C. Plinii Caecilii Secundi Epistolarum libri decem et panegyricus cum varietate lectionum ac integris adnotationibus editionis Schaeferianae quibus suas addidit N. E. Lemaire. Volumen prius posterius “C. Plinii Caecilii Secundi Epistolarum libri dece

발행: 1822년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 문학

271쪽

s piam a socru, cujus arca non se uS AC Inea utor. Proindo .lloc te non moveat, si caetera non refragantur, quae Ve

lim quam diligentissime examines : nam quum in omni-hus rebus , tum in disponendis sa cultatibus plurimum tibi et usus et providentiae superest. Vale.

t Cum caeteris; noe ego duhitavicti in Biponi. et Gierisio illud repo

cultatex collocavi quidem in prindiis, aliquam tamen pecuniam in

scenore collocatam habeo. Gesn Tu , fit fimore servandum sit, ita interpungendum censebat : aliquid tamen Mnore , nec molestum erit mutuari) accipiam a socru , etc. S.

In comitiis modum per tabellas sit si ragandi restitulum narrat, ex quo iii commoda sutura auguratur. Epistola non contemnenda, quae partem antiquitatis 1 Ornanae illustrat. E D. C. P L I N I L S MAXIMO SUO S.

MEMINIATlΝΕ, to Saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, qtiant unaque ipsi latori, vel gloriae, , vel reprehensionis adtulerit Θ At nunc in senatu sine ulla dissensione hoc quidem, ut optimum, placuit. omnes a comitiorum die tabellaS postulaverunt. Excesseramus sane

XX. Inscr. Rom. Messe Maar. II. I. Lex tabellaria. Ιω suffragiis , invidiae vitandae caussa , Π DCe ,

sed tabella serendis, de qua laud ius hic a viris doctis Cic. de I L. III,

Is, sq. De ipsa ratione suffragia serendi, fraudisque et nectendae, et I preliendendae, quaedam a nobis di fi putata fiunt ad Varr. de R. R. II l. 5, i 8, p. 335, sq. G.

a. In senatu. qu m comista e

campo translata jam Tiberii aetate, teste Tacito Ann. I, IS, I, ubi Lipsius Pi culiari excursu, quibus illud gradibuς, tuitio a Iulio Caesaresacto, contigerit, declara . G. IIoe quidem. Melius Cortius hoc idem ex libris suis aliorumque. Vid. eundem ad Ciceron. ep. VII, II, ID. Sie et ali hi librarii lapsi sunt. Cf. akenb. ad Liv. VI. Io, Ιχ. S. 3. Sane. Nostrum fretich. S.

272쪽

EPISTOLA XX. I97

manifestis illis apertisque suffragiis licentiam concionum. Non tempus loquendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas custodiebatur. Magni undique dissonique 4 clamores : procurrebant; omnes cum Suis candidatis :multa agmina in medio; multique circuli et indecora confusio: adeo desciveramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita, moderata, tranquilla, majestatem loci, pudoremque retinebanti Supersunt senes, ex squibus audire soleo hunc ordinem comitiorum. Citato nomine candidati, silentium summum. Dicebat ipse pro se, vitam suam explicabat, testes et laudatores dabat, vel eum, sub quo militaverat, vel eum, cui quaestor fuerat, vel utrumque, si poterat: addebat quosdam ex suffragatoribus : illi graviter et paucis loquebantur; plus hoc,

quam preces, proderat. Nonnunquam candidatus aut si natales competitoris, aut annos, aut etiam mores arguebat : audiebat senatus gravitate censoria; ita saepius digni, quam gratiosi, praevalebant. Quae nunc immodico savore 7 corrupta, ad tacita suffragia, quasi ad remedium, decurrerunt ; quod interim plane remedium fuit: erat enim novum et subitum. Sed Vereor, ne procedente tempore

Lisentiam eoncionum. Cicero ep. II, ra , init. ad Coelium et inmultuosne

eonciones. S. 4. Magni. . . clamores. Rom. NMa

gni denique et undique dissoni clamores. . Lme, magni undique et dissoni clamores. Pro undique alii scri I seruat is denique. . II. S. Et lati tores diabat, et C. Rom. Et liandatores diabat, et=el eum sub quo legatus, vel eum , cui gruestor fuerat. Irelio optimorum librorum. H.

Gieri gius negat latinitatis rationem pati sub quo lexatus ; quo jure , ipse viderit. Mox tres codices : sub quo guorator fuerat. Quod et ipsum bo

num. S. nunc...decurrerunt. Cicor

niana figura adjuncta ponuntur pro subjectis. Sententia enim irae est, . quae quum corrupta sunt, decurrerunt homine ; mel, quibus corinruptis decur um est. . Ipsi prosecto homines corrupti, at iiiindversa levitate sua , eui aliter cibsisti non Posset, decurrerunt ad illud r in dium. G. - Rom. Quasi ari re medium decuetirrerant. H. - Miror, Cortium hanc sormam, quam in libris suis reperisset, vulgatae non praetuliss . Sed omnino in talibus Parum coustans suit. Vide eum

273쪽

ex ipso remedio vitia nascantur. Est enim periculum. ne tacitis su stragiis impudentia irrepat : nam quoto ui- quo eadem honestatis cura secreto, quae palam λ Multi famam, Conscientiani pauci verentur. Sed nimis cito de suturis : interim beneficio tabellarum habebimus magistratus, qui maxime fieri dobuerunt : nam ut in recupe

ratoriis judiciis, sic nos in his comitiis, quasi repente apprehensi, sinceri judices fuimus. Haec tibi scripsi, Pri

mum ut aliquid novi scriberem, deinde ut nonnunquam de republica loquerer, cujus materiae nobis quanto rarior, quam Veteribus, occasio, tanto minus omittenda est. Et

hercule, quousque illa vulgaria 3 Eho, quid agis P Ec

quid commode vales ρ Habeant nostrae quoque literae aliquid non humile, nec sordidum, nec privatiS rebus inclusum. Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit: quidam tamen salubri quodam temperamento ad nos quoque velut rivi ex illo benignissimo sonte d currunt, quos et haurire ipsi, et absentibus amicis quasi ministrare epistolis possumus. Vale.

9. Nam ut in , etc. Rom. Nam tigracuperator is fuditata, sis nos his comitiis qmasi repente. Deest in. H. - r venatoriis judiciis. Recuperatores ex omni conventu civium suis

bito datos esse, ex Cic. Verr. III,

59, sq. et Liv. XXVI, 48, hie

ostendit Cortitis. Caeterum repenteia ethensi eo sunt sinceri judices , quod tempus non habent corrupi rem audiendi, vel struendi fraudem. G.

II. Et herculo. quousque illa mulsa. ria' esto. Hom. Et meherente gractusque

illia etini aria' quid agis p et quid'

commode vales 8 H.

Ecquid. Νum. Vid. in ahenti. ad Liv. XXVII. Io, a ; Horat. Tur . de Parti c. cap. LXVI, 5. Saepe coti-sunditur cum et quid. Vide Oudend. ad Lucan. III, 38 ; Drahenti. ad Liv. V, 36, S. S.

I a. Salubri quodam te eramento. Cortius quodam omisit, honorum librorum auctoritate. Laudo. Auribus quidem vulgata, quidiam lamen salubri quodum temperamento, etc. , Parum Placet. S.

274쪽

Mortem Martialis nuntiat; ejusque ingenium, ab ipso laudatus,

laudat. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

Aunio Valerium Martialem decessisse, et moleste sero. Erat homo ingeniosus, acutus, acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et sellis, nec candoris minus. Prosequutus eram viatico secedentem; dederam hoc ami- , citiae, dederam etiam Versiculis, quos de me composuit. Fuit moris antiqui, eos, qui vel singulorum laudes, vel 3 urbium scripserant, aut honoribus, aut pecunia ornare :XXI. I. Martialem M. Valerius Martialis, Celtiberiae oriundus , an . aet. 23 Romam venit, caris minibusque suis inclaruit sub D mitiano potissimum, a quo jure trium liberorum angusto clavo et tribunatu auctus est, et quem Plurimis carminibus extulit. Sed an . aet.

58 , or. 97, iii patriam rediit , quum anno superiore librum X, in quo Plinii laudes exstant, edidi

fiet. Mortuus est an . Ioo, aut Paullo post. ED. a. Vialieo. Ea at enim pauper et saepe sublevandus liberalitate amicorum , ut ex multis ejus carminibus apparet. ED. - Secedentem. In P triam suam Bilbilini.Videat. de tempore hujus secessus, mortisque adeo

Poetae , Massonus in vita Plinii nostri ad A. Chr. C. S ra. Agit de hoC Recessu suo ipse Poeta in prinsatione libri II. G.

- Dederam etiam versiculis. nom. Dederam versictilis, sine etiam. H. 3. Fnis moris iantiqvi. Roni. Fuit inoris antistiis. Sic lib. ΙΙ, epist. I9 , 8, ut illis moris erat. H. - Add. II, a7, 14 , resa moras est sismittere -- pillum; VIII, I9, a, Ese amem mi imoris. Antiquis; antea Io, IO , et et ribus. Cons. Horat. Serm. I, 4, 3II, traditum ab antiquis morem sereare.

S. - Moris antiqui. Exempla Pomtarum et historicorum , honoribus , aut Pecunia ornatorum, interpretes multa retulerunt. Sie Ennius GI rigii verba sunt ad h. l.) quia re Romanorum, atque etiam Scipionis celebraverat, ab hoc Varie ornatus, ab illis in civitatem receptU fit. Pompeius Theophanem Mityle

naeum , scriptorem rPrrim suarum,

in concione militum civitate donavit .Et Cicero, Arch. cap. IX - XI, docet Archiam vel ideo civitate di-

275쪽

9oo C. PLINII LIB. III. nostris vero temporibus, ut alia speciosa et egregia, ita hoc in primis exolevit: nam postquam desiimus sacere 4 laudanda, laudari quoque ineptum putamus. Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam retulerim P Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem : tu, si plas cuerint hi, caeteros in libro requires. Adloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquiliis quaerat, adeat reverenter :Sed, ne te ore ncin tuo elisererim Pulses ebria januam , videto. Totos arat tPtrici dies Minen in , Dum centum studes nuribus vir tim , Hoc quod secula Posterique Possint Aminis quoque comarare chartis. Seras itiser ibis ad lucemus: Hinc hora est ma, quum furit Lyncus, Quum re vi rosa, quum modem capilli e Tunc me vel rigidi legant Calones. gnissimum esse , quod omne ingenium contulerit ad populi Romani

gloriam celebrandam. E. Speciosa et wrema. Sic munus et meriosus

jungit Vellei. II, 76 , a, ceteruus et vectosusValer. IIax. II, 7, rg. Vid. Sehwari. ad Plin. Paneg. p., S.

- Nam postqtiam desiimus facere. Rom. Nam postquam desinistiG D

4. Quibus gratiam retulerim. Rom. Quibus gratiam rettuli. H. S. Ggialiis. Sine praepositione et secunda litera S ex ithrix optimis posuit Cortius. Caete in totum carismon Martialis exstat Epigr. X, I9. G. - Ita et Rom. sine praepositione,

do qua Drahelib. ad Liv. lib. II, eap. 28 , princip. II.

- Tempore non ino. Alieno. Mox emre non est tua. Liv. XLII, 43, 3 , suo maxime tet ore iatque alieno hostibus incipere hellum. S. - Pulses ebria fantiam. BOm. Pultes ebria D nuam. Bene et poetarum more, qui hoc verbum frequentarunt. H. Apud comicos frequentissimum Pu tare ardes, fores , ostium. Plautina Ioea collegit Pareus in Lex. Crit. P. 1 16, h. S. - . Pinis chartis. Ciceronis Arpinatis aemulum se nusquam negat Plinius. G.

- meo hora est tua, etc. Rom. mee hora est tua, dum furit Dorus Dum regnat rosa, dum madent capilli. H. - rit. Fiarere , μαιυεσθαι,

de magna compotantium hilaritate. IndeLrreus Orpheo dictus - Rosa. Coronati potabant. - Madent; delibuti unguentis capilli. FD. - Catones. Non Censori u et Uticensis, sed Omnino viri severiet graves , quales qui totos dant e

276쪽

Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi 6 amicissime, et nunc, ut amicissimum, defunctum esse

doleo Θ Dedit enim mihi, quantum maxime potuit, daturus amplius, si potuisset. Τametsi quid homini potest dari majus, quam gloria, et laus, et aeternitas At non

Erunt aeterna, quae scripsit. Non erunt fortasse: ille tamen seripsit, tanquam essent sutura. Vale.

triere dies Minerem. S. - Iuvenali in Satira secunda, vs. 4o, sic aiebat; Tertius e caelo cecidit Cato. ED. 6. Meritone Vid. supra ad ep. I 6,I3. S. - Quantum maxime potuit. RO N. Quantum moximum potiait. Sic et Ald Hoe Plinianum est, non moxime. Lib. II, 'P. I 3, Io. . Nam licet tribuas ei, quantum amplissimum potes. . Seneca ad Marciam Cap. XX, Pag. I 8a,Lips. .COmPrelieude quantum Plurimum procedere homini licet e quantulum est . Curt. lib. IV, cap. 8, Io. . Quanta maxima celeritate potuit, contendit .n H.

277쪽

C. PLINII LIB. IV.

LIBER QUARTUS.

Prosocero adventi im suum significat, eodem itinere Tiferni templum dedicaturus. C. PLINIUS FABATO ' PROSOCERO SUO S.Cupis post longum tempus neptem tuam meque una videre. Gratum est utrique nostrum, quod cupis; mutuo me hercule : nam invicem nos incredibili quodam desi-α derio vestri tenemur , quod non ultra disseremus. Atque adeo jam sarcinulas adligamus, sestinaturi, quantum itineris ratio permiserit. Erit una, sed brevis, mora : dea flectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem

oculis subjiciamus id enim postponi potest), sed ut fun-4 gamur necessario officio. Oppidum est praediis nostris

. ' Fabato. Ad Fasatum prosocerum, cujus neptem filio duxerat, Plures epist. scripsit. Credunt esse eundem Calp. Fabatum, equitem Romanum, quem Tacit. An. XVI, 8, narrat, tanquam Conscium inis cesti Lepidae, accusatum esse , sed Neronem , circa summa scelera diis tentum, quasi minorem evasisse.

Ex epistolis Plinianis videmus Comi Consenuisse , atque in patriam tib ratem suisse. Fa . I. Nutem tuam. Calpurniam si ii Fabati hujus filiam, qt ain post obitum Prioris uxoris duxerat. G. . I. Atqtie a eo jam . Cortius atquc iam adeo, ordine verborum impro- . De atque adeo vid. Drahenti. ad

Liv, X, S, I 4. S. Ad amus Pro simplici ligamus, minus tamen eleganter, si fides Plutarcho Mora . T. II, pag. 145, ed. Wyttenti. ΤΟ ΑΛΛΙΓAPE λετουσι,

P. 569. Caeterum adligaμimus, quod alii libri habent, paene praeseram. S. - Tuscos; es ique vocat praedium suum in Tuscis. Eri.

278쪽

vicinum; nomen Τisernum Τiberinum; quod me paene adhuc puerum patronum cooptavit, tanto majore studio, luanto minore judicio. Adventus meos celebrat, prosectionibus angitur, honoribus gaudet. In hoc ego, ut re- 5serrem gratiam nam vinci in amore turpissimum est , templum pecunia mea exstruxi : cujus dedicationem, quum sit paratum, disserre longius, irreligiosum est. Erimus ergo ibi dedicationis die, quem epulo celebrare 6 constitui. Subsistemus fortasse et sequenti; sed tanto magis viam ipsam corripiemus. Contingat modo te filiam- 7que tuam sortes invenire t nam hilares certum est, si nos incolumes receperitis. Vale.

4.Nomen Tiferatim Tiberinunt, etc. Rom. . Nomen Tiferni Tiberini: quod me Paene adhuc puerum Patronum eooptavit tanto majore studio, quanto minore judicio. . Ita contexuit, quae vulgo disjunguntur. Becte factum puto; nam judicio utimur magi in cooptando Patrono , quam in adventibus ejus celebrandis. Quid minoris judicii vero esse Potuerat, quam laod puerum Patronum sibi esse voluerat Z H. Scilicet vulgo, etiam, quod mireris , in Cortiana, adeoque, quod paene indigneris, quum Gesnerus Verum praei verit, in Gieri ana, post judicio non interpungitur. Quaen gligentia, ut vi hia varam sequi tur , Gierigium sic transversum egit, ut Me dum haec minore judicio quam studio scripsisse dicat. S.

Tifernum male alii Tifemiam) Roma

erat ultra centesimum et qui uinquagestiuum lapidem, versus Appenninum montem , ad Tiberim si istum ; itido Tiberinum dictum ad discrimen Tiferni Metaurensis. Tiberinum hodie eistia di caste . ED. - Minore judicio. Quia puer eram. G. - Angitur. tristes fiunt, quum ab iis discedo. Gaudent honoribus, quibus me afficiant, et colant. E.

- sonores malim de iis intelligere, qui Plinio publice dabantur. S. 6. Epulo celebrare. In dedicatione omni epulas suisse adhibitas ex Dione LVII, p. 6ro; Grui. InsCr. P. 4I4 , a I Savam. ad Sidon. IV. II, pr. ostendit Cortius. Et qui alibter Z quum dedieatio sino saerificio

non fieret, nec sine epulis sacriscium , quemadmodum nec epulae solemniores sine deorum honore:

ipsa raraeorum sacriscia epulis bo-tiam partem comitata , etc. G. - Viam imam corripiemus. Nimis ποιητικῶ,ς Pro caractere epistolim. Virgil. Mn. I, 418, Corripuere viam interea. S. 7. Fortes. Bene valentes. Ita saepe

in his epistolis Plinius forte, dicit,

qui sunt honae valetudinis. E. Vid. indicem. S.

- Niam hilares certum est. Optima

lectio, quam miror Cortio displi- euisse. Simili ellipsi Plinius I, 2,

I , Nam Mim tantiam Nerborum qua

possunt' ut thi scri hendum. S.

279쪽

M. Regillum, morte filii dolorem simulantem, notabiliter perstringit. C. PLINIUS CLEMENTI suo s.

BΕcu Lus silium amisit: hoc uno malo indignus, quod nescio an malum putet. Erat puer acris ingenii, sed ambigui : qui tamen posset recta sociari, si patrem non a rosci ret. Hunc Regulus emancipavit, ut heros matris exsisteret. Mancipatum sita vulgo ex moribus hominis loquebantur) foeda et insolita parentibus indulgentiae simulatione captabat: incredibile est; sed Regulum cogita.

UNIementi. Sine dubio est Atritis Clemens, ad quem I , DP. ID. M. r. Insignus. Qui non meruit, ademque commiseratione dignus. Ε. Melius, ni fallor, Catanaeus : . Sensus est, merebatur Regulus mortem silii, si eam malum Putaret. Sed quum timendum obitum ejus optasset , rit heres filii existeret , ideo indignum censeo hoc malo, quia malum non eriait, sed utile. . Pr secto tota epistola tam plena est si machi . tamqite acerbe Perstringit nebulonem illum , ut initium ejus a commiseratione sumptum esse vix credam. S. I. Et nancipaest. Filius in patris Potestato ac manu dum est, nihil

sibi adquirit, Omnia patri. Reguli

silium mater morses mariti exosa heredem non vult scribere, si in Patris IH testate o set; vel quod ne corrumpatur metuit , vel ne insidias filio linter struat. Emanti Irat igitur et potestate sua solvit eum P ter. Simillimam huic speciem habes VIII, I 8, 4. - Existeret. Non simpliciter esset significat, ut faex Scholasticorum postea usurpavit :sed estnderet, prodiret, fieret. G. - Mancipatum. Deliebat dicere, si recta via rem enarrare voluisset, emancipatum. Sed jocum una refert hominum , qui non tam solutum Patria polo state Reguli silium iςta emanciliataone dicere vellent, quam nova indulgentia , mrineribus, com Pteli , mane*atum Patri, et ilextin vo devinctum. Regulus igitur, ut est tota vita Alinulator et sallax , et e contrariis vitiis coni positiis, dum emancipat silium imaginaria venditione , re ipsa emit et mncFat. G.

-- Rom. Emancipatum cita et insto ei moribus homines loquebantur 9 II. Neque serendum , at C emora

epatum joctis holuinum inores Beguli notantium i ostulat. Caeterum

280쪽

Αmissum tamen luget insane. Hahebat puer mannulos mul- 3tos, et vinctos, ct solutos : habebat canes majores minore que : habebat luscinias, psittacos, merulas: omnes Regulus circa rogum trucidavit: nec dolor erat illo, sed ostentatio doloris. Convenitur ait eum mira celebritate; cuncti 4 detestantur, oderunt, et quasi probent, quasi diligant, Cursant, frequentant : utque breviter, quod Sentio, enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur. Tenet sse trans Tiberim in hortis, in quibus latissimum solum porticibus immensis, ripam statuis suis occupavit, ut est in summa avaritia sumptuosus, in summa infamia glori stas. Vexat ergo civitatem insaluberrimo tempore: et quod 6 vexat, solatium putat. Dicit se velle ducere uxorem : hoc quoque, Sicut alia, perverse. Audies hrevi nuptias Iu- gentis, nuptias senis : quorum alterum, immaturum; alterum, Serum est. Unde hoc augurer , quaeris p Non quia 8 adfirmat ipse quo mendacius nihil est l, sed quia certum est, Regulum esse iacturum, quidquid fieri non oportet. Vale.

-Incipare et emancipare , quum alterum pro altero multis locis ponil ossit, mirandum non est saepe in libris confusa esse. Vid. Gestieri Thes. L. L. et Clav. Cicerou. S.

3. Mannulos. Manni , equi pusilli et speriosi, in deliciis erant hominum et gantiorian , qt Orum Curru trahebant. ED. - ει vinctos et solutos. Rom. et Ald. bene. Η.-Vid. ad a , I7, 2. S. - Omnes trucia

Ois. Vid. Rirchmann. de Fun r. Romanor. L. III, c. IV, tibi et hoc Plinii loeci utitur. S.

6. Vexat...cDitialem. Dum secessu suo imponit neces itatem salutat

ribus , et adloquendi consolandique caussa ad eum venientibus, per aestum et vat ores Romanos iter illud suscit ere. G. 7. Atidies Meoi nuptias. PtC. Bom. Atidies breoi nuptias lugentis senis:

dum maturum , nimis Praecipita intum , ut qui in ipso luctu, quem gravissimum imulat, nuptias et voluptatem cogitet. G.

SEARCH

MENU NAVIGATION