Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Cin vut x . Hortatur ad patientiam. Aperite aures cordis, filii Mei, dum fluit quasi ros eloquium Meum: et quae moneo, bene percipite. Audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes, qui habitatis orbem, quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper. Os enim Meum loquetur sapientiam, et me dilatio cordis Mei prudentiam. Rarissime apparet inter Adae filios, qui in tribulatione sit patiens et tamen multi, patientiae occasiones studiosissime sugientes, servi Mei cupiunt apparere. Ad tempus credunt, et in tempore tentationis ign0-

miniose recedunt.

Et quidem tolerabilius esset h0c infidelitatis genus, si Me non cognovis Sunt, et quae Ego innocens pro illis peccatoribus pertuli, n0n credidissent. Nunc Vero, cum haec omnia cognoverint servi Mei, quid dicam, dum video illos fieri, sicut filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, et converti ad sugam

in die belli 3

Dicunt, se filios Patris Mei esse, et promittunt se scientiam Dei habere, et Mecum mori desiderare: et statim, ac lenialionem aliquam, infirmitatem, ariditatem, vel adversi talem aliam eis immitto, ut pr0bem, an ambulent coram Me in veritate, et ut tanquam aurum in fornace illos examinem: tristitia magna absorbentur,

et murmurant contra Me.

Quid est hoc 3 Usquequo non credat Mihi p0pulus Meus, quem per desertum, quod non seminatur, in

132쪽

terram Spatiosam, et suavissimo fructu i oecundam deducere decrevi 2 Ne credatis, silii, carni et sanguini, nec prudentiae humanae si datis. Sit Vobis, velut thesaurus pretiosissimus, quaelibet occasio patiendi aliquid propter Me: et haec sit vobis

summa consolatio, in hac mortali vita laboribus eXerceri. Hoc est signum electorum Meorum, quos eXerceo et lent0, quemadmodum tentavi Abraham, fidelissimum amicum Meum. Haec est nota verae charitalis, quae omnia sussertet tribulatione, tanquam ignis oleo, nutritur. Haec est via tulissima, qua itur in coelum, quae

mihi consorines efficit, et quos praedestinavit in adoptionem filiorum clementissimus Pater Meus. Haec xia letenderunt Sancti Mei, qui per labores et pericula regnum coelorum Violenti rapuerunt. Estote ergo vos, filii Mei, sortes in bello, et orale cum illo, qui dicebat: Proba me, Domine, et tenta

me, Ure reneS meos et cor meum.

Et post agones mortalitatis inaestimabili consolatione dilatabuntur corda et corpora vestra: et si uemini beatissima luce mea.

Hortatur ad gratitudinem. Ex quo s0rmavi hominem, o silii Mei, non cessavidie ac nocte illi benefacere et dolui super angustiis ejus, sicut mater d0lere s0let super asilicio unigenito filio suo.

133쪽

Nec requievi videns afflictionem ejus, donec descendi, ut liberarem eum, in similitudinem hominum sacius, et habitu iuventus ut homo. Factus sum PontifeX corde misericors, tentatus per omnia, pro similitudine absque peccat0. Nullum ossicium praetermisi, ut eXaltarem et Solarer filios Adae, fratres Meos, quos haeredes feci novi et dulcissimi testu menti Mei. Omnem substantiam domus Meae pro dilectione grati ludiueque donavi, Si sorte dona, quibus serae mansuefiunt Sa Xaque moventur, corda hominum emollirent.

Nunc Vero post tot tantaque infiniti amoris signa non est, qui debila gratitudine respondeat tenerrimo cordi Meo. Quid laciam tibi, generatio Adae crudelis quasi struthio in deserto' Ego planiavi le vineam electam ad delicias Meus:

quomodo conversa es in amaritudinem et sel draconum, Vinea aliena 8

Quid est hoc 3 Non est amor, non est gratitudo,n0n est inter homines, qui c0mmemoret inaestimabiliubeneficia Mea. Canes ipsi, qui modico pane, cum multis Verberi

bus a Severis dominis aluntur, si sorte absint, ob do minorum absentiam contris tantur, et cum eos domum reVertentes a longe vident, prae magnitudine laetitiae

exultant, et eis jucundissime blandiuntur: et servi Mei, pro quibus dolores et agones morialitatis tuli, et quos earne et sanguine Me0 pavi et p0lavi, obliti sunt Mei.

134쪽

convertimini jam, filii Mei, ad vos ipsos elosserie vos Mihi in hostiam laudis: et dabo vobis pluviam voluntariam sontis vivi, quem in atitudo

Si volueritis et audieritis Me benefaciendi cupidissimum, bona terrae viventium comedeliS. Abyssus invocabit abyssum in lege misericordiarum Mearum: quae descendent in capitu Vestra, sicut in verticem Nagaraei. Non erit terra Vestra, sicut terra Aegypti, in qua, in hortorum in Orem, aquae per fossas ducuntur irriguae: Sed meliori sorte largissimas de coelo pluvias recipiet: Et Ego allectus grulitudine Vestra, pr0Sperabo vos victuros Mecum cum sole, et ultra lunam, et numerabo vos inter dulcissimos filios cordis Mel.

Hortatur ad fortitudinem. Ceriale bonum certamen fidei, o filii, ut apprehendatis palmam vilae aeternae. Estote sortes in bello, et pugnate viriliter cum antiquo serpente: et accipietis regnum sine fine perman Surum. Ne timueritis eos, qui Occidunt corpus, animam autem non possunt Occidere. Timele potius Me, Qui animas reproborum valeo perdere in gehennam: ut hoc timore armati Van0s periculorum temporalium metus eXpellatis. Si consistant adversum vos castra, ne formidelis: Ego enim vici mundum, habeoque in seniore scriptum: Rex regum, et D 0 minus dominantium.

135쪽

Si fideles sitis ad legitime certandum sub veXillo Meo: unus e vobis fugabit mille, et duo fugabunt decem millia. Pro nihilo enim humiliabo inimicos Vestros, et super tribulantes vos millam Validam manum Meam. Si exurgat adversum vos praelium daemonum et hominum, ne requiralis humana et infirma nimis au-Xilla : quibus si quis innitatur, quasi baculi arundinei et con Dacli perforabunt manus ejus: sed quaerite Me, et signum crucis Meae, in quo Vinealis in acie castrorum ordinat3.

Sed quid modo dicam vobis de nimis delicalis

militibus Meis, qui apparentia tentationum et perse culionum pericula eXpavescunt; quasi ab increpati0ne Mea non dormitarent inimici eorum, qui ad praelian dum ascenderunt equos' An et Ego n0n ascendi equos Me0s, ei quadrigae Meae est ipsa salvatio 2 Nimia debilitas fidei, nimia incredulitas est haec. Quid timetis umbras, amici Mei 3 Sequimini potius Me; mundum tartarumque contemnite, et hostes vestri territi discedent. Si semel sortiter adhaeseritis Mihi, neque m0rs, neque Vita, neque persecutio, neque gladius, neque

instantia, neque sutura, neque creatura alia poterit VOS Separare a charitale Mea. Ponite pedes Vestros super colla regum Madian, et reges Amorrheos usque ad internecionem delete.

Cum ingruerit bellum magnorum periculorum, et occasio serendae pro Me mortis institerit, rec0rdamini Mei, et in hostes vestros audacter irruite. I. 9

136쪽

Pugnate pro lege n0vi et aeterni les lamenti Mei, et victorias cogitate. Ego Dux vester ero, et splendidissimam coronam ineffabili consolatione plenam pro vict0ria reddam. Qui vicerit, faciam illum columnum in templo Dei Mei vestimentis albis, et scribam super eum Nomen suavissimum Meum, et nomen civitatis novae Jerusalem.

Creunt x E. Hortatur ad justitiam. Justus est altissimus Pater Meus, et justitiam dilexit, aequitatem vidit vultus Ejus. Quocirca, filii Mei, si lanti Patris adoptio vobis placet, justiliam toto corde diligite, et iniquitatem odio habete. Reddite, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Reddite Mihi sacrificium cordis contriti et humiliati,

et perenne amoris h0locaustum in altaribus cordium immolate. Reddite superioribus fidelissimam obedienti9m, aequa libus suavitatem, minoribus instructionem in spiritu leuitatis. Nemini quicquam debealis, nisi debilum unum, a quo vos liberare nolo, scilicet ut invicem in aeternum diligatis. Hoc dulcissimo mutui am0ris debito eXcepto, reddite unicuique, qu0d suum est: et merces Operarii non maneat apud vos, sublilissimis enim vocibus clamat ad Me. Qua in re dolendum est, filii Mei, quam gravi p0n'dere conscientiae principum terrenorum opprim9 Illur.

137쪽

VeXant enim pauperculos subditos suos, sicut olim pharao populum Meum, laterum et p9learum pensum extorquentes, et injusta vectigalia crudeliter imponentes iis, qui in medio platearum fame pereunt: et tamen n0n curant gemitus pereuntium. Verum propter miseriam in0pum et gemitum pauperum eXurgam Ego: et potentes de Sede deponam.

Illi depravant judicium, pupillo non indicant, humilem et pauperem non justificant, et causa viduae non ingreditur ad illos. Eg0 lamen veniam judicare populum Meum in judici0, et pauperes in justitia. Judicabo pauperes populi, et salvos faciam filios

pauperum: et humiliabo calumnia lores et praevaricalores, qui sanguinem innoxium essundunt.

Servite Mihi, filii, tu timore, et ad justitiae decorem eXultate: ut coronam justitiae, quam requirilis, immortalibus gaudiis plenam recipialis. Crevelli Mullss. Hortatur ad silentium. Lingua esst aenis, o filii Mei, capitalis inimica Spiritus Mei, casia corda in abscondito instruentis est. Et tamen non solum saeculares homines, negotiat0res terrae et eXquisit0res humanae prudentiae, linguae habenas relaXant: sed etiam Ecclesiastici servi Mei, et ii qu0que, qui in claustris orationi assidue Vacant, qUicquid orando et psallendo acquirunt, loquacitate deperdunt. Malunt cum hominibus vanis et si agilibus, quam cum Unigenito Dei Filio verba sacere.

138쪽

Tola die aedificant, et una hora aedificium destruunt. O quam longe recedunt a secreta et suavi valde

disciplina Meal

Ego per ann0s triginta silui, et cum essem Dei

Verbum per tres tantummodo annos linguam exercui et tamen non omnes servi Mei capiunt verbum istud. Certe hoc eXemplo usque ad stuporem admirando deberent erudiri, et erubescere, et digilum superponere ori suo: praesertim cum eXperientia cognoverint, in multiloquio peccatum n0n deesse, et eX una lingua indomita innumerabiles culpas, inquietu- diues, distractiones et discordias provenire. Prosecto qui sapiens corde est, sedebit solitarius, et tacebit, nisi cum charitas Mea urgebit illum. Immo et frequenter silebit a bonis, ne sorte lingua, quae bene c0epit, p0stquam incaluerit, male concludat, et inaestimabilem cordis iranquillitatem verborum tumultu perturbet. Felices illi, qui non solum prohibent linguam suam a malo, et labia sua, ne loquantur d0lum, sed etiam a licitis verbis propter Me abstinent, et vix in sua causa rogali respondent. Ego certe, dum ageretur de causa Vitae ac mortis Meae, interrogalus tacui, ita ut miraretur Praeses

vehementer.

Quapropter mirandum est, SerVOS Me0S non rogatos, sine moderatione Velle loquaces et Vanos esse.

Quid sibi vult licentia haec, qua infelix anima e

139쪽

lectus, quomodo tam facile ac Vane paucis verbis otiosis dissipatur 2 Usquequo servi Mei religiosi sine intellectu erunt non considerantes, linguam modicum esse ignem, sed m3gnam S lvam incendere' Usquequo pacem cordis, quae cum verborum licentia cohaerere non potest, parvi pendent 8 Attendite, filii, quae dico, et silentium, quod est justitiae ornatus, et monasteriorum decor, studiosissimi colite. Et Ego vobiscum intus loquar, et quasi modo genitos insanies consolationis Meae dulcissimo lacte nutriam, et velut arca clausa novi testamenti servabitis Manna suavilalis Meae.

Hortatur ad modestiam Oculorum. Oculi filiorum Evae depraedati sunt animas eorum: et portae per incautum a Spectum aperiae Sunt. Vidit mulier lignum visu pulchrum, qu0d utinam non videSSet. Haec est origo mortis, quae in omnes homines pertransiit, et aspectum a ligno vitae divertit. Propterea servi Mei, qui aeternae vitae desiderio tenentur, avertunt accuratissime oculos SuOS, ne Videant mundi vanitatem, quae Stulla corda seducit. Melius est certe, filii Mei, oculorum carnalium luce, cum Salute 3nimae carere; quam spectaculis mundi parum castis et piis ad aeternam mortem Vulnerari.

Idcirco Job, fidelissimus amicus Meus, pepigit medus cum oculis suis, ut ne c0gitaret quidem de Virgine.

140쪽

Turpes cogitationes illum veXassent, nisi sanctum laedus cum oculis pepigisset. Claudite et vos, filii, mortis senestras, et c0rda vigilanter custodite. Certe si desideratis delectabilia valde regni Mei

spectacula Videre, formosissima corpora glorificala, et pulcherrimam urbis Sanctae structuram cujus Ego, ut sapiens architectus, sundamenta tu mortalibus sanctis posui, circumspicere: debetis a mortalium corporum aspectu libenter abstinere. Quin etiam et propter presentem infernae lucis claritalem, qua oculi cordis delectantur, immensae utilitatis et consolationis est, oculos cBrniS coercere.

Profecto, filii, doctrina haec dulcissima de ocul0rum modestia scholae Meae propria est. Virginis enim Filio oculi in altum surrecti placere

Atque ideo non frustra Evangelistae Mei notarunt, Me oculos in rebus gravioribus sublevare solitum esse quasi dicerent, Me illos non sublevatos habere con Suevisse. Et haec justa querimoniarum causa est, quam habeo adversum servos Meos, imitatores siliarum Sion, quas odivi, eo quod erecto collo, nutibus oculorum ibant.

Et enim si considerant, quid ipsi de interiori luce deperdant, et quale scandalum proximis opponant;

modestiae honestatem et decorem Studi0sius quaererent et inveniret.

Esl0 te, filii, imitatores Mei, et honestissimae mali is Meae, et sincero columbarum intuitu Meo solum intueri desiderale accedenteque retributionis tempore di-

SEARCH

MENU NAVIGATION