Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

0uocirca servi Tui, Domine, accuratissime eXercent virtutem spei Tuae, quae incedit usque ad Te, nolentes admittere animi dejectiones et languores, quibus saligantur, qui procul sunt a dulcissima Ierusa lem, civitate Tua . certissime considunt in visceribus infinitae bonitatis Tuae, quod, Qui, antequam vocareris, decrevisti, Visitare nos Oriens eX ulto, non avertes aurem Tuam a

clam0ribus justorum, qui Vocant Te, et requirunt beatissimam habitationem domus Tuae. Et haec spes reposita in sinu amicorum Tuorum facit eos magnanimos et constantes ad proelia Domini, et ad militandum sine pusillanimitate in castris Tuis adversus tentoria Aethiopiae, et turbatas pelles terrae Madian, ubi habitant crudelissimi inimici nostri. Considerant, O Clementissime, cor Tuum paratum adjuvare illos in opportunitatibus, in tribulatione.

Et quamvis animadvertant eXurgere adversum Se

proelium, et se fragiles, et pusillos esse, eriguntur fiducia quasi leo, qui est sortissimus bestiarum, et ad nullius pavebit OccurSum. O Fili Dei altissimi, quis poterit numerare Virtutes multas, quas operati sunt, qui considerant in Te, quamViS mundus universus pugnaret contra illos 'Non omnes, qui putantur servi Tui, satis capiunt verbum hoc fiduciae Tuae, quae debellat aereas potestales, et aperit viam ligni vitae. Nonne recordabuntur mirabilium Tuorum, quae fecisti in diebus antiquis, quando percussisti reges multos pro electo populo Tuo Τ

422쪽

Tu aperuisti in virlule Tua mare, et contribulasti capita Aegyptiorum in aquiS. Tu c0nfregisti principes Pharaonis et dedisti cada-Vera eorum in escam populis Aethi0pum. Tu percussisti petram, et nuXerunt aquae et torrentes inundaVerunt.

Et adhuc multi degeneres servi Tui dicunt: Numquid et panem p0lerit dare, aut parare in deserto menSBm p 0pulo Su08 Usquequo, D0mine, non bene sentient de Te filii Adam, qui opinantur de Te secundum brevissimam misericordiam Tuam 3 Sciunt certe omnes servi Tui, Te liberalissimum

es Se, et non esse solitum, conlinere in ira erumpentes quasi mare magnum misericordias Tuas; et tamen non credunt, ut deberent, sortissimae veritali et fidelissimis promissis Tuis. An non c0gnoverunt, Te esse Filium Dei incarna tum, pas Sum et mortuum pro Salute sua γ0uid ergo dubitant, an daturus Sis eis Veniam peccat 0rum, aut Vict0rias tentationum, aut etiam panem corruptibilem, quo vivant' Mirabile est hoc, Domine, dives Valde in misericordia, quod Tu scripseris in charta corporis Tui redempti0nem hominum, et confirmaveris novo testamento si delia valde promissa, quae publicaVeras mundo per Sanctas scripturas Tuas; et adhuc vacillent non

solum peccatores, Sed etiam justi aliqui servi Tui, an sis daturus eis, quae Te docente postulant et desiderant'

423쪽

0uid est hoc, Rex magne, Qui omnip0lentiam

Tuam parcendo maXime et miserendo mauisestas 3

Dicant, si possunt hi, parum provecti servi Tui, quis unqu9m eX corde invocaverit Te ab initio mundi, cui Tu non responderes donando, quod petivit 3 Profecto, Domine, a saeculo non est auditum, quod inops aliquis pulsaret sores domus Tuae, et despiceres illum. A Saeculo non est auditum, quod laedio asseereris in pauperes et in pupillos, quibus non erat adjutor. Ostium Tuum, dulcissime Fili Dei, viatori semper patuit; et nudi de velleribus ovium Tuarum calefacti sunt; neque unquam diXerunt viri tabernaculi Tui: Quis det nobis de carnibus Ejus, ut saturemur 3 Ab inflantia enim crevit Tecum miseratio; et de

utero matris Tuae Tecum egressa est; quod proba-Verunt et laudaverunt sequentes Te in civitatibus et tu deserto.

Quapropter ineXcusabiles sunt, qui nolunt projicere in Te omnes cogitationes et SollicitudineS SURS, quamvis se videant propinquissimos in serno, et multiplica- Verint, quasi gullas pluviae, turpissimas praevaric3

Certissimum enim est, misericordissime Domine, in quacunque hora clamaverint ex corde filii Adam, Te eXauditurum illos, et Serenissima sacie, dulcissimaque

manSuetudine accepturum eos Venientes ad ampleXus Tu0S.

Quod usque adeo verum est, Domine, ut, cum si S irreprehensibilis, reprehendereris a sapientibus mundi, quod reciperes peccatores, et familiariter manducares cum illis.

424쪽

Sed reprehensio haec laus Tua est inessabilis nimis; semper enim miserationes Tuae notantur, quia eminent super Omnia opera Tua. Speret ergo in Te, o Clementissime, omnis congregatio populi, ubi sunt permixti justi cum peccatoribus; et non male loquantur de immensa bonitate Tua. 0u0d si peregre prosecti sunt multi, et consum pSerunt cum meretricibus substantiam Tuam; Veniant confidenter ad Te, sperantes de Visceribus Tuis stolam primam. Discipuli vero Tui, qui exercitatos habent sensus ad cognoscenda magnalia clementiae Tulle, currant velociter ad palmam, et ne timeant Philistaeos, ad

versariOS SUO S.

Tu enim cum illis es, lanquam bellator sortis, et projicies coram eis hostes suos, dabis eis terram viventium in sunt culo distributionis; et reddens amplissimam remunerationem generosis eorum cordibus, revelabis eis sormosissimam lucem vultus Tui. Crevist V. De amoris Dei eaeercitio, quod sit in Schola Iesu Christi. Primum et maximum et dulcissimum mandatum legis Tuae, Domine, impletur in Schola Tua totis viribus et visceribuS. Cum enim discipulis Tuis parvulis revelaveris Te altius, quam filiis hujus saeculi; cognoscentes illi magnitudinem bonitatis et pulchritudinis Tuae diligunt Te toto corde, tota mente et tota sortitudine sua.

425쪽

Et quidem adeo trahuntur a Te, Domine, ut, si dent omnem substantiam domus suae pro dilectione Tua, quasi nihil despiciant eam.

Omnem Ornatum et decorem saeculi, omnem gr3tiam corporum, quam mundus adorat, omne, quod in Orbe terrarum Visu pulchrum est, quasi lutum platearum despiciunt, quia didicerunt, diligere Te. Sciunt illi secreta scientia, Te esse electum eX millibus, candidum divinitate et rubicundum purissimo Sanguine et carne Tuae humanitatis; et videntes, nihil

in mundo esse comparabile nobilitati, gratiae et Sua Vitati Tuae, contemnunt Omnes amoreS creaturarum, ut liberis cordibus et manibus Sequantur Te. Longissime fugiunt a consortio creaturarum amabilium, quibus adhaerere possent corda eorum, et Oderunt persecto odio, quidquid in terra decorum est, ne sorte species decipiat eos. Nolunt sequi filias Tyri et Sidonis, quae certissime subvertunt corda sapientiam; et quasi pedibus cerVorum currunt in Odorem Tuum.

Diligunt Te, summum bonum, super 0mnia desiderabilia, et timent timore magno displicere mitissimo cordi Tuo. Non est divisum cor eorum inter Te, et creaturam aliquam, quam nullo modo seri et gelus Tuus. Et ideo ita utuntur creaturis, ut non fruantur eis, sed ament Te in eis, et eas propter Te disponenteSBScen Sion eS in corde, per quas ascendant ad Te, sormosissimum candorem lucis aeternae, et sontem immortalis ac beatissimae Vitae suae.

426쪽

Sola bonitas Tua, BeX Jerusulem, placet eis, aqua trahuntur in funiculis Adam in vinculis dulcissimae charitatis. De Te semper cogitant ardentes igne Seraphico desiderit Tui. De Te frequentissime loquuntur, n0n VerbiS c0m-p0 sitis humano ortiscio, sed spirantibus fragrantiam dilectionis Tuae. Propter Te semper operantur oculo simplici columbarum, nihil quaerentes, nisi placere animae Tuae. O Fili Dei altissimi, Qui magnificatus es Super OmneS reges uniVersae terrae, quam gratu sunt oculis Tuis holocausta pinguia amoris Tui, quae Semper ardent in altaribus servorum Tu 0rum, qui se t0t0s Sacrificaverunt Tibit Non trades oblivioni oblationes ignitas matutinas et Vespertinas, quibus amici Tui requirunt serenissimam laciem Tu3m. Immo acceptabis eos, quasi sacrificia justitiae, quae est in Sanguine Tuo, et respondebis servis Tuis perenniter Suspiraulibus ad Te, reddens eis retribuli0nem infiniti amoris, ponens coronam pulchritudinis in capitibus eorum, qua coronetur purissima et super Omnem mundi aestimationem pretiosissima dilectio Tua.

Cnrint V. De charitatis eaeercitio, quod sit in Schola Iesu Christi. Plenitudo legis Tuae, Domine, est dilectio; nam in h0c verbo instaurantur omnia: Diliges proXimum tuum.

427쪽

Quod a Te, Magister dulcissime, adeo celebratum

eSt, ut Volueris, huc esse mandatum Tuum, ut diligamus invicem, sicut dileXisti nos. Haec est allissima et suavissima eruditio Scholuel uae, quam landasti novo testamenio aeterni amoris Tui.

0uapropter discipuli Tui, Domine, qui toto corde

cupiunt implere praecepta immaculata legis Tuae audientes Te praecepisse, ut in Vicem diligerent, tam ardenter student mandato sibi imposito, ut innumerabilibus modis adjuvent, et solenter charissimos pro

ximo S SUO S.

Ex quo lactum est ad gloriam Nominis Tui, Do mine, ut in his locis, ubi perfecte colitur majestasTua, servi Tui adeo sint unanimes et pacisci, et ad

portanda aliorum Onera solliciti, ut quantalibet austerilas vitae dulcescat prae magnitudine charitatis Tuae. Pr0secto, Domine, si unus infirmetur, omnes infirmantur et compatiuntur illi. Si unus tentetur, omnes pro eo serVenter Orant, et solantur illum. Si unus ign0ret, 0mnes, qui doctioreS Sunt, B mantissime instruunt et erudiunt illum. Si unus sit lassus, omnes currunt ad residiendum et resocillandum illum. Si unus laetetur, omnes laetantur et congratulanlur illi. O D0mine, quam magna est multitudo dulcedinis, quam producit charitas Tual Delectabile est valde, videre concordes animos et corpora lolius Sch0lae Tuae, quae vivificatur spirituam0ris mutui, quasi corpus unum, quod viVit anima Tua.

428쪽

0uam longe est a Schola Tua, Domine, tristilia de aliorum bonis et laetitia de aliorum malis lNon quaerunt discipuli Tui, quae sua sunt, Sed

quae aliorum; et quaerunt carere honoribus et commoditatibus, ne careant illli dilectissimi fratres sui. Amant scilicet alios, sicut animam suam, et eXuunt se Vestibus, ut induant alios, sicut secit Jonathas erga David, fidelissimum servum Tuum. Multa sunt corpora in domo Tua, Domine, sed

multitudinis ordinatissimae est cor unum et anima una.

Beati servi Tui, Rex pacissice, qui gaudent privilegiis filiorum Dei, qui sunt inter se unum per assectum, sicut Tu es unum cum clementissimo Patre Tuo per

naturam.

Non timebit domus Tua a frigoribus nivis; omnes enim domestici Tui vestiti sunt duplicibus vestimentis duplicis amoris Tui. Propter hoc laudatur incessanter Schola Tua, Domine, ubi est deliciosissima charitatis habitatio, et

abundantia suavissimae b0nitalis Tuae. Mundus quippe, qui semper laborat anxietate animorum, et fragilitate c0rp0rum, coactus poenis, quas patitur longe a dulcissima charitate Tua, laudat statum servorum concorditer Viventium et laetantium, et sine tormeniis saeculi suspirantium Tibi. Laudat ille, sed non gustat mel mutuae dilectionis, quod invenitur in regione viventium vita charitalis, qua pascitur et eXhilaratur plebs Tua; quae sine O sensione cordium currit ad beatissimos amplexus Tuos.

Crescat, oro Te, Fili Dei, pax et laetitia familiae

429쪽

Tuae: et currat sine deflecti0ne ad Te, Puem dilexit

et propter Quem dileXit charissimos fratres suo S.Cnurit V . De poenitentiae eaeercitis, quod sit in Schola Iesu

Christi. Discipuli Tui charissimi, Domine, quorum conscientia vigilat super corde suo, quod praeteritis peccatis Vulneratum suit, adeo fideles et verecundi sunt, ut stent retro, sicut Magdalena secus pedes Tuos, lacrymis rigantes et osculantes eos; ut, quantum possunt, Satisfaciant offensae majestali Tuae.

Etsi enim sperent jam Te placatum esse illis per

non leves conjecturas n0n propterea Obliviscuntur

peccatorum, ne sorte per ingratitudinem infirmentur, et obliviscantur Tui. Prosecto, Domine, jam Petro, et Paulo, et Magdalenae peperceras ex magnitudine bonitalis Tuae; et tamen Petrus flevit longo tempore; Paulus doluit et castigavit se, et Magdalena eXercuit corpus in antro diuturna poenitentia quasi mortua sibi. Sic enim docentur in Schola Tua, Magister vitae, ut de propitiato peccato poenitentiam agant, et acquirant immensa lucra secretae eruditi0nis Tuae. Primum autem tanguntur dolore cordis intrinsecus magnopere dolentes et displicentes sibi, quia altissimum Deum, fidelissimum Dominum et mitissimum Redemptorem suum sine causa offenderunt; eX quo

abominabiles et contemptibiles videntur sibi. Mirantur valde, postquam illuminati sunt, quomodo

430쪽

obscurati sunt sensus eorum, quando peccaverunt Tibi, et acutissimo dolore penetrantur Viscera illorum Supergrandi malo, quod secerunt. Deducunt, quasi t0rrentem, lachrrinas, neque tacet

pupilla oculi sui; quoniam dereliquerunt Te sontem vivum, et soderunt sibi cisternas dissipatas, ubi aquas

0 D0mine, qu0t suspiria eXeunt e contritis cordi bus Scholae Tuae in silentio noctis, quando peccatores multiplicant, sicut Stellas, turpissima peccata Sual

Quoties servi Tui injiciunt sibi manus, et quasi publicani percutiunt pect0ra sua, quia peccaverunt Tibi l0u0lies jacent in terra prostrati Tibi in Ecclesia

Tua, precantes, ut parcas aliis et convertas furorem Tuum in eos, sicut precatus est David, amicus Tuus,p0stquam pepercer3S ei. Ηine, Domine, nascuntur jejunia, cinis et cilicium Scholae Tuae; quae quo sanctior est, eo magis Sumit vindictam de praeteritis et condonalis culpis suis.

Et ideo mirabiliter proficiunt discipuli Tui, mari Suetissime Redemptor, quia sic negotiantur, ac si nihil lucrali fuissent, et sic currunt ad Te, quasi longissime abeSSent.

O sapientia et bonitas infinita, quam contraria Sunt studia peccat0rum, qui qu0lidie peccant, et nolunt levissimam poenitentiam ageret Amici Tui vocati ad Sch0lam Tuam non pOSSunt requiescere prae magnitudine d0loris, quia displicuerunt Tibi; et qui extra disciplinam sunt, non cogitant de quaerenda amicitia Tua.

SEARCH

MENU NAVIGATION