonium integrum recitare libuit, ut inde palam fieret, donationes verbo tantum confectas, scriptis confirmatas fuisse, ut valerent apud posteros: quum sene solum viVo donatore eis robur inesset, nisi actio sellemnis stripto protestaretur. Hinc Hugo Capetus apud Mabillonium libro sexto capite cmi. in diplomate pro confirmatione bonorum coenobii sancti Vincentii Laudunensis, ait, quae eidem monasterio sine scripta contradita fuerant, se regia auctoritate per suae jussionis praeceptum corroborare, ut propulsis omnibus contrarietatum obseaculis, quiete viventes monacbi

73쪽

VINDICIAE DI PLO MATUM. ibidem deputati libere divinam religionem tenere maleant. His omnibus colophonem addant leges

Alamannorum a Rege Theoderico Chlodovei Magni filio primum jussae, ubi res suas ecclesiae tradere volens, ut hoc per instrumentum confirmet, his verbis praecipitur capite primo S. I. Lui boc voluerit facere, per Gartam de rebus suis ad ecclesiam ubi dare voluerit , firmitatem faciat, Ur teses sex vel septem adbibeat,stnomina eorum i a Garta contineat. Et capite secundo S. I. Si quis liber res suas ad ecclesiam Dei dederit , per cbartam firmitatem fecerit, XIV. Utque morosae disputationi finem imponam, sitismet jaculis Germonius jugulabitur, si

ostendero eosdem Ripuarios, ad quos tanquam ad

asylum ipse confugit, scripto, ubi commodum id

fieri poterat, non autem verbo duntaxat, donationeς suas persecisse, quod tamen ipse ex eorum legibuς titulo Lx. 6. I. se elicere existimat: ubi quidem sua-citur, ut testium certus numerus, non in donationibus , ut ipse obiicit, sed in bonorum possessione accipienda adhibeatur: nec vero semper, sed tunc solum quum Ripuarius rasamentum accipere non potuerit , idest chartam de instrumentum, quemadmodum titulo praecedenti S. viti. explicatur his verbis: Si quis in judicio interpellatus cbartam prae manibus habuerit, nulla ei malo ordine invasio requiratur et quia dum interpellatur , respondeat ad interrogatio

74쪽

dicat: non malo ordine, sed per tesamentum boc teneo. Ergo chartis de testamentis, sive instrumentis, non verbo tantum res agebantur apud Ripuarios. His omnibus illud accedit, quod lex illa de testibus adhibendis non ita accipienda videtur, ac si scriptum Sc instrumentum excludat, ut interpretatur Germonius, sed tanquam coram Notariis testes illos adhiberi praecipiens. Hoc erui puto ex eodem titulo LIx. S. I. ubi haec habentur: Si quis alteri aliquid lendiderit, in emptor testamentum venditionis accipere voluerit, in malis nempe in

judicio boc facere debet, in pretium in praesente

tradat, rem accipiat, te mentum publice conscribatur. kuos se parva res fuerit, septem testibui Armetur, si autem magna, duodecim roboretur . Haec autem leguntur 6. HI. quod de vendiatione conscripsimus, Me in de donatione constituimus. Quis ergo inficias iverit, donationes scripto factas apud Ripuarios, de testium numerum ad

75쪽

CAPUT IV

-Leges Chiotarii er Ludovici Pii perperam a Gemmomo explicatae. Cur veteres cbartae aliquando pes datae. Earundem pretium'usus. Chartae ecclesiae Remensis. Diplomata Forbuliensia. Equid consulto videar praevaricari , silentio praeterire non possum quod Disceptator leve omnino & captiosum adducit ex Placitis Chiotari 1 Sc Ludovici Pii ad evincendum, post triginta annorum posisessionem nullis deinde chartis in judiciis opus fuisse , quasi nimirum exacto ejuS- modi spatio nemini amplius fas fluitet litem contestari, nisi quando de injusto possessionis initio constitisset. Ita quippe natura sumus comparati, ut in spartam, quam semel infeliciter ornandam suscepimus, quaecumque Obversantur, obtorto collo trahamuS. Verum quidem est Chlotarium in Constitutione generali S. I 3. tomo primo Capitularium col. 9. anno sexagesimo supra quingentesimum sanxisse,ut post triginta annorum possessionem,Sc jus inconcussum,ecclesiis, clericis Si provincialibus in eorum ditione res posses a permaneat: nee actio tantis aeῬi Ipatiis sepulta,

76쪽

Lia Ex I. CAPUT IV. qT ulterius contra legum ordinem sub aliqua repetitione consurgat, nonnisi intercedente tamen justo posses Aonis initio. At non ideo Rex Chiotarius veteres chartas, in quibus eadem jura servantur, jubet pes.sundari, bc nulli amplius usui deputari ; alias si quis injustum possessionis initium caussaturus consurrexistet, quo pacto ecclesiae, clerici de provinciales illud sartum tectum servassent i Quo pacto jura legitima adversus iniquos usurpatores tueri potuissent II. Nequicquam majus eruitur ex Capitulari Wormatiensi per Ludovicum Pium anno undetricesimo supra octingentesimum conscripto in eodemtomo primo col. 66 . num. 8. ubi decernitur, ut de rebus ecclesiarum, quae ab eis per triginta

annorum spatium sine ulla interpellatione possessae

sunt, testimonia non recipiantur. Si ecclesias triginta annorum spatio nunquam interpellatas, ad

possessionis sitae jura exhibenda, amplius non obligari praecipit Ludovicus, quid inde contra antiqua diplomata Nunquid reliqui vetantur post triginta annoS easdem interpellare Sc cogere ad possessionis suae jura exhibenda φ Quid ergo, si jurium alienorum invasores, possessionis ejusdem diuturnitatem in dubium revocare tentaverint Quid si ecclesiarum bona , ut saepe accidit, ab injustis raptoribus speciere sti usurpata dithrahantur φ Nunquid ad judicum subsellia sine antiquorum jurium tabulis res agenda Haec autem nunquid in diplomatibus & instrumentis

77쪽

48 VINDIOIAE DI PLOMAM M.tis, nunquid in scriniorum penetralibus non recon debantur Hoc de triginta annorum spatio praescriptionibus adsignato, non solum in Chiotarii de Ludovici constitutionibus praeceptum fuit ; sed hodieque ex jure civili deductum ubique observatur: dc tamen nemo, nisi delirus & mente captus , post triginta a norum possessionem instrumenta sua Sc diplomata , tanquam deinceps inutilia, negligenda & despicienda esse arbitrabitur. ΙΙΙ. Nisi vero chartae ultra spatium triginta annorum ulli usui suissent, inepte omnino egisset Pippinus Rex Francorum in diplomate monasterio Frigiacensi apud Dacherium in Spicilegio tomo decimo

tertio pag. 23 6. ubi se confirmare ait illa, quae ab antecessoribus suis, em aliis bonis viris collata erant ,

de quibus instrumenta cbartarum perdita sunt, ita ab habitatoribus bujus Dei per banc nostram auctoritatem possessa firmentur, perdita revocentur, sicut per eadem instrumenta, perdita non fuissent, legibus defendi poterant. Inepte etiam egisset Chlod veus I. qui tcste Berthoido monacho in vita sancti Maximini in Saeculo primo Benedictino pag. 393. Euspicio cuidam duo praedia largitus est, atque,

ut regio dono perpes maneret memoria , chartae

mandatum est sub nomine regis, ac beati Max mini . quod diploma Mabillonius repraesentat ex Spicilegio Dacheriano. Hinc ergo satis patere puto, Chartas & diplomata non pro viginti aut triginta

78쪽

Lia εχ I. CApvT IV. 69 annorum usu, sed in perpetuam memoriam semper apud posteros duraturam tradita suisse, eia proinde in Tabulariis tantopere custodita. Nondum finio quin

ad haec confirmanda unicum exemplum adducam ex

diplomate autographo Ottonis Magni Imperatoris mihi liberaliter concello a Paullo Alexandro Mastejoequestris ordinis viro, & Raphaelis Volaterrani gentili , cujus eruditionem ipsetetiam repraesentat. in eo enim diplomate Petrus Volaterranus episcopusetarias bonorum ecclesiae suae occupationes, inva-flones , atque diminorationes tam sub occasione libellarum , quam etiam Hversis, supersuisque vi lentiis in rebus seu familiis, lacumosis querimoniis apud eundem Imperatorem detulit, ferens prae manibus Augustalia divae memoriae piissimorum Imperatorum Ludovici Ur Raroli, Terengariique, seu Hugonis in Loibarii praecepta de integritate, atque immunitate Ur perbenni suae ecclesiae tuitione

pristi suis praedecessoribus emissa , quae ii rumpere

pervasores pρrtinaci animo non timuerunt ue quaeque idem Otto suo diplomate confirmat, quod integrum dabimus in fine operis. Si vero antiquae donationum tabulae post triginta annorum spatium nulli amplius usui aptari poterant, cur idem Volaterranus antistes diplomata a Ludovico, Carolo, Berengario, Hugone, de Lothario per suos praecessores impetrata , atque olim diligentissime custodita, pro suis juribus tuendis detulit ad Ottonem Imperatorem G IU.

79쪽

so UINDICI RE DIPLon Tu M. IV. Alia hujusmodi exempla passim occurrunt aperienti Baliarium Casinense, ubi tomo autero pagina 3 o. Ludovicus II. monasterio Bobiecistantiquissima privilegia sibi exhibita confirmat, nempe Agilias, Adrevaldi, Grimoaldi, Chuniperti, Luitprandi, Ratchisit, Halitulfi , & Desiderii Regum Langobardorum: item Caroli Magni, Ludovici Pii, Sc Lotharii. Hugo Ι. dc Lotharius II. idem agunt pag. 61. de privilegiis Bobiensibus sibi oblatis, Rotharii nempe, Ariperti, Luitprandi, Caroli Magni , Ludovici mi, Lotharii I. ω Ludovici II. Sic

quoque pag. 3 q. Carolomannus Rex Italiae monasterio sancti Salvatoris Brixiae confirmat privilegia Caroli Magni, de omnium antecessorum suorum . Sic denique pag. 2 T. Lotharius eidem monasterio Boiabiensi confirmat privilegia Caroli Magni, & Ludovici Pii , quatenus ipsa concesso'confirmatio flabilis, inviolabilisque futuris temporibus permaneret.

At cur Bobienses per tot annorum, immo Sc faeculorum curricula eadem privilegia in Archivis suis custodierant; atque iterum pro futuris temporibus post tot annos ea confirmari, & recognosci curau runt, si triginta annorum spatio elapso pro inutilibus omnino reputabantur

V. Nihilominus Disceptator ex iis Chii tarii de Ludovici praeceptis illud se conficere existimat, quod nempe longi temporis possessio minime

80쪽

.. LIBER I. C Arvet, In si quod haec ubi desiderabatur, frustra erant veteres

chartae μῶ omata et in quam rem insertunium Re-nsis ecclesiae clericorum adducit, qui ad extremam inopiam redacti, non confugerint ad veteres cbartas, ut erepta bona ab injusti posse foribus repeterent; sod, ut ait Hincmarus, victum negotio quae erunt, chartis veteribus, diplomatibusque ita contemptis, si credimus interpreti Germonio, ut illis ,sicut em librorum foliis denarios ligarent, quos

mercimonio conquirebant: quae tandem hoc epiphonemate claudit: usque adeo certum es veteres obartas in diplomata vetera contra multorum annorum possionem parum valuisse i Sic Disceptator

momentis illis abutitur, quae in rem suam Mabillonius adduxerat libro primo capite septimo, ubi variam instrumentorum fortunam & conditionet inquirens, observat ab Hincmaro in praefatione ad vitam sancti Remigii apud Surium die decima quarta Januarii, jacturae chartarum & librorum suae ecclesiae Remensis causam transferri in aerumnas, quae ex Milonis pseudo abbatis intrusiono sitnt consequutae; quasque illacrymans dolenti stilo Hinc-marus ita describit: cujus nempe Milonis infelici tempore de sa Remens ecclesia non solum pretiose quaeque ablata fuerunt 3 sed ecclesiae amque domus religioserum destructae, in res ab episcopo dimisae. Illi quoque pauci, qui erant residui clerici, negotio victum quaerebant: denarios quos G ij mercia

SEARCH

MENU NAVIGATION