Francisci Rossi in neapolitana academia antecessoris ... Praelectiones ad institutiones justiniani in usum seminari neapolitani. Tomus 1. 2 “Francisci Rossi in neapolitana academia antecessoris ... Praelectiones ad institutiones justiniani in usum se

발행: 1788년

분량: 256페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

191쪽

sionem vel solo corpore , vel animo , & eorpore simul , vel etiam solo animo . Ita plerumque sessio rerum immobilium amittitur , possessore videiecto et mobilium vero , s alius ea teneat animo sibi habendi (o . Et si quis eo animo possetasonem tradidit , ut postea ei restituatur , desinit possidere (H. Inter commoda autem posses in is duo potissimum praecipua habentur: primum eri, quod, actore non probante, reus, etsi nihil ipse praestet , obtinebit (e et alterum , quod in pari causa melior

est mn ditio possidentis (d . Hinc in proverbium ex Glossa abiit e Beati possidentes . Interdictorum summa divisio est, ut vel prohibitoria sint, vel resi tutoria, vel exhibitoria (e . Prohibitoria sunt, quibus Praetor vetat , aliquid fieri . Huiusmodi est interdictum , uti possdetis, quod datur ei, qui nec vi, nee clam , nec precario possidet ab eo, quocum agit, retinendae possessionis causa (D . Prohibitorium quoque est interdictum de mortuo inferendo, quo Praetor vetat, vim fieri ei, qui mortuum infert in locum , in quem infereri di ius habet la). Itidem prohibitorium interdictum est, ne tuid in loco scro flat, quo deformior, aut deterior ocus evadat (hi ; quemadmodum & interdictum , ne quid in flumine publico , aut ripa extruatur , quo statio , iterve navigio deterior sit (i . Formula in-

192쪽

De Interdictis . . 28'terdicti prohibitorii erat: vim fieri veto ; aut simpliciter, veto .

Restitutoria interdicta suci , quibus quid Praetor restitui iubet. Huiusmodi est interdictum quorum bonorum , & interdictum unde vi (a) . Si is , qui ius

possidendi bona impetravit, interdicto , quorum bouorum coatendit, verbum recti tuendi etiam ad res noviter adquisitas pertinet (b . Haec interdicta dabantur per formulam: Ouod vi, aut elam factum, restituas; vel: unde tu vi dejecisti , eo rectituas. Denique exhibitoria interdicta sunt, quibus Pri tor iubet, quid exhiberi (c . Ita si contenditur, ut liber homo, qui quasi servus detinetur , exhibeatur, redditur interdictum de libero homine exhibendo . Itidem hoc interdictum redditur patrono , qui libertum detinet ; & parenti quoque datur , ubi liberi plagio detineantur . Formula huius interdicti

ita concipitur: quem liberum dolo malo retines, exis

Rursus interdicta alia sunt adiei nidie , alia reistinendae , alia recuperanda poclesso hae . Haec autem interdicta ad rem familiarem pertinere dicuntur (e . Adipiscendae possessionis causa comparatum est in terdictum, quorum honorum, & interdictum Salalaanum. Interdictum quorum bonorum datur bonorum possessori adversus eum, qui pro herede , vel pro

possessore possidet O . Pro herede possidet , qui putat, se heredem esse , puta ex testamento, quod valere(Q s. i. h. t. bi I. Pose perfectam 36. C. de Action. emi.(c) l. i. s. X. h. t. Θ . i. pr. V. de Liber. exhib. ce) I. Interdictorum et . s. p. f. h. t.

193쪽

ipo Lib. IV. Tit. XV.lere eenset, eum revera non valeat s aut tamquam agnatus proximus , cum ab alio antevertatur . Propossess,re autem possidet, qui sciens nullo iure rem possidet, nimirum qui interrogatus, cur possideat, nullam potest allegare aliam caulam possidendi , quam quia possidet (a . Illud autem inter hoc interdi Etum, , petitionem hereditatis interest, quod petitione hereditatis tenentur etiam hereditatis debitores tamquam iuris possessores (b : interdicto autem quorum bonorum subiiciuntur tantum corporum possessores, i. e. quires corporales , seu corpora hereditatis, non qui jura possident (c . Interdictum enim quorum bono erum persequitur tantum corporalem possessionem rerum; petitio autem hereditatis persequitur ius unia versum defuncti . Praeterea petitio hereditatis est remedium petitorium; interdictum vero, quorum bono rumi remedium est possessorium . Adipiscendae etiam possessionis causa comparatum

est interdictum Salvianum , fortasse a Salvio Iuliano compositum. Hoc interdictum datur domino fundi ad adipiscendam possessionem rerum coloni promercede conductionis obligatarum (d) . Utile autem interdictum redditur cuique creditori pignoratilio , adversus debitorem (e) . In eo autem hoe interdictum ab hypothecaria actione differt , quod

haec est remedium ordinarium adversus quoscum,

que possessores illud vero remedium summarium est contra colonum (I r in illa probandum , rem( I. Pro herede Ii. pr. o s. I. I. Qui interrogo

(i Verum tractu temporis interdictum Salvianum

194쪽

De Interdictis. I 'Ioppignoratam tempore oppignorationis in bonis debitoris fuisse ; in interdicto lassicit probasse , rem a debitore esse possessam , oppignoratam , &in fundum illatam . Id inde factum , quia interdicta vi ipsa personalia sunt ; actio vero Serviana rem persequitur adversus quemcumque possesso

Retinendae possessionis causa dantur prohibitoria interdicta , uti possidetis , & utrubi . Interdictum uti possidetis in eo differt ab interdicto utrubi, 'uod hoc competit namine rerum mobilium ,- illud redditur de rebus immobilibus (.H . Hi sce autem interdie is locus est, cum de proprietate rei inter duos lis est, & primum quaeritur, uter possideat, ut intelligatur, qui actor sit, quive reus (b).

Duo enim rem eamdem extra communionem in solidum non possunt possidere (c . Actio autem in rem possessori non datur; quippe sufficit ei, quod possideat(d). Illud autem explorati iuris eii, tam in interdicto uti posidetis , quam in interdicto tit rubi illum in

iudicio vincere , qui nec vi , nec clam , nec precario ab adversario pomidet litis contes latae tempore

si (e . Ceterum interdictum uti post detis intra an

directum, nedum utile adversus tertios possessores existendi coepit I. I. pr. J. de Salvian. interdi

(ei l. m. s. I. g. Utrubi.(1 Olim interdictum uti possidetis in eo discrepabat ab interdicto utrubi , ,:uod interdicto uti possidetis vincebat, qui tempore interdicti redditi , seu litis contem statae, nec vi, nec clam , nec precario ab adversario posesidebat: inrubi vero liuerdicto is vincebat, qui maiore Parte

195쪽

io 2 Lib. IV. Tin XV num datur, post annum proponi non potest H. Cum vero interdictum uti possidetis detur unis possessoribus nudi detentores illud frustra postulant. Ita creditoribus missis in possessionem bonorum , crediti servandi causa, hoc interdictum non redditur (b) . Inter fructuarios vero; & ubi altor usum, alter fructum sibi tueatur, hoc interdictum reddi oportere ex sententia Pomponii respondit Ulpianus (c

Recuperandae possessionis causa proditum est interdi elum tinde Di, a b initialibus edicti verbis ita nuncupatum. Hoc interdictum pertinet a d. recuperandam pocsessionem fundi, vel aedium, unde quis per vim. atrocem fuit deiectus . De rebus autem mobilibus

comparata est actio furti , vel vi bonorum raptorum (Q . Hoc interdicto petit deiectus, ut restituatur Possessio cum eo, quod interest , & omni causa . Proinde & fructus a tempore dejectionis , & res mobiles seu suas, seu aliena&, puta deposita&, com-m Ddatas , oppignoratas. repetit , quae tempore deisiectionis in fundo erant (e i. Quin, si quid in dejectione raptum, aut deperditum fueriι, id etiam in iudicium venit. Hac autem in specie, aestimatione a iudice facta, rerum pretium dejectus sacramento probabit e ei vero ultra aestimationem a iudice peractam

iurare non licebit (D . Ceterum interdictum uncto vi ex iure civili datur adversus eum tantum qui vi

parte eius anni nec vi, nec clam , nee precario posta debat ab adversario S. q. h. t.

i f. t. Si Panis p. C. Unde vi m

196쪽

De Interdictis. i 3 vi deiecit , non adversus tertium possessorem (a) . At iure Pontificio hoc interdictum sequitur quem is cumque possessorem (b et vitia enim possessionum

a maioribus contracta perdurant: de luccelsorem auctoris sui culpa comitatur (c . Non solum autem p juellar ipse hoc interdicto experietur , si ipse fuerit desectus ; led eodem uti poterit, si alii dejeeti fuerint, per quos ipse pollidet . Ita si colonus, inquilinus, procurator, servus fuerint deiecti, recte hoc interdicto agetur ( Q. Po sessio siquidem eii facti, & per quemlibet, qui ministerium corporis nobis exhibet, potest retineri se . Cum vero hoc interdictum in praedictis casibus non colono, aut inquilino daretur , sed ipsi domino, apud quem civilis eit possessio , Ac exinde invasores impune aliena occuparent praedia ; hinc edixit Constant in us, ut euilibet l: ceret nomine absentium possessorum hoc interdictum sine mandato pollulare (13. Interdictum unde vi intra annum datur in solidum s post annum datur de eo tantum , quod ad illum pervenit, qui vi deiecit ( J. Porro praeter interdictum unde vi, quod est ei vile iudicium, vi de

jecto datur quoque actio criminalis logis Juliae de vi privata, vel publica, ubi vel sine armis vis facta est, vel cum armis (h . Quin & finito interdi-

ce I. Possideri g. S. 1 a. m. de Adquir. possess

armat.

(h t. Si quivi T. C. ad L. Iul. de vi pumie. Tom, II. N

197쪽

cto , datur actio in rem adversus possidentem (a . Tettia interdictorum divisio est, ut alia simplicia sint, alia duplicia . Simplicia dicuntur , in quibus ex litigantibus alter est actor, alter reus . Huiu godi sunt interdicta restitutoria , aut exhibitoria .i his enim actor est, qui petit, restitui , aut exhiberi ; reus est, unde petitur . Duplicia interdicta sunt, in quibus uterque actor est, & reus. Prohibitoria interdicta quaedam fmplicia sunt, quaedam duplicio. Simplicia sunt interdictum, ne quid fiat in loco sacro; & interdictum, ne quid in flumine publico fiat. Duplicia vero sunt interdicta, Uti pollidetis, & in trubi. In his enim uterque se possessorem a stirmat, sed queritur , se in possessione turbatum . Proinde formula horum interdictorum concipiebatur , quasi uterque possideret e Uti possedetis, quominus ita posfdeatis . vim feri veto (b) . Utrubi hie homo maiore parte hujusce anni fuit , quominus is eum duiscat , vim feri veto (H.

TITULUS XVI.

De Poena temere litigantium. E facile homines ad litigandum procederent , (o , placuit veteribus, temeritatem & insaniam li

ici I. unie. q. Utrubi.(i Ad officium Praetoris pertinere voluerunt veteres lites diminuere l. s idam et T. V. de Reb. eria. Proinde si lis inter coniunctas personas ageretur, judex per modum interlocutionis suadere solebat, ut de lite paci

198쪽

De Poena temere litigantium. Isstigantium coercere. Tres autem modi proditi olim fuerunt, per quos viti litigatores, queis ratio litigandi non fuit, ut ait Papinianus (a , cohiberentur , scilicet iusiurandum calumnia , parua pecuniaria , m

Iusjurandum calumniae praestatur ab actore , reo,& eorum advocatis, quo iurant se litem non suscipere calumniandi caula , sed putantes , te bonam causam habere se . Hoc iuramentum vel generale est, quod in exordio litis cujuscumque civilis de t ta causa ab utraque parte juratur (d vel Deciale est , quod juramentum malitiae dicitur, quodque in omni litis articulo praestari potest , ubi nimirum calumnia timetur, & ubi judici illud expedire videbitur (e . Sed ob periuriorum frequentiam hodie neque calumnia , neoue malitiae juramentum iurari solet ; ut proinde locus amplius non sit constitutioni Iustiniani (D , 3ua vetuit , ne audices pam

terentur , iuramentum illud remitti . Ceterum hoc iuramentum parentibus , ac patronis remittitur ob

sterentur l. Ex stipulatione T. C. de Sent. o Inter oe. Adeo vero a litibus abhorrebant veteres , ut Cato f rum muricibis, flern idum censuerit , apud Plin. I. I p. c. o. qui etiam temerarios litigantes vituitigatores appellabat apud eumdem , in Praef. Et Cicero virum bonum , aequum , O Dcilem describit, muta multis do

jure suo radentem, a litibus vero, quantum liceat , et Plus etiam . quam liceat, alborrentem. Ossic. II. 18.

199쪽

ipd Lib. IV. Tis. XVI.

reverentiam ipsis desitam , quacum pugnat ea Ium

Altera poena, qua temerarius litigator coercetur, pecuniaria est. Sane eum, quem temere adversarium

suum in iudicium vocasse constitit , viatica , liti que sumtus ipsi reddere oportere , respondit Vlpianus (b) In hac autem specie nisi iudex vitactum in expensarum causa victori condemnaverit , ipse victori expensas refundet (H. Temerarius vero litigator censeri non debet, qui vel ob rem obscuram, vel ob iuris incertitudinem, probabilem litigandi causam habuit; ut propterea varietas causae neutrum sum tuum nomine condemnari patiatur (Q. Tertia poena adversus temerarios litigantes indicta, est infamia (G , laeso scilicet existimationis, qua

quis honestorum dirorum numero excluditur . Existimatio autem est dignitatis illaesae satus legibus, aemoribus comprobatus, ait Callistratus (D . Infamia alia iuris est, alia facti. Infamia iuris legibus ira rogatur. Ea notantur improbi foeneratores se , expilatores hereditatium (h , mulieres intra annum luctus nubentes (i , aliique. Infamia facti irrogatur , ubi(a d. l. 3 . s. g. m. de Iureiurat b) I. Eum, quem Ty. pr. F. de Iudic. .

ce) I. Properandum 13. C. de Iudic. d) Nov. 82. c. Io, ce) h. t. h. t. is) I. Cognitionum s. s. I. V. de Extraord. cogant.(g l. Improbum ao. C. Ex quib. O . infam. h I. Si te iet. C. eod. i) I. Decreto I S. C. eia.(r In I. a . g. g. , vulgo legitur neque fatrono , neque parentibus. di ita legas, vix conciliabis nunc Ulpioni locum eum eodem Ulpiano in I. Si patronus 16. m. eod. Rectius sortasse Haloander: aque patrono, ars e par nrita .

200쪽

De Poeea temere IItigant um. yyy ubi alicuius opinio apud bonos , & honestos viros oneratur, veluti si pater filium ob facinus indignum vehementer increpuit in testamento (a . Infamia autem notantur, qui ex publicis, vel privatis eriminibus, excepta lege Aquilia, damnantur; quique, dato pretio, de famosis iudiciis transegerunt qui enim paciscitur, ut ait Paulus (bi, erimen confiteri videtur. Itidem famosae actiones ex contractu , vel quasi-contractu sunt, mandati, depositi, pro socio , tutelae; modo non contrariis , sed directis iudiciis condemnatio fiat propter dolum (c e in contrariis enim iudiciis non de perfidia agitur, sed de calculo, qui fere eodem iudicio dirimi ibi et (d . Quo autem quis infamis e iudicio discedat, requiritur , ut condemnetur per judicem proprio ex facto, & proprio nomine ; utque sententia in rem judicatam tran

Omnium actionum instituendarum princi um est in ius vocatio, qua omissa lis nulla institui potest,& sine qua lententia lata nulla est ). Id ex eo factum , ne inde iniuriarum nascatur occasio , unde jura nascuntur ( e . Huiusmodi in ius vocatio olim fiebat nudo verbo ad Praetoris tribunal privato actoris arbitrio; hodie tamen conventio fit per i bellum non sine praecepto iudicis, & per idoneam personam,

puta apparitorem (h , in faciem, vel ad domum

(e l. Furii o. g. i. in a. q. de Hys, qui not. in

fama

SEARCH

MENU NAVIGATION