Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Verumtamen coeci sunt isti, et in foveam prosun- dissimam cadent, Unde non reSurgent. Servi vero Tui, quorum anima in amaritudine est pro transgressi0nibus antiquis, qui fletum cum potu miscent, et macerant consecrata Tibi corpora sua, surgent de pulvere in gloriam, et quia de torrente dolorum biberunt Tecum, in via eXultabunt capita ut coronentur in platea civitatis Tuae. Tu, Clementissime, absterges omnem laci Tmam ab oculis eorum, et blande loqueris eis ad cor pro

transacto labore Suo.

Videbuntque illi, Quem dilexerunt; et dilatabuntur Viscera eorum jucundissima praesentia Regis sui. Hic est beatissimus finis poenitentiae, quae p0st

cinerem et jejunium Vocatur ad vescendum suavissimo fructu.

Cnvot vll . De prudentiae eaeercitio, quod sit in Schola Iesu Christi. Posuit Te, Unigenite Fili Dei, clementissimus Pater Tuus Principem domus Suae, ut erudires principes

ejus, sicut Temetipsum, et ju VeneS as Senes ejus prudentiam docereS.

Quod excellenter secisti, Domine, instruens discipu-l0s Tuos disciplina, qua fierent providi et cauti ad invenienda media, per quae s0eliciter proscerent in sublimi valde Schola Tua. Repleti sunt ergo spiritu prudentiae, n0n certe illius, quae de terra est, sed prudentia Sanctorum,

432쪽

Non enim armati sunt astulia, quam mundus Vendit pro prudentia, sed in simplicitate columbarum servaverunt prudentiam sicut serpentes, quemadmodum docuisti eOS. Non sunt decepti apparenti figura mundi transeuntis, neque posuerunt sallacia bona filiorum Adam ante immortales divitias et solatia domus Tuae. Ex quo factum est mirantibus principibus hujus saeculi, ut non solum viri aetate provecti et literati non fuerint seducti promissis et adulationibus mundi, sed pueri atque puellae paucorum annorum, quae opes, et honores, et delicias providentia Tua multa

contempserunt.

Data est enim eis optio, ut eligerent, quod Vellent, aut splendidissima matrimonia, aut Te, castissime Sponse virginum; et deliberaverunt, adhaerere Tibi, et mori

pro servanda innocentia et puritate sua. Haec est Senectus mentis, quae non suit acquisita consiliis hominum aut eXperientia rerum mundanarum,

sed a Te, Magister suavissime, infusa Scholae Tuae, ulsciret discernere vera bona, et apparentia bona resulare. Haec autem laus Scholae Tuae, Domine, olim sto ruit in multis eventibus mirabilibus, qualis suit ille, quo Catharina Alexandrina, niVe candidior sponsa Tua, convertit multos phil0sophos, qui ad eam perverten

De ore quippe prudentis processit mel; dulcedo mellis sub lingua ejus; saviis distillans labia ejus. Atque ita capti sunt sapientes saeculi prudentia, quae eminebat in responsis illius.

433쪽

Nescio autem satis mirari, Domine, prudentiam istam in multis millibus virginum prudentum, qu3les fuerunt sociae Ursulae, sponsae Tuae, quae mundum mirabiliter seduXit, ut tota cum multis choris servaretur Tibi. Haec est Vera prudentia, quae scit invenire modos occultos et multiplices vitandi pericula hostium invisibilium et visibilium, ut sine detrimento serVet pretiosissimos thesauros gratiae Tuae. Nimis longum esset, Domine, numerare antiquaeXempla prudentiae, quae discitur in Schola Tua. Bene autem est, ut usque in hodiernum diem mullusimilia videantur in parte nobilissima et formosissima Ecclesiae Tuae; iu mullis, inquam, puellis et pueris,

qui altissimo consilio contemnunt mundum, quan Vis impugnentur ab eo. Proponuntur eis rationes variae a prudentibus, prudentia carnis et capitalibus inimicis Spiritus Tui; et

graviter tentati, atque sicut argentum eXuminali inveniuntur prudentiores mundo, et consecrantur Tibi, ut

glorificeris in illis. Et quemadmodum in ingressu Scholae Tuae proba-Verunt, quia melior est vir prudens, quam fortis, sic eXercent se in processu vitae in adinventionibus Scholae Tuae, ut multis modis, quos mundus non prob3t, et probantur Tibi, proficiant, et crescant ad mensuram Tuam. Sic crescunt ordinatissimis incrementis, et vitalis multis periculis perdendi Te, liberantur quasi aves de laqueo venantium, et volunt ad nidum, quem parasti eis in dulcissimo corde Tuo. II.

434쪽

Christi. Justus es, Domine, et justitiam dilexisti; aequitatem probavit Vullus Tuus, et pr0pterea, qui admittuntur ad Scholam Tuam, inter prima praecepta discunt reddere unicuique, qu0d suum est, scientes, se, nisi hoc saciant, non p0sse placere Tibi. Quocirca fidelissimi sunt servi Tui, Domine, in reddendis, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Cui tribulum, tribulum, cui hon0rem, hon0rem, et

Atque ita studiosissime curant, neminem laedere, depositum custodire, mercedem operarii non detinere; sed per omnia satisfacere dilectissimis proXimis suis.

Ιmo adeo justitiam diligunt propter Te, D0mine,

ut non satis quiescant, nisi plus reddant, quam acceperunt, quantum status proprius eis permittit, quemadmodum probavit Zachaeus, discipulus Tuus, quem Secretis modis erudieras, antequam aperte vocares illum.

Haec est persectio justitiae, qua ornatur Schola Tua, Domine, a qua longe absunt filii hujus saeculi, qui plus quam sapientiam diligunt pecuniam. Opprimunt enim pauperculos et derelictos, qui vix

Saturantur pane, trahentes c0r ad colendos agros, et aedificandas domos suas; et tamen moratur merces parvulorum in tabernaculis divitum, neque commoventur viscera illorum super eis. Omnia tempus habent, justissime Rex; et Tu reddes unicuique secundum opera Sua.

435쪽

Tu confringes molas violentorum, et de dentibus

e0rum auferes praedam.

Tu parces pauperi et inopi, et salvos lacies filios pauperum, et humiliabis calumniatores. Tu redimes eX usuris, et iniquitate animas in0pum, et clarificabitur in pauperibus juslilia Tua. Nunc vero, quamdiu abundant lentoria praedonum, et consumitur egestate populus Tuus, magna cum laude servi Tui fideles verbis et exemplis dissolvunt colligationes iniquitatis; et pro viduis et pupillis deprecantur vultus divitum, ad eXercilium justitiae, qua decoratur domu S Tua. O Domine, quam felix est Sch0la Tua, quae, cum patiatur injurias et multiplices injustitias, si pelatur ab ea tunica, reddit et pallium, ut cum iis etiam, qui oderunt pacem, sit qu0que suaVis atque pacifical Utinam optimates mundi discerent justitiam, et erudirentur, qui judicant orbem terrarum lCerte si vellent considerare conversionem 3micorum Tu Orum, et aequitatem, qua ponderant acliones suas, legerent in vivis libris eorum Viam justitiae, qua praeservarent ab interitu animas et corpora sua.

Sed nunc pinguescant isti lauri ad victimam rapientes b0na pauperum suspirantium Tibi; d0nec veniat dies ulti0nis Tuae. Discipuli vero Tui studeant justitiae; ut, qui in sordibus est, sordescat adhuc, et qui justus est, justificetur adhuc. Tempus breVe est, citoque veniens Bis justitiae,eXurgens propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, ad consolandas animas adhaerentium Tibi.

436쪽

Tunc apparebis terribilis violentis, qui male senserunt de cullii justitiae, quam oderunt; et coronabis amicos Tuos pro accuratissima justitia, quam observarunt ad instruendos, et lucrandos Tibi charissimos

Christi. Amabilis est valde decor domus Tuae, Domine, quem servant studiosissimi temperantiae discipuli Tui. Adeo enim Schola Tua decoratur honestate et abnegatione rerum delectabilium hujus vitae, ut nihil in ea videatur, nisi honestum et pudicum, sicut decet habitaculum purissimi cordis Tui. Plebs Tua, Domine, sortissime pugnat cum delectationibus Sensuum, temperans illas propter Te, ne unquam eXcedant modum necessitatis, qualis conceditur ab immaculata lege Tua . Atque adeo in cibo, potu, somno, Visu, Oli actu, cum honestate mirabili et verecundia Virginea Obser-Vat moderationem ordinalissimam, qua fit pulchra Sicut Jerusalem, et spirat odorem sponsi Tui in plateis, sicut cinamomum et balsamum aromatigan S.

Non est reprehensio, quia non est deformitas in schola sapientiae, quae decore suo placet oculis Spiritualibus, qui delectantur honestate, et Oderunt tur pitudinem.

Sed et oculi carnei filiorum hujus saeculi, quando tantillum respirant mundani homines ad Te, capiuntur moderatione illa discipulorum Tuorum; et mirantur

437쪽

honestissimam conversationem et abstinentiam illum abhorrentem a Voluptatibus corporeis, quibus corda stulta graV3ntur.

Et quidem Schola Tua, Domine, ex quo didicit

adhaerere Tibi, bene clareque c0gn0Vit, se non poSSe suspirare ad Te, ut decet corda consecrata Tibi, nisi parcissime utatur rebus delectabilibus etiam licitis. Certum est enim, sub praeteXlu necessitatis viros etiam temperantes saepe decipi ad transgressionem et licentiam nimiam, quae miserabiliter tu edit animas eorum. Et propterea vigilant in tim0re Tuo, Domine, amici Tui, et assidua consideratione coelestium delectationum mortificant membra sua, quae sunt Super terram; et conlinent se intra terminos Angelicae vitae per SeVeram carnis disciplinam. Hinc est, Domine, ut in domo Tua omnia sint candida et lucida, cum corda sumiliae Tuae non deturpentur et retardentur impudicilia, crapula vel ebrietate, sed perenni studio Tuae similitudinis dealbentur super nivem, et illuminentur formosa valde luce Tua. Haec est gloria magna scholae Justorum, qua illustrali sunt plurimi fideles amici Tui, Domine; qui relictis palatiis regum terrenorum abierunt in solitudinem, et admirabili temperantia negantes Oculis suis Omnia, quae desideraverunt, reliquerunt Ecclesiae, sponsae Tuae, bonum nomen ad narrandas laudes eorum; ut, cum legerentur in futuris generationibus,p0pulus electus laudaret Te.

Re quippe Vera laudabilis es, Domine, in sanctis Tuis, quos ita instruis secreta eruditione Sch0lae Tuae,

438쪽

ut quasi ablactati a lacte mundi, et avulsi ab uberibu S matrum Suarum, Servent temperatissimam moderationem in usu praesentis vitae, qua Si e carne et Sanguine caeterorum hominum comp0Siti non essent.

Beati viri illi, qui candorem et honestatem Tuam, Fili purissimae Virginis, in actionibus suis repraesentanti N0n pr0jicies illos a sacie Tua, quia splendidi facti

sunt sicut s0l, et tanquam persecti Nagara ei adhae Serunt Tibi. Nunc illi crescunt puritate, et a mundo longissime Separantur, ut accedant proxime ad Te, et illuminati splendoribus Sanctorum si uantur in aeternum dulcissima societate Tu 3.

Christi. Justi Tui, Rex magne, ut leones confidunt, et 3ggrediuntur pericula magna aspicientes Te, sortissimum adjutorem et liberatorem Suum. Credo autem, Domine, amicos Tuos nutritos in Schola Tua sortissimos esse, quia, cum nihil p08sideant in hac vita, quod timeant perdere, pro nihilo ducunt pericula mortis corporalis, per quam transituri sunt ad beatissimam vitam et felicitatem Tuam. Et ideo mirabile est, quam facile eXponant Sesummis difficultatibus itinerum et navigalionum providentes Te semper in conspectu suo, et legitime certantes coram Te, pro Quo omnia visibilia de

speXerunt.

Filii hujus saeculi, Domine, licet reges, aut impe-

439쪽

ratores sint, parvuli et timidi sunt, atque adeo ad

solum nomen mortis perturbantur.

Possident quippe multa bona temporalia, et Vehementer amant animas suas, quas Tu odio habendas praedicasti, ex quo sit, ut timor et tremor Veni9nt super eos, quando aliquod periculum grave succedit. Quo enim ibunt, quando vocabis eos ad judicium, Superveniente eis interitu repentinoi Mullas causas timoris et horroris habent; neque mirandum est, si apud eos non moretur fortitudo. Discipuli vero Tui, Domine, scientes, se a deXtris habere Te, et confidentes in virtute et justitia Tua, cujus gratia proeliantur, non solum non fugiunt imaginem mortis, sed ipsi osserunt se vulneribus et morticum altissima laude majestatis Tuae. Recte quidem, appropinquante enim morte naturali, vel Violenta, amici Tui, Domine, quorum Tu illuminalio et Salus es, quem timebunt 8Milites illi, quorum Protector vitae Tu es, a quo trepidabunt' Vere non trepidant milites Tui, qui sortissime

pugnant cum m0rte pro Vila, et cum inferno pro gloria; tam firmiter enim apprehenderunt Te, ut nequem0rS, neque Vila, neque persecutio, neque gladius, neque in Stantia, neque sutura, neque creatura aliqua possit eos separare a potentissima charitate Tua. Quod genus sortitudinis, quam Verum Sit, probaVerunt, Domine, multi exercitus martTrum Tuorum, quibus cessit lacerans sortiter ungula, neque sortiora carpsit penetralia.

440쪽

O Rex invictissime, sub cujus pede gemit mors et

infernus, quoi ad0lescentes nobiles et decori valde, in mollibus enutrili, qui videbantur timere sormicam unam, obtulerunt se tTrannis pro Te ad rotas, gladios et summas ignis l0uot virgines speciosissimae, quae prae teneritudine videbantur non posse ambulare, tradiderunt corp0ra sua in mortem, contemnentes ignem, bestias et securimi Mirabilia sunt, Domine, quae fecerunt servi Tui armali sortitudine Tua. Sed et nunc habes paucos aliquos sortiores mundo contemptores m0rtis et inferni, qui currunt ad nationes barbaras, ut evangeligent Te; qui lapides et cruces, et gladios, et naufragia n0n sormidant, optantes, ut periculis fluminum, latronum et tyrannorum probes illos. Potens quippe es Tu, D0mine, in his quoque diebus omnem gratiam et sortitudinem abundare sacere in illis, ut stent ante reges et praesides, non cogitantes, qu0m0do, aut quid loquantur, Sed fortissime

pugnantes pro inVincibili veritate Tua. Hi sunt, qui permanent Tecum in tentationibus Τuis, Fili Dei, tentate per omnia pro similitudine

absque peccato. Hi sunt, qu0s relinens mundus inhorrescit, quia a constantissimis animis calcatur infirmitas et vanitas ejus. Hi sunt pars nobilissima castrorum Tuorum, BeX pacifice, qui contra leges earnis et sanguinis, et contra adversiilites mundi, et in serni portant in corporibus suis charissima stigmata Tua.

SEARCH

MENU NAVIGATION