Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

cam vobis: Respicile jam, et levate capila Vesii B, quoniam appr0pinquat eXpectata valde, et infinitae consolationis plena redemptio Vestra.

Hortatur ad diligentiam. Hora est jam, charissimi filii, vos de Somno surgere, et breves dies vitae bonis operibus ante noctem implere. Si enim Ap 0st0lis Meis visum est, noVissimam horam esse, in cujus rei testimonium significavi Ego per Angelum Meum servo Meo Joanni, quae op0rtet seri cito, aequum erit Vos consummationi Saeculi pr0pinquiores opera multa bona instanter operari. Filii hujus saeculi in generatione sua prudentiores

filiis lucis sunt: mirum enim est, quam celeriter currant ad Solatia SH 3.

Instante passionis Meae tempore, quando sollicite vigilandum erat, dormiebant discipuli, sed pes Judae sestinabat in dolo ad effundendum innoXium sanguinem

Filii Dei.

Solam salutis aeternae causam homines lente agunt: in caeteris omnibus causis sine requie festinant. Quid est hoc 3 Quomodo mortis instantia, aeternae redemptionis am0r, perpetui cruciatus timor, n0n eX- stimulant corda vestra ad currendas vias duras 3 Certe si infelices illi, quos aeterna m0rte juste damnavi, impetrarent a Me unam horam e multis, quas vos pro nihilo perditis; tum diligenter ac Vehementer Operarentur, ut annos multos peccando consumptos hora illa restaurarent, ne ad inseriti tormenta redirent.

142쪽

Electi quoque Mei, qui exultant in gloria, et lae-lantur in cubilibus suis, si modicum horae spatium ad operandum et merendum obtinerent ardentissime negotiarentur, ut sempiternam consolationem augerent. Vos ergo, filii, audite disciplinam Meam, estote sapientes, et nolite abjicere eam. Tempus breve est: Venit n0X, in qua nem0 p0lest

Negotiamini igitur, dum venio, et vigiliis, orationibus, jejuniis, misericordiis pauperum, paSSionum mortificatione et omnium virtutum eXerciliis die ac nocte permansuras opes Meas cupidissime comparate. Ego vos lasSos recreabo, et recipiam Vos plenos bonis Operibus, tanquam comparticipes et cohaeredes

Hortatur ad magnanimitatem. Si sciretis, charissimi silii, quam magna sit domus Mea, et ingens locus possessionis Meae, Omnes labores, sudores et martγria Sanctorum Meorum, eXercitia levia vobis viderentur. Inessabilia enim sunt praemia et solatia justorum, quae praeparavi in abscondito faciei Meae. Et licet omnia hominis membra verterentur in linguas, frustra laboraret omnis humana eloquenlia, tanquam qui Vase modico lotum oceanum vellet includere. Levate oculos vestros in montes, et infinitam remunerationem saepissime cogitate: ut magna Semper Operemini.

Respieite, amal0res mundi, qui terren0s principatus

143쪽

ambiunt, quam liberaliter opes suas effundant, quam difficiles actus eXerceant, quam Waves repulsas, dolores et amaritudines e calice daemoniorum bibant: quae tamen Omnia aequo animo serunt, m0dc pereXiguum tempuS regnent. Quare ergo V08, qui Mecum sine fine regnaturi estis, manus dissolutas et genua debilia ad magnos labores et agones non roboratis 3

Dixerunt milites Holofernis, inimici Mei, Judilh pulchritudinem admirantes: Quis contemnat populum Hebraeorum, qui tam decoras mulieres habent, ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus 2 Quomodo igitur pro dulcissima pulchritudine supernae Jerusalem vos, ignavi filii Mei, non animose dimicatis ΤΡarum magnanimi estis, et neque Me, neque am0ris erga vos Mei magnitudinem aestimatis. Numquid Ego unquam dixi: Possum filios Adae una gulla sanguinis redimere et reconciliare clementissimo Patri Meo: nolo ergo lotum sanguinem prosundere, tot dolores et ignominias hominum causa tolerare ΤCerte sine ullo termino intraverunt aquae usque ad animam Meam; et cum essem infixus in limo pro-landi, Pater Meus omnes fluctus Suos induxit super Me. Pr0pter vos, filii, veni in altitudinem maris magni et tempestas tribulationum demersit Me.

Ut quid ergo parce Mihi servire, et non potius,

quae retro sunt Obliviscentes, ad anteriora Vos eX- tendere certalis'

Contemnite parva et mediocria, milites Mei, et scuto silet galeaque salutis armati, per infamiam et b0nam

144쪽

sam 3m, per adversa el prospera, a deXlris et a sinistris, ad magnos honores et coronas immo i lutes dimicale.

Qui vicerit, dabo ei sedere Mecum in throno Meo: sicut et Ego vici, et sedeo cum altissimo Patre Meo. Cnvot xx .

Hortatur' ad orationem.

Si victorium vitiorum et passionum desideratis, filii Mei, si ascensiones in corde disponere et ad corallum accedere optatis, corda sursum erigite, et Or3tionis studio magnam diei partem consecrate. Ego enim diligo portas Sion, ubi eXercetur coelestis conversatio, qua nihil est in terris amabilius. Ibi spirat suavissima virtutum fragrantia, quae est sicut odor agri pleni, cui benediXit Dominus. Ibi stat aura lenis, quae a mundi et carniS aestu corda refriger3t. Ibi purissima lux Mea sedentes in tenebris eXhilarat. Ibi oleum laetitiae participes Meos inungit, et adluelam sive militiam vitae disponit. Ibi repletur adipe anima, sponsu Mea, et aperiuntur labia exultationis ad laudandum magnum Nomen Meum. Ibi salit sicut cervus claudus, et solvitur linguamulorum, quia Scissae Sunt aquae in deserto, et torrentes in solitudine: et anima, quae erat arida, Vertitur in stagnum et siliens in sontes aquarum. Ibi communico humilibus corde secreta Mea, et laeto mansuet0s, et pauperculos ipsis uberibus inessa bilis consolationis Meae.

Ibi Ego impero ventis et mari, cujus pr0 cellis miles

145쪽

corde turbantur, et sit iranquillitas magna simillima

coelo Sereno.

Ibi ad praeceptum Meum Omnes bestiae sTlvae congregantur, Oriente sole, et collocantur in cubilibus suis.

Ibi anima videt et affluit, et miratur, et dilatatur prae magnitudine inaestimabilis laetitiae Meae. Ibi patet lans domui David, amici Mei, ut bibanta Me, mille vivo, inlima gaudia Mea.

Ibi ministratur frumentum electorum, et Vinum germinans Virgines, Mihi, sponso suo, in thalamo Meo castissime adhaerenteS. Ibi pluit manna de coelo serens secum omne de lectamentum, quo casta corda fruuntur. Ibi altaria cordium Mihi sumant, et dirigitur ad Meo ratio pura, quasi sacrificium vespertinum in odorem suavissimum, qua quiescit ira Mea, quae contra pec

Ibi denique exercetur liberalissimus et benefaciendi cupidissimus amor Meu S. Discile ergo, filii Mei, sapientiam hanc, omnium bonorum genitricem: et doctrinas hominum prae hujus

amore contemnite.

Haec sit prudentia et pretiosissima eruditio vestra, mullis laboribus et conflictibus comparanda. Abjicile negotia saeculi pro dulcissima parte otii hujus: et quidquid animam ab eo divertit, quantum per vos seri poterit, eXhorrescite. Ne sequamini c0nsilia filiorum hujus saeculi, qui inter mundi curas innumerabiles spiritum opprimunt, ne ad Me respirare p0ssit.

146쪽

Vae illis, quam stulte agunt, quam graviter sibi nocent, quantis opibus et solatiis seipsos privant, quam inhumane Me Solum relinquunt. Felices illi, quorum haereditas melle dulcior conversatio Mea est, et Omne opus eorum Orcttio. Haec sit, dulcissimi silii, haereditas vestra: et in abscondito amplectar vos quasi fidelissimos amicos Meos. Cina ut A Q. Hortatur ad perseverantiam. Omne pietatis studium, O silii, sine perseverantia

inane est, cum ad aeternitatem non proficiat. Propterea, cum essem 3pud Vos, perSeverantiam Saepe praedicaVi, cum scirem eos, qui mittunt manum ad ara trum, et respiciunt retro, non perventuros ad coron3m.

Utinam caperetis Verbum h0c, et usque ad Vitae sinem in viis justitiae ambularetis. Frustra enim bene coepistis, si in media via deficiatis. Mirum est, quanta Sit hominum Stultitia, qui cum e servitute Phara0nis liberati et per desertum mortalis vitae sere ad portas terrae viventium educti suerint, labore m0 dico, qui superest, deterrentur, et ad Aegrptum redire constituunt. Quid est h0 8 Sic stulti sunt, ut cum spiritu

coeperint, carne consummentur 2 Tanta passi sunt sine causa'

O insensati fidae filii, quis vos fascinavit 3

currebatis bene ad coronam immortalem, nunc Vero alius vestram coronam accipiet.

Ablatum est a vobis regnum Dei ob ingratitudinem

147쪽

et inconstantiam vestram, et dabitur genii facienti dulcissimos fructus ejuS. Parum laboris supererat, ut ascenderitis in palmam, et colligeretis fructus ejus, quibus in aeternum VeSceremini. Vano consilio seducti estis, et transactos labores

Vos ergo, filii, qui puro corde accessistis ad Me, et cognovistis reclus vias Meas, estote fideles usque ad mortem, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Virum injustum milibus peccatorum constrictum mala capiunt in interitu: vos vero filios Meos, qui Mesequi c0 epistis, morientes Sequantur bona opera VeSira, et in osculo pacis amantissime claudam Ego oculos Vestro S. Cito transit, quod currit in lempore: modicum est, quod supervicturi estis. Ego vos protegam et dulcissima societate recreabo in hac molesta navigatione, donec deducam vos inportum voluntatis Vestrae ac Meae. Bonum certamen certate, bene coeptum cursum

consummate: et de labore sessi Ditemini aura spiritus vitalis Mei, qui pernat horl0s pensiles suavissimae Sion, quam dileXi. Aspicite a l0nge amoenitatem regionis, in quam ascenditis circumeuntes terram Edom, et ad purissimas Jordanis aquas e Sili deserti suspirale. Ego suscipiam Vos fideles servos Meos: et de capite Amana, ubi serae habitant, surgentes hum3 nissime complectar, et aeterno amore consolabor.

Haec sit perennis medii alio vestra suspiriis et gemilibus voces turturis imitantibus plena; donec liberali

148쪽

de corp0re mortis hujus, quae per peccatum introivit, et regnavit, gratiae Meae decorem induti, immortale regnum immensis divitiis et inaestimabilibus gaudiis plenum, glori0su Victoria et infinita laetitia comparetis.

Hortatur ad custodiam et augmentum Sirtutum. CaVete, filii, ne Vulpes parVae, quae dem0liuntur VineaS, proVentum Vinearum Vestrarum, quas multo labore coluistis, impediant. Ne contemnalis minima, neque animi remissioni locum delis: habetis enim pretiosissimum thesaurum gratiae, et virtutum in vasis sictilibus corporum in Ortalium : et in vobis ipsis gerilis, unde certamina periculosa toleretis. Vae illis, qui cum rubore ac sudore arduas virtutes in schola Mea compararunt, et quasi de victoria securi dormitare incipiunt. Non est consilium sanum, secure dormire, ubi sures effodiunt et furantur. Sanius consilium est, quod dederunt pastores illi, qui in nocte natalis Mei erant vigilantes et custodientes vigilias noctis Super gregem Suum. Certe mirabile est, h0mines super greges pec0rum vigilare; et servos Meos nimium Super se dormire,

quasi in vanum acceperint 3nimam Su3m.

Nolite s0mno gravari, filii Mei, quia in terra inimicorum estis, qui t0ta die constituunt vobis praelia. Currite velociter, et Sic currite, ut comprehendati S. Dale animas vestras pro testamento Me0, parali

149쪽

potius mori, quam coelestis gratiae Meae et virtutum Mearum detrimentum pati. Nonne videlis, gehennae filios divitias ita custodire et augere, ut inter spinas Viventes nunquam sollici tudine careant 'Utinam et vos divitiarum Mearum detrimenta limen tes, Starelis semper ut custodes lectuli Salomonis gladium tenentes, ac solliciti propter timores nocturno S. Haec est pars magna prudentiae justorum, qui, postquam justi facii sunt, diligentissime vigilant, ne forte reprobi fiant. Ibi culpam timent, ubi culpa non est: et prae deSiderio Mei suspicantur sui es, ubi non Sunt. Gloria quippe et divitiae in domibus eorum, qua rum custodia sollicitudinem generat, receditque Somnus ab oculis eorum, ut olim recessit ab oculis Jacob, charissimi amici Mei. Haec sit, o silii, aemulatio veStra: caveto, ne eX- linguatur in 110cte lucerna cordis Vestri: manumque vestram milli le ad sortia, et nunquam a labore et saligatione, pro conservanda coelesti gratia Mea, animum retuli elis.

Et Ego laborantes adjuvabo, et replebo operibus b0uis, quae in pace Mea Vos morienteS Sequentur. Et suavissimus spiritus Meus dicet justis Meis, ut jam bene probati dulcissime requiescant a lab0ribus suis.

150쪽

Hortatur Iesus Christus ad perfectam omnium Iectuum abnegationem. Quicunque sub vexillo crucis Meae militare, et Mepalientem sequi decrevistis, inclinate aurem Vestram in Verba aeternae vitae Meae, et sermones Meos in medio cordis abscondite. Ego Veni in mundum, non pacem millere, Sed gladium, ut separarem homines non solum a rebus terrenis, quas nimio amore possident, sed etiam a parentibus et amicis et, quod majus est, a propriis asseclibus et desideriis, quae mergunt homines in interitum, et animas Meo sanguine redemias in aeternam servitutem pertrahunt. Haec est prudentia justorum, qui non modo renuntiant omnibus, quae possident, ut Me currentem Sequantur; Verum et animas proprias Oderunt, ut creetur in eis cor mundum, et spiritus rectus inn0vetur in Visceribus suiS. Considerant enim, quid acciderit peccatoribus insen- salis, qui nimis amarunt fluilas animas suas: qui sicut oves in inserito p0 siti sunt, et mors depascet eos. Propter quod sortes facti sunt in bello adversum semetipsos, ut abnegantes impietatem et Omnia Saecularia desideria s0brie et pie viverent in die: et fideli

SEARCH

MENU NAVIGATION