Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

aliorum, et communicarent, sicut filii Iob, amici Tui, cum aliis solatia sua lFieret certe pax magna in civitate Tua et abundantia magna in turribus Tuis; et non esset sterilis in grege TUO. Quam laeti, Domine, vivunt humiles servi Tui, qui se putant divites et honoratos esse, si fratres sui ditentur et honorentur, et pro aliorum prosperitate celebrant laetissima festa, et immolant Tibi spirituales hostias in cordibus suis lΙsti sunt, qui ut nubes volant non impediti ullo pondere passionum et quasi columbae sine felle ad

fenestras SUB S.

Isti sunt, qui intrarunt in possessionem animarum suarum, ut multiplicatis meritis accipiant regnum decoris et diadema speciei de liberalissima manu Tua.

Cnvrat V. De eaestirpatione gulae, quae fit in Schola Jesu

Christi. Bene ostendunt peccatores illi, quorum Deus venierest, se esse de stirpe illius, qui occasione cibi prohibiti praevaricatus est fidele mandatum Tuum, Domine, factum in veritale et aequitate. Surgunt mane ad ebrietatem sectandam impatientes m0rae, et claudunt portas inspirationibus Tuis turpissima saturitate Sua.

Non audiunt, quid loquaris, Domine, corda graVala ebrietate et pastu animali, a quo abhorrent temperantes discipuli Tui.

402쪽

0uam dignus es, Rex Sion, infinita laude, quam

reddunt Tibi, sicut incensum thuribula cordium servorum Tuorum; quia multi, qui ante ambulabant in commessationibus et ebrielulibus, adeo mirabiliter mutati sunt eruditi0ne Scholae Tuae, ut corporalem cibum parcissime requirant. Amabant olim pruesepia jumentorum, c0nsumenteSin cura ventris dies suos; nunc autem Vivunt de coelesti pane suo, et nutriuntur cibo spirituali tam copiose, ut d 0leant, quando eX necessitale naturae pascunt cibo animali c0nsecrata jam Tibi corpora sua. Timebant, antequam converterentur ad Te, seVeram disciplinam jejuni 0rum, pulantes, se crudeliter torquendos esse; ab initio vocationis currentes ut adolescentulae post odorem unguentorum Tuorum guSlaverunt cibos alios dulciores, quos cum oblivi0ne mensarum saeculi didicerunt esurire. Suavior jam videtur eis caliX Tuus praeclarus, quam pretiosa vinea principum terrenorum; et ideo trahuntur a Te, in quo invenerunt potum et escam, qua

reficitur non solum anima, sed et caro SUI.

Quod si post calorem primum vocationis recordentur caeparum, et alliorum, et inclinentur ad ollas Aegγpli, quas negaverunt, exercitium est ad proelia justorum, qui licet sentiant famem illam, non tamen

consentiunt, quia memores sunt uberum Tuorum Super Vinum.

Et quidem pugna haec ventris foecunda plurimis meritis transit; et subsequitur melior appetentia, cui Tu, clementissime Fili Dei, satisfacere soles convivio

403쪽

pingui, convivi0 vindemiae delaecatae, quod bene noverunt et laudaverunt felicissimi servi Tui. Bene est, Domine, ut discipuli Tui novelli esuriant

et siliant, sicut solent et Drtissime pugnent contra concupiscentiam gulae, Vidente Te, pr0elia eorum. Bene est, ut cibos insipidos quaerant, non serVientes voluptati, sed necessitati vitae. Per hoc enim fiunt vigilantes et idonei ad inlerna gaudia et spiritualia convivia, quibus corda casia recreantur et praeparantur ad alimentum superventuri regni Tui. Tu enim, fidelissime Remunerator, disposuisti regnum electis Tuis novo testamento aeternae haereditatis, ut comedant et bibant Tecum super mensam Tuam in

amplissima domo altissimi Patris Tui. Veniet ergo optata dies coenae nuptiarum Agni, et sedebunt Tecum, qui nunc esuriunt propter Te et comedent fructum dulcissimum ligni vitae, quod est in deliciosissimo paradiso Tuo.

De eruirpatione araritiae, quae sit in Schola Jesu Christi. Amor in0rdinatus bon0rum temp0ralium, Domine, alligavit in compedibus magnam partem generis humani, non solum insidelium et Christianorum saecularium, sed etiam Ecclesiasticorum, qu08 eXcoeca Vitavaritia, quae est idolorum servitus. Atque ita gentes contaminatae ingressae sunt sanctuarium Domini, de quibus praeceperas, ne intrarent in

Ecclesiam Tuam.

404쪽

Adoratur aurum, in quo confidunt homines, et quaeritur per terras et per maria cum oblivione aeternae haereditatis Tuae.

O Rex Sion, Qui probas corda sicut argentum, in

quo non regnat avaritia.

Mirabile est, Domine, quanta sit filiorum hujus saeculi cupiditas, qua tenentur ligati et captivi, ita

ut a misera servitute n0n respirent ad auram Vitae Tuae.

Sed contemptores mundi eruditi ad pedes Tuos,

qui noverunt meliorem et manentem substantiam laturam, despiciunt quasi stercora omnes divitias filiorum Adae, ut lucrifaciant Te, haereditatem suam. Et licet aliqui eorum ante c0nverSionem suam abierint post aurum, et speraverint in pecuniae thesauris; gralia tamen et miseric0rdia Tua, Domine, ita mutati sunt, ut non solum largissimis eleemosynis redimant peccata sua, sed etiam renuntient omnibus, quae possederant, ut emant regnum coelorum, ubi cupidissime thesaurigant. Et quidem non desunt eis exercitia, ut probes, an ambulent coram Te corde perfect0, quando, postquam reliquerunt omnia, et coeperunt sequi Te, patiuntur incommoditales in cib0, somno et vestitu, et in aliis multis rebus; nec lamen Vincuntur, Sed Vincunt per Te, Domine, Qui es Victoria et justitia nostra. Ρatiuntur ergo incomm0da, et caro concupiscens adversus spiritum gemit aliquando, quia non lactum est ei, sicut heri, et nudius tertius, quando nutriebatur in croceiS.

Sed fides Tua et spes, quae nascitur ex fidelissima

405쪽

promissione verilalis Tuae, sustentat saligatos, ut ascendant ad terram eXcelsam, ubi invenient reposita cum lucro omnia, quae reliquerunt. Et in praesenti vita, quando Tibi videtur, Domine, inveniunt solatia pauperum, et delectationes justorum; quae Videntur eis bona amabiliora et dulciora universis commoditalibus, quas contempserunt cum magna laude infinitae bonitatis Tuae. Quocirca judicant, se bonos negotiatores fuisse, qui, inventa pretiosa margarita Scholae Tuae, Vendiderunt

omnia sua, et compara Verunt eam. Crescitque in eis amor aeternorum bonorum, quantum decrescit amor temporalium, donec post luci ssuas jam nihil placeat eis propter Te, Domine, Quies omnis substantia et opulentia eorum.

Beatus populus Tuus, Bex pacifice, qui a eclis sollicitudinibus saeculi vacat Tibi Soli, et dicit confidenter: Ecce nos reliquimus omnia, et seculi sumus Tel Beati servi Tui, Domine, quibus jam displicet copia

bonorum terrenorum quae ante placebat, et perVenerunt ad statum felicissimum, in quo solum desiderant Telcerte longissime recesserunt ab illis, qui appetentes avaritiam inseruerunt se doloribus mullis et horrendo supplicio erraverunt a fide, incideruntque in tentationem et in laqueum diaboli; sicut discipulus ille Tuus infeliX, qui, cum coepisset loculos habere, et argentum nimis amare, in fine laqueo se suspendit. Servi vero Tui, qui divitias suas posuerunt in Tecurrentes sine onere ad patriam suam, et laetantes, quia liberali sunt a servitute durissima, perenniter

406쪽

requirent unicum bonum et refrigerium cordis sui; et fruentur sine fine amplissima haereditate, serenissima lacie Tu 3.

Christi. Homines, qui nesciunt potestatem irae Tuae, Domine, et prae timore Tuo iram dinumerare, immemores judicii Tui irascuntur in conservos su0S USque ad mortem. Quod usque adeo certum et publicum est, ut videamus in his diebus multa regna destructa, quae ira siliorum Adam dissipavit. Per Varias enim occasiones hujus vitae homines in iracundiu terrae dolos et injurias machinantes alii alios persequuntur, neque requiescunt, d0nec tollant eos de terra. Pleni sunt libri historiarum, Domine, eXemplis iracundiae, quae Videntur horribilia nimis. Et quod est quotidianum, amatores mundi ad singulas horas prorumpunt in verba furoris plena, si quid eis fiat, n0n sicut c0gitaVerunt; paucissimique inveniuntur, qui contineant se consideratione infinitae mansuetudinis Tuae. At vero Schola Tua, D0mine, in exstirpatione hujus vilii admirabilis est; quia discipuli Tui pro diversitate meritorum diversa sacrificia osserunt Tibi, quae mundus vehementer admiratur. Novelli enim auditores Tui sentientes motus irae, qu0S ante Vocationem senserant, Viriliter reprimunt

407쪽

illos, et student in exieriori homine tranquillitatem O Stendere, ut conservetur paX inter dilectissimos

fratres SUOS.

Postquam Vero sic pugnaverunt per dies mult0s, jam Sentiunt, se non multum commoveri contumeliis et impropriis, unde sunt multo sortiores ad curren

Denique per potentissimam gratiam et dulcissimam

misericordiam Tuam, qua Visitas corda eorum, adeo pr0ficiunt, ut, quando eXercentur injuriis, non sentiant aliquam amaritudinem adversus alios, sed ardenter diligant ill08. Haec est clarissima victoria digna discipulis Tuis, qua corda imperturbata servant Tibi ad capiendam vocem levem subtilissimae inspirationis Tuae. Haec est victoria mansuetissimi Filii Dei, quae mundi principibus mirabilis valde videtur.

Quomodo enim non miretur mundus videns homines, qui antea currebant ad sanguinem, ita mirabiliter mansuefactos in Schola Tua D0mine, ut non inquietentur, quando assiciuntur injuria a pessimis et crudelissimis persecutoribus suis 30uod si videat mundus, discipulos Tuos non Solum non turbari, sed dulcissimo corde diligere injuriam facientes, quasi charissimos fratres et benefactores suos, quid sentiet de mutatione ista, quam facit dextera Tua 8 Prosecto, Rex pacisce, isti sortissimi imitatores Tui, qui de bello irae pacem acquisierunt, Ostendunt, quam sit magna multitudo dulcedinis Tuae.

408쪽

Isti sunt, qui compungunt peccatores usque ad Iacrrmas eXemplo conversationis suae. Utinam consideraret mundus victoriam irae, qua illustratur Schola Tua, Dominet Vehementer quippe moveretur ad pietatem et ad quaerendam faciem Tuam. Non reddit plebs Tua retribuentibus sibi mala; non persequitur aut comprehendit inimicos suos; non amat vel petit vindiciam, sed pacem, quam offert laesa laesoribus suiS. Hic est status electorum, qui lucent in nocte hujus Vitae, sicut astra matutina, et asserunt sedentibus in regione umbrae m0rtis purissimam lucem Tuam. Hi sunt, quos posuisti, Domine, ad dandam scientiam salutis plebi Tuae. Hi sunt, quorum sincerissima corda inhabitas, quasi thalamos consecratos castissimis delectationibus Tuis; quorum victorias coronabis in medio derusalem, quando apparebit dies aeternitatis Tuae.

De eaestirpatione lueturiae, quae sit in Schola Jesu Christi. Fallax gratia carnis, Domine, fascinavit innumerabiles filios Adam, ut nollent accedere ad castam Scholam Tu 3m. Et adeo inundavit hoc malum, ut multis et horribilibus modis foedaverit magnam partem Ecclesiae

immaculatae, sp0BSae Tuae. Ignis est usque ad consummationem devorans, qui Vasa sancta consumpsit.

409쪽

- III 0 purissime Fili Virginis, quot prodigia visa sunt

in mundo per incontinentiam hominum, qui seipsos conSecraverant Tibi 'Multi libri possent impleri tristissimis casibus hominum, qui bestiali concupiscentia tradiderunt seipsos

luxuriae, et inquinaverunt Vestimenta Sua.

Gratia vero Tua, Domine, factum est, ut discipuli Tui, vel antequam peccarent, Vel p0stquam peccaVerunt, tam sortiter pugnaVerint contra monstrum luXuriae, ut clarissimam victoriam paraverint ad laudem divinae bonitatis Tuae. Crudele bellum passi sunt in labore et sudore corporis, quod amixerunt et pene c0nsumpserunt, ne forte lallax equus ad salutem praecipitaret eos. Incredibile videtur, Domine, siliis hujus saeculi, quorum corda et corpora laedavit IuXuria, esse ali quos paucos milites Tuos, qui sortissime tentali non Vincantur, cum ipsi ViX per dies paucos abstineant a turpissima delectatione carnis suae. Sed Tu, qui nosti corda hominum, scis, et fuisse, et esse nunc aliquos fideles servos Tuos, qui gravissime tentati per multos annos non inquinaverunt templa corporum suorum, quae dedicaverunt Nomini

Immo Tu scis, Domine, esse aliquos amicos Tuos, qui quamvis sustinuerint multa proelia eX lege membrorum et sudaverint in lucta ista multis annis pervenerunt tamen auxilio Tuo ad pacem mirabilem, in qua vivunt studiosissime Vacantes Tibi. Et quod mirandum est valde, sortasse inveniuntur

410쪽

paucissimi aliqui, qui ex inquinamento liberali per

gratiam Tuam, adeo misericorditer a Te visitati sunt, ut sormosa corpora, quae vident, sint eis lamentum casti amoris Tui. Mirabilia sunt valde opera Tua, D0mine, quae operaris in electa et humili plebe Tua, quae t0lis visceribus sequitur Te. In hac certe exstirpatione vitii abominabilis, quod ardet in medullis hominum, clarificatur, Domine, potentissima gratia Tua, quae purificat renes et corda, ut cor et caro exultent in Te, Deum Vivum.

Prosecto, Domine, pauci illi casti servi Tui, qui post dissicillimas luctus carnis, per Vigilias, jejunia,

lacrSmas et alia arma justitiae vicerunt, et in Servitutem redegerunt corpora sua, totis visceribus eXultant in Te; et quod reliquum est Vitae, cantant in organis carminum Ecclesiae altissimas laudes et dulcissimas misericordias Tuas. Vident et considerant, se liberatos esse a perditione, et spurcilius carnis impolluto calle transisse; et incredibili impetu laetitiae liquescunt in cantibus et instrumentis spiritualis laetitiae Tuae. Haec sunt, B ex pacifice, et candidissima lilia, quae Od0raris, cum quibus Versaris, et a quibus non abscondis formosissimam faciem Tuam. Haec est praeda Tua, Sponse castarum animarum, pro qua amantissime sudasti Sanguinem Tuum. Hic est suavissimus fructus passionis et redempti0nis TUBe.

Hi sunt amici Tui, Domine, sine dubio charissimi,

SEARCH

MENU NAVIGATION