Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Doleo vicem illorum, et vellem firmiter durarent in salutari consilio Meo. Si ergo desideratis, silii, malum hoc grande Vitare, recurrite ad Me, totisque visceribus in conflantiae remedium implorate. Ego enim Vici mundum, et Veni curare instabili latem ejus. Neque vos si angat eXperientia larius mali, quo anima diu assecta, qu3 si luna mutatur, et ad Singulos Ventos, instar fluctuum mari S commo Vetur. Ego enim congrego, sicut in utre aquas maris, et pono in thesauris abΥSSOS. Et quando Mihi placet, voco ad Me discipulos Meos, ut ambulent super aquas, lanquam super solidissimam petram. Constantes estote, et videbilis auXilium Meum praesentissimum super vos: dummodo fidelissime statualis, consilia a Me inspirata in posterum Sequi. Sinite jam in opiniones varias serri, et propositum Mihi placendi, quod arripuistis, usque ad mortem sustinele. Et Ego coelesti sortitudine vobis adero, et firmabo super vos misericordes oculos Meos.

Hortatur ad sacramenti poenitentiae usum. Summum malorum, filii charissimi, peccatum est, quod animae vitam eXlinguit. Si ergo peccatis, cavete, ne regnet in Vobis peccatum, et sestinate converti ad Me, currentes ad balneum preliosissimi sanguinis Mei.

162쪽

Ne probelis consilia eorum, qui laetentur, cum male fecerint, et eXultant in rebus pessimis, nec remedium poenitentiae requirunt. Nimium stulti et audaces sunt, qui Deum ad iracundiam provocarunt, et aeternae poenae reatum incurrerunt: et lamen nihil de suturo cogitantes, comedunt, bibunt et dormiunt, et ducunt in bonis dies suos. Mirum est, quomodo non timent, qui secerunt sibi Deum inimicum lQuomodo non timent, ne sicut viventes, sic in ira absorbeat eos 'Horrendum est enim, incidere in manus Dei viventis. Certe hi fatui, presentis vitae amore capti, Oderunt

animas suas, quarum remedium non requirunt.

Vos igitur, silii, si ex humana conditione peccaveritis, ne disseratis poenitentiam; sed planctum et

tristitiam, quae salutem secundum Deum stabilem operatur, 3SSumite.

Leprosi si estis et morti proximi, abstergite lepram balneo sanguinis Mei per sacramenti poenitentiae cana leui decurrentis: et caro Vestra restituetur, sicut caro pueri parvuli: et recuperata candida gratiae veste numerabo vos inter dilectissimos filios Meos. Nec taedeat vos humilis consessionis, qua in animo contrito detegilis peccata vestra: brevi enim humiliatione et Verecundia aeternam Vitam c0mparabitis. certe modicum est, quod a vobis postulo, si consideretis bona, quae ibi pro Veniunt.

Graviorem profecto poenitentiam Ego pro V0bis egi, quam vos ipsi: Si enim appenderentur in statera

163쪽

peccata vestra et calamitas, quam Ego vestri causa pertuli, quasi arena maris haec graVior appareret. Properate ergo ad remedium vestrum, et Ego suscipiam VOS. Verba consessionis humilia et serventia pro serie, qualia servus Meus David de peccato admonitus protulit, dicens ex intimis praecordiis: Peccavi. Et Ego transseram a vobis pecc9la vestra: et essundam Super VOS aquam mundam, atque mundabimini ab omnibus inquinamentis VeStriS. Et propter conscientiae testimonium luctus Vester Vertetur in gaudium: Secundum multitudinem quippe dolorum vestrorum, quibus uissiXistis corda, intimae consolationes Meae laetificabunt animas Vestras.

Hortutur ad sacram communionem.

Ego aeterna sapientia aedificavi Mihi domum humanitalis Meae, et ut sacerem convivium pinguium medulatorum, miscui vinum pretiosissimi sanguinis Mei, et posui mensam, ita ut panis convivarum esset purissima caro Men.

Et postqu9m instruXi lautissimum c0nVivium, non quievi, sed misi ad plateas et moenia civitalis pueros Meos et inspirationes Meas, ut cordibus hominum loquerentur, et dicerent: Venile, comedite panem Meum, ut bibite vinum, quod miscui Vobis. Nunc autem pauci Vulde sunt, qui vescantur vitalissimo pane Meo, quasi omnem Saporem suaVilatis non haberet. Viae Sion lugent, eo quod non sit, qui veniat ad solemnitatem Meam, qua corda casta dilatantur.

164쪽

0 quam stulti sunt Adae filii, qui per escam mortui sunt, et per escam vivificari noluntlQuid est hoc 3 Quid optabilius et s3avius invenire

p0ssunt, qui delectamenta mundi requirunt' Ubi est sincera fides et purus amor, cujus nutrimentum et somentum panis de coelo missus factus est 'Certe facies christiani populi eXusta videtur, quasi non esset triticum et vinum: et pelles ejus, consumpta earne, OSSibus Siccis adhaesit. Ventum est enim ad calamitalem mugnam, eo quod plurimi filii Ecclesiae, sponsae Meae, semel tantum in anno panem vitae comedunt, et libertatis genus existimant, ad frequentem communionem non accedere.

O stulti et tardi corde ad credendum et diligendum Mel Nonne oportebat, quasi grave mortis supplicium timere non amplius, quam semel in anno, pane vivo resci 2 Quare ergo supplicium hoc ipsi Adae filii sponte sua sibi sumunt, et sanae mortalissima siccantur' Non est sanum consilium hoc: ingratissimo et durissimo corde digna est alienatio haec V0s ergo, filii, qui desideralis vivere propter Me, Dequenter manducate Me Aperile Mihi penetralia cordis vestri, et intra Viscera vestra Meae dulcedinis avida recondite Me. Dila late os vestrum, et implebo illud: et exiensis desideriorum brachiis amplectimini Me Certe tantus esse deberet dulcissimi panis amor, ut neque diebus, neque noctibus ab altari, ubi ser-Vatur Saerpulentum Meum, recederelis, solaque inevi labilis necessitas vos ab eo loco violenter abstraheret.

165쪽

Recedile ab eis, qui Me derelinquunt, et recedentes a Me non in coelo, sed in terra scribuntur, quorum alius discedit in villam suam, alius ducit uxorem, alius vadit ad Babylonicam negotiationem Su3m. Imitamini sili 0s primitivae Ecclesiae Meae unanimes in domo, et saepissime communicantes in fractione panis, quo vivitur et aperitur via ad immortalem vitam Meam. Haec sit negotiatio vestra: haec sit sapientia et sortitudo vestra: haec sit delectabilissima eXercitatio Vestra. Accedite ad Me, et inaestimabilem dulcedinem Meam in ipso sonte gustate, et eritis leonibus sortiores, aquilis Vel0ciores, et lacies vestra splendebit sicut sol Et Ego vobiscum habitabo: et splendoribus aeternis, ac infinita laetitia, suturae gloriae praenuntia

implebo viscera VeSirct.

Hortatur ad ossicia misericordiae.

Induimini, filii Mei, viscera misericordiae et afflictis

c0mpasti, et succurrere dicite. Haec est requies Mea, ut per V08 Iassae manus roborentur, et genua debilia consortentur.

Pauperculis et contritis corde tanquam Mihi Ipsi subvenile: et Ego Ipse, Qui pauper sui in terra, quam dedi filiis hominum, retribuam iis, qui in per-

sona egenorum honoraverunt Me. Facile vobis animos de substantiis vestris, ut recipiant vos in aeterna tabernacul3.

Si ad mensam Meam in amplissimo regno Meo cum principibus sedere vultis; ne comedalis buccellam

166쪽

vestram soli; et inopes de velleribus ovium vestrarum

caleslant.

Benedictio perituri Veniat super vos, et oculos Viduae eXpectare ne sinatis.

Et Ego odorabor misericordiam magis, quam intempestivum sacrificium: et pro misericordiis pauperum respondebit vobis justitia redemptionis Meae. Attendite voces miserorum, quibus emollitur cor Meum, et hospitalia domosque afflictorum, same et egesiale pereuntium cum muneribus visitale. Vae crudelibus, qu0rum promptuaria sunt plena, eructantia ex hoc in illud, et e senestris elaboratis, Sine compassionis senSu prospiciunt nudos, et sanie ac frigore gementes filios Meos. Viscera crudelia odivit anima Mea. Fugite crudelitatem: et super assiclos flete, et amplectimini preliosa valde pignora Mea. Accurrile velociter, et mittite eleemosγnam in sinum pauperis: et ipsa subtilissimis vocibus orabit pro vobis: et reportlibit laetum nuntium firmissimae spei, et coelestis laetitiae Meae. Beati illi, a quorum c0nspectu pauperes nunquam desolati recedunt. Beati, qui gemitus egenorum nunquam repellunt,

nec importunitate vincuntur. Beati, qui miserendo delectantur, quoniam mercedem m3gnam, mensuramque bonam, et consertam, et eoagitatam recipient; et cum infinita consolatione intrabu ut in aeternum gaudium clementissimi Patris Mei.

167쪽

Hortatur ad tolerantiam et remissionem injuriarum. Si vere sapientes ac beati esse desideralis, filii charissimi, scitote, Vos fore beatos, cum homines vobis maledixerint, et eXprobraverint, et diXerint omne malum adversum Vos, si patienter sustinealis, non reddentes malum pro malo, sed Vicentes in bono malum. Haec est altior mundo eruditio Mea, quam docui discipulos Meos, sactus opprobrium hominum, et postrema abjectio plebis. Haec est prudentia justorum saepe nolaia in dulcissimo tes lamento et Evangelio Meo. Cum enim essem honore in sinito dignus, quasi Unigenitus a Patre, splendor gloriae et sigura substantiae Ejus, Versus sum in parab0lam civitalis regiae et sacerdotalis, quam dileXi. Veste alba ad contemptum indulus sui, et circum-dalus purpureo Vestimento, tenens sceptrum, Brundinem et coronam dolore et irrisione plenam. Descendi ad postremam vilitatem, et abγssi Operuerunt Me.

Quis hic cognosceret Filium Dei altissimi inter improperia innumerabilia, quae cediderunt super Me 8 Scriptum est: Vidimus Eum, et non erat Et aspectus,

neque decor, unde nec repluaVimus Eum.

Quid hic dicam de ignominiosa comparatione B Irrabae cum Dei Verbo, per quod facta sunt omnia 2 Quomodo optimales sanctae Civitatis praep0suerunt his minem sediliosum, latronem et homicidam Regi, Redemptori et Deo suo Τ

168쪽

Sed neque hic opprobria Mea cessaverunt: adhuc enim morienti caput agilantes insultabant, ut saturaliis opprobriis interirem. Et tamen in omnibus his irrisionibus, quibus adversum Me loquebantur, qui sedebant in p0rta, non Meulcisci cogitavi, sed cor mitissimum exhibui, et infinitiam oris ostensione pro irrisoribus Sanguinem Meum, et supremas intercessionis voces ad Patrem misi. Hoc est eXemplar, quod imitari debetis, filii, ut injurias patienter seratis, et remittatis unusquisque Dalri suo de cordibus veStriS. Bibite Mecum calicem improperii datum a Me vobis in mensura: et opiniones hominum pro nihilo ducite. Quid interest, si vani homines male de vobis Sen-liant aut loquantur 3 Numquid propterea delebo vos de libro vitae, et honoribus aeternis exspoliabo 2 Si hominum contemplum Mecum hilari vultu seratis, silii Mei, nomen vestrum requiretur a generatione in generali0nem, laudesque vestras Suavis Sime pronuntiabit EccleSin. Et Ego in generatione, cum venero in majeStale,

celebrabo clarissimas victorias VeStra S.Cnvot x .mnet patientiam internae desolationis. Super flumina Babylonis, in captivitate dura, longe a dulcissima Jerusalem, civitate Vestra, sedetis, filii Mei. Quocirca ipsa exilii vestri ratio postulat, ut internas desolationes patiamini suspirantes ad libertatem

169쪽

sili 0rum Dei, qui jam laetantur in Ecclesia magna,

Neque rationi consonum esset, coelestis patriae privilegia in terrae incolatu habere Velle. Propter qu0d justi Mei, quos Ego in charitate perpetua dilexi, quamdiu mortali vita vivunt, alternis consolationibus et desolutionibus exercentur, ut multiplices

Certe Paulus, servus Meus, non erat Semper ut Benjamin adolescentulus in mentis eXcessu, ut in tertio coelo audiret arcana Verba, et polaretur torrente Voluptatis Meae: Sed frequenter mortificabatur tota die, aestimatus sicut ovis occisionis gra Valus supra Virtutem, ita ut taederet eum eti3m ViVere. Haec est vicissitudo electorum, qui nunc a Scendunt usque ad coelos, nunc descendunt usque ad 3bSSSOS, et anima eorum desolutione tabescit. EX quo apparet, quam male de Me loquantur aliqui servi Mei, qui statim ae ariditate VeXanlur, Omnem patientiam abjiciunt, et murmurant ad vel Sum Me. Nonne Omnia tempus habent, et diversum est hem pus laetitiae a tempore luctus 2 Quem electorum Meorum non eXercui, ut Viderem, an puro corde sequeretur Me 80uoties distuli et probavi David, amicum Meum, laclum ad eXemplar cordis Mei 3 Mirabile est servos Meos, qui semel gustarunt Suam vitalem Meam, tempore derelictionis non laetari, et

exultare in Me memores uberum Meorum super Vinum.

170쪽

ne sitis ex numero illorum, qui confitentur Mihi tantummodo, cum benefacio eis: sed inlima gratitudine, tam desolationem, quam consolationem numerate inter magna beneficia Mea: tam nocte, quam die cantate inaestimabiles misericordias Meas. Ego novi, quid expediat vobis: nunc vos reficiam ad duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmas in Elim, nunc inter deserti arenas Vos sitire patiar, ut quaeratis et diligitatis Me. Probabo vos filios Meos, et eXaminabo, sicut eXaminatur argentum, ex quo larmantur vasa electionis d ministerium templi Mei. Et postquam Vos modico tempore probaVero, recordab0r Vestri, miserans adolescentiam Vestram, et laudans fidem et charitalem desponsalionis vestrae: quia fidelissime seculi estis Me in deserto ariditatis in terra,

quae non seminatur.

Docet dirersos motus naturae et gratiae. Considerate vos ipsos, silii Mei, qui, quasi Rebecca, du0s p 0pulos bellantes in utero uno portatis: ut animales asseclus spiritui subjicientes Vocemini, et sitis pacifici filii Dei. Natura quaerit eXallari et ambulare, sicut Vanae filiae Sion extento collo ad Ostensi0nem Vanitatis suae. Gratia quaerit humiliari sub potenti manu Dei, et hominibus Vilis apparere. Natura cupit divitias et commoditates, ut inveniat

consolationem.

SEARCH

MENU NAVIGATION