장음표시 사용
171쪽
et i 8 Lib. IT. Tit. m. riae locus est. Ubi vero alterius culpa pauperies favcta sit , actione quadrupedaria cessante , agetur ex lege Aquilia (a . Quin si quis bovem cornupetam irritavit, aut sibi ab eo non cavit, de se queri debet; maxime si dominus foenum eornibus eius alligarit (Q. Ceterum ubi animal naturam secutus damnum intulit, noxalis de pauperie actio non datur. Proinde si alienas segetes bos depascatur, actioni depasu pecoris locum esse, voluere X-Viri . Actioni de pauperie assinis est illa , quae datur ex edicto aedilitio, quo cautum est , ne quis canem, verrem , aprum , aut aliud animal, quod nocere poli set, eo loco haberet , qua vulgo iter fit . Si quis contra edictum fecerit , & homo liber occisus sit , tenetur dominus in ducentos solidos: quod si homini libero nocitum fuerit, poenae arbitrariae subjicietur : at si aliis rebus damnum sit illatum , in duplum damni dati condemnabitur (e .
De Iis , per quos agere possumus.
NEO; tis olim lieebat alieno nomine in iudici
experiri (i ; nisi pro populo, pro libertate, pro pupillo.
si J Is iuris civilis rigor inde oriebatur, quod per
extraneam personam nihil adquiri poterat I. Quo tutela p. g. ult. U. de R. I. Praeterea cum omnes actiones, atque exceptiones in stipulationem deducerentur, cum- Sue stipulari alteri nemo posset, nemini pro alio agere in judicio licebat. Postremo omnes actiones certis se
172쪽
De Iis, per quor egere possumus. Mopilio . Pro populo licebat alteri experiri, quia populus non potest agere, nisi per actorem , vel syndicum . Pro libertate quoque alieno nomine agi potest ut si cui status controversia moveatur, cuivis liceat eum in libertatem asserere (a . Nec vero potest quisquam pro libertate agere, nisi dato asser rore; ne forte servus lege agat adversus dominum. Assertor autem est vindex alienae libertatis (D. Pro pupillo postremo cuivis agere licet , tutorem suspecti postulando et actio enim suspecti tutoris est
popularis (o. Quin etiam lege Hostilia licuit futti agere eorum nomine , qui apud hostes essent , aut rei p. causa abessent, quive in eorum potestate forent (H. Hoc ideo constitutum , ne absentium bona impune diriperentur , & ne res furto sublatae interim dilaberentur. Extra hos casus olim alieno nomine agere non
licebat. Sed quia is iuris rigor negotiis , ct litibus
expediendis impedimento plerumque erat, I Ctis adlaborantibus, procuratorum usus receptus se . Ut autem, salva iuris civilis reverentia, JCti procuratorum operam constituerent, docuerunt , dominium litis per contestationem in procuratorem transferri. Quamobrem, in eum actione translata, actus omnes
iudiei ales suo veluti nomine procurator expedit; atque ipsius maior ratio , quam domini habetur ex jure
173쪽
Jam vero procurator in genere est, qui res ali nos adminiserat. Is autem vel ad lites constituitur, quem Paulus vocat ad actionem sa); vel ad negotia extra iudicialia , sui mandatarius vulgo appellatur , & Ciceroni alieni iuris vicarius dicitur (b , Procurator autem ad litem duplex est, vel in specie procurator, vel defensor. Ille litem domini mandato persequitur, vel persequendam suseipit, & tam ab actore, quam a reo constituitur (e e defensor vero sine mandato reum absentem defendit , & occupat litem , praestita cautione de rato, & judicatum l.l
Porro procuratorem ei constituere licet , qui est dominus negotii, quique seipsum obligare potest , sive actor st, sive reus; modo habeat ius mandandi, litigandi, ac bona-sua administrandi. Sine manis
dato autem procurationis nemini procuratorem agere datur, nisi certis quibusdam personis , quibus ob coniunctionem alieno nomine experiri eonceditur sine mandato. Ita pater, filius, frater , affinis sne mandato agunt (e . Itidem tutores , & curatores pro pupillis, & minoribus sine mandato ad agendum admittuntur (D ; & eiusdem litis consors pro communi lite recte experitur la . Postremo, humanitate suadente, fuit receptum , ut quilibet absentem sine mandato posset defendere (m . Ceterum
(hii. Qui proprio o. s. i. c. de Procurat,
174쪽
De Iis , per quot agere possumus. I prprocurator in causis tantum civilibus etiam famosis admittitur (a et in criminalibus vero sue ab actore, sive a reo frustra constituitur (b . Tantum illustribus personis in criminali injuriarum iudicio per procuratorem agere licet (ri .
Porro non omnes procuratorio nomine agere pota sunt Et milites quidem procuratores esse vetantur , ne ab armis avocentur , & cinguli terrorem iniiciant. Tantum veteranus, & miles in rem suam, vel omnis numeri sui procurator admittitur (H. Itidem mulieres procuratorio nomine , nisi in timsuam, agere nequeunt (e) e procuratoris enim o ficium civile est, ac virile. Praeterea minores annis 23. procuratores frustra constituuntur, ne, iis restitutis, iudicium elusorium evadat . Quin muti, di surdi la), quique perpetuo morbo laborant (h ,
nec non deportati, & servi ad officium procuratorum non admittuntur to. Postremo potentiores procuratorio nomine experiri prohibentur , ne lis aequo Marte non decurrat (h . Procurator autem semel constitutus post litem eo n-iestatam , nisi iustis ex causis , mutari non potest . Id ita placuit , quia poli contes lationem litis dominium in procuratorem transfertur . Justae porro
175쪽
eausae, ex quibus etiam post litem contestatam procurator mutari potest, memorantur a ICtis:(a . Ita quidem recte mutabi hir procurator, si adversa valetudine conflictetur; si suspectus evaserit ; si iudicio publico, vel privato, vel maiore re sua distringatur; si latitet, vel inimicus postea fiat et si adfinitate adversario iungatur, vel heres ei existat ;si d nique longam perefrinationem susceperit. Quaecumque autem mutandi procuratoris causa afferatur, id, nisi causa cognita, fieri nequit (b . Apud nos post coeptum iudicium procuratorem mutare licebit, ubi causae commissarius declaraverit, justam sibi videri mutationis causam (c .
De Satisdationibuν.c Um intersit litigantium , ne per proeuratores
iudieia fiant elusoria , post explicatam procuratorum operam , cautiones & ab illis , & a litigantibus praestari solitas exponit Tribonianus . olim quidem , quod ad iudiciales cautiones , discrimen intercedebat inter actorem , ac reum , inter iudicium reale , ae personale . Actor quidem si aliena opera non uteretur, seu in reali , seu in personali iudicio nullam praestabat cautionem. At reus si per se litem exciperet in iudicio personali , cautionem praestare non cogebatur in iudieio vero reali satisdationem praestabat , iudicatum fotai (H . Ni
reusta l. I . IS. I p. et . et r. 22. 2I. g. de Prycurae
176쪽
De Satisdationibus. I Ireus in iudicio reali eaveret , iudicatum solvi ,
possessio rei controversae in adversarium transferebatur (a . Huius autem sed isdationis, iudicatum solvi, vis & potestas haec erat, ut, si possessor, qui satis- dedit , iudicatum solvi, uictus iudicio reali nec rem
ipsam restitueret, nec litis praestaret aestimationem, electio foret ais oris, utrum in reum, an in fides ust rem agere vellet; ita tamen, ut fideiussor conventus non haberet exceptionem ordinis (M. Quod si lis per procuratorem ageretur, rei quidem procurator , seu in reali , seu in personali iudicio cautionem praestare debebat, iudicatum solvi. Contra procurator actoris sine actionum discrimine praestabat cautionem de rato , seu . rem ratam dominum habiturum . Cautio autem isthaec praeflanda a Procuratore erat , ubi dubitabatur , an negotium ei foret mandatum; periculum enim erat , ne dominus de eadem re iterum aneret . Quare haec satisdatio dici consuevit , amplius non agi (o . Ubi vero liqueret de mandato , cautio de rato non requirebatur (d . Ex Principum porro constitutionibus de iudicialibus cautionibus aliter statutum fuit. Nimirum reus, si procuratoris opera non utatur, nullam cautionem praestat, iudicatum solvi; sed tantum cavet, se ad finem usque litis in iudicio permansurum . Illhaec autem cautio pro reorum diversitate interdum nuda promissione, interdum iureiurando , interdum per fideiussores praestatur (e . Ubi vero procuratoris ope
(6 I. Sancimus C. de U. S. t. i. Qui satisd. g.
177쪽
ra reus utitur, procurator satisdare cogitur, iudicatum solvi: nemo enim est idoneus defensor litis alienae sine satisdatione (a) . Actorem quod laeuat , is quidem iure novo satisdare debet , se intra duos menses a tempore exhibiti libelli numerandos litem contestaturum, seque ad sententiam usque in judicio mansurum , atque expensas , seu potius decimam quantitatis libello comprehensae soluturum, si succumbat sH. At si aliena opera litem instituat, eius procurator cavebit de rato, ubi incertum, vel vitiosum ejus mauis datum erit: ubi de mandato liqueat, nullam cautionem praestabit (c . Si vero mandato careat , nullo pa8to admittitur, ne iudicium reddatur elusorium ;nisi pro coniuncta periona , vel pro litia consorte agat (H. Hujuimodi cautiones fere semp*r fiunt , datis fideiussoribus (G. Quidam tamen praestant iuratoriam cautionem, uti viri Illustres, & Spectabiles U) . Quo
enim minor est suspicio , eos iudicio statum non iri eo minus contumeliam subire debent, quae in elisatisdationi. Item pauperes probatae existimationis , de fuga non suspecti , qui idoneos fideiussores reperire non possunt, de observatione iudicii , & decima par
te litis jurato cavent (g . Nec desunt , qui nudar
et L Praetori P . m. de stipulat. Praetor.(o I. suoties Ir. pr. C. de Dignitat. I. In sacris 12.
178쪽
De satisdat onitur. Ipspromissoni suae committuntur; cuiusmodi sunt rerum immobilium in eadem provincia possetares (a . Fiscum denique satisdare non solere, ait Ulpianus (b . Sed apud nos huiusmodi cautiones raro praestari solente tantum de iniustae litis expensis in judiciis oradinariis datis fideiussoribus cavetur.
De Perpetuis, di temporalibus actionibus, di quae ad heredes, o in heredes transeunt.PErpetuat actiones dicebantur olim , quae nullo tempore finiebantur . Huiusmodi erant actiones ci viles, i. e. lege, SCto, vel constitutionibus Principum institutae . Obligatio enim semel contracta perpetua erat, nec poterat tolli ipso jure per lapsum temporis ; sed tantum per exceptionem pacti de non petendo , vel doli mali (o . Actiones autem temporales dicebantur, quae brevi temporis spatio extinguebantur. Ita temporales plerumque erant actiones Praetoriae , quae ex annua Praetoris iurisdictione descendentes ultra annum non durabant. Non deerant temen Praetoriae actiones, quae ultra annum dabantur , & perpetuae erant, veluti possessoria , & fideicommissaria hereditatis petitio; quae datur bonorum possessori , & fideicommissario universali, qui heredis loco sunt (. . Itidem perpetua est actio Praeto-
179쪽
ria furti manifesti, & actiones omnes, quae rei permiscutionem continent (H . Cum porro reipublicae interesset , lites non esse immortales, omnibus actionibus certum tempus praescriptum est et ac perpetuae dictae sunt actiones , quae spatio triginta , vel quadraginta annorum durarent. Sane primi omnium Theodosius , atque Honorius intra go. annorum spatium actiones civiles coercuerunt (H. Tum Anastasius quasdam actiones , de quibus disputabatur, utrum in ea lege continerentur , .rpatio go. annorum finiri iussit (e . Jam vero licet omnes fere actiones rei perseeutoriae sint perpetuae, poenales autem . sint temporales ;quaedam tamen actiones rei persecutoriae , vel speciali lege, vel ex iure Praetorio certo tempore finiuntur . Ita anni spatio perimitur actio Pauliana id): biennio finitur actio doli (o e quadriennio
extinguuntur omnes actiones, quibus petitur res itutio in integrum d); & quinquennio querela in ossi-aiosi perimitur la). Accusationes porro criminales fere vicennio tolluntur (hl. Sed in delicto adulterii, stupri, & lenocinii (ha ; in crimine peculatus (i) ,& aperturae testamenti contra SC tum Silanianum (o quinquennio praescribitur. Accusatio vero suppositi
s) I. Mariti et v. s. s. q. ad Leg. Iul. de adulte th) L Peculatus I. r. ad Leg. Iul. peculat.(l I. In cognitione 1 s. m. ad SC. Silaniam
180쪽
Do Perpetuis die. typpartus nulla temporis praescriptione depellitur ut ait Paulus (a).
Porro actiones quaedam dantur heredibus ,& contra heredes; quaedam heredibus dantur, ted contra heredes non competunt, quaedam denique neque heredibus accommodantur, neque competunt contra heredes.
Actiones rei persecutoriae, sive ex contractu , si veex delicto descendant, dantur heredibus , & contraheredes. Hoc autem adeo verum est, ut heredes teneantur ex dolo defuncti, non tantum in id, quod ad eos pervenit, verum etiam in solidum, h. e. unusquisque pro ea parte, qua heres est (b). Proindoetu toris heres in solidum tenetur ob tutelam doloidigestam (c . Actiones poenales ex maleficiis heredibus quidem competunt, sed in heredes non dantur (H . ita actio furti heredibus quidem datur , contra heredes
vero non competit. Id ideo receptum,quia poenae suos auctores tenere debent . Ceterum si heres ex deli-
Eho defuncti locupletior factus sit , & agatur rei
Persecutinia , vel mixta, adversus eum actio datur, ne quis ex alieno seelere lucrum faciat (e . Post emo quaedam actiones neque heredibus dantur , neque contra heredes competunt . Huiusmodi est actio iniuriarum , quae non patrimonium , sed vindictam persequitur quaeque ante litem contestatam in bonis non numeratur (D . Eiusdem generia sunt actiones, quibus honor, N. reverentia imminu,