Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Non est amaritudo in familia humilium, neque asperitas, quae pugnet cum suavitate Spiritus Tui, Qui

requiescit super pauperculos trementes sermones Tuo S. Nescio, Domine, satis explicare, aut ponder3re suavitatem humilitatis, qua plena est domus Tua. Video enim humiles amicos Tuos ab aliis etiam peccatoribus tam ardenter amari et desiderari; ut mihi pei Suadeam, infinitam esse vim humilitatis, quae potest mollire corda lapidea, et suscitare in eis c0mpuncti0nem et ignita desideria gratiae Tilae. O Domine, quam potens est gratia humilitatis, quae facit magnos homines parvulos in oculis suis lUtinam vidissent superbi optimales saeculi mitissimum David, amicum Tuum, quundo exspoliavit Se et Salluvit coram arca foederis totis viribus, juravitque se fore vilem et parvulum aestimatione Sual Etsi enim non omnes intelligerent absconditum sensum publici sermonis, Omnes, credo, mo Verentur, et fortasse mulli traherentur sortissima virtute Tua .

Sed quidquid mundus velit, Schola Tua trahitur

suavi valde catena humilitatis Tuael Haec est opulentia et fortitud0 mugna, qua rob0ratur Ecclesia, Sponsa Tua, D0mine, et con Solatur seipsam in laboribus suis; quia humiles corde amici Tui sunt cardines terrae, Super qu0s p 0suisti orbem, ut sustinerent grave ponduS ejuS. Horum corda Tibi, BeX Si0n, gratissima sunt; quae transeunt modo per ignem probationis, et consummalo cursu inter principes p0puli glorificabuntur a Te, utque

implebuntur castissimis deliciis paradisi Tui.

462쪽

Cnorit x x. De eaeercitio misericordiae corporalis, quae sit in Schola Iesu Christi. Discipuli Tui, Domine, scientes, se habere Pontificem mi Sericordem, Qui possit et soleat compuli infirmitatibus eorum, toto corde eXercent opera misericordiae erga omnes propter Te.

Induuntur viscera misericordiae similia illis, in quibus visitasti nos descendens ex alto, et inlime affliguntur eX miseriis proXimorum, quos diligunt sicut

anima S SUB S.

Non est misericordia eorum, quasi nubes matutinu, et quasi ros mane pertransiens, qui non foecundat terram, quae patet sine aqua Tibi, sed quasi pluvia magna et V0luntaria, quae descendit super terram desertam, ut Ducius abundantissime producat.

Et ideo si amici Tui divites sint, Domine, tanta sollicitudine distribuunt inter pupillos et Viduas, et

peregrin0S Opes suas, quanta Solent homines avari coacervare illas claudentes viscera sua ad gemitus pauperum.

Tota die miserentur et commodant, dispergunt donantque pauperibus, per quorum manus tanquam per fidelissimos nuntios, transmittunt in coelum bona Sun. 0 quam avide eXercent opera misericordiae tanquam boni mercal0res, qui per hoc ipsum misericordiam consequentur l0 quam placido vultu audiunt miserias filiorum Adae, et commoventur super eis. Confiteantur Tibi, D0mine, opera misericordiae, quae facis per manu S

463쪽

Servorum, quorum laus usque in hodiernum diem est in Ecclesia Tu 3. Sunt enim aliqui inter electos auditores Tuos, qui

non solum consolantur inopes eX iis, quae Superfluunt Statui suo, sed non curantes flatum, qui cito cadit, et quaerentes statum permansurum, Subtrahunt sibi necessaria statui, vix relinquentes neceSSaria SH Stentationi personae, ut copiosius misereantur derelictis Tuis. Non enim possunt tolerare sine effusione multarum lacrTmarum miseriam inopum, qui squalentes calamitate consumuntur fame; et currunt ad capsas et cellaria, ut cum laetitia dimittant a se charissimos fratres SUO S. Neque major laetitia eis accidere p0lest, etiamsi nobilissimi sint, quam cum vident promptuaria sua, et horrea Vacua, et plena spe fidelissimae misericordiae Tuae. Qua in re, clementissime Domine, saepe apparuit manifestatio infinitae bonitalis Tuae; nam horrea a servorum Tuorum misericordia Semel evacuata iterum implere soles, ne siccetur sons miserationum Tuarum descendentium in domos eorum, qui requirunt Te.

0 Fili Dei altissimi, qu0ties amici Tui, qui ViXhabent necessaria, ut tegantur et vivant eXuentes se Vestimentis, quantum fert honestas, c00periunt nudos, mendicos, repulsos a domibus divitum crudelium. Credo certe, O Mansuetissime, sacrificia haec eSSed electabilia valde cordi Tuo, quemadmodum significasti Martino militi, qui totis visceribus dilexit Te, quando

petenti pauperi dedit dimidium pullii sui.

Sed non sunt contenti negotiatores Tui, Domine,

464쪽

si subtrahant sibi necessaria ad consolandos pauperes occurrentes sibi; ipsi enim ambulant per domos derelictas, scrutantes, ubi lateant, qui tabescunt miseria, et eXhalare Videntur animas suas donantes eis, quae ipsi habent, et quae petunt ab aliis, cum rubore propter Te. Prosecto, Domine, holocausta haec bene medullata sunt medulla dulcissimae charitalis Tuae, qua ab Undant corda amicorum Tuorum quaerentium modos varios miserendi, ut miSerearis eis.

Quid autem dicam, Fili Dei altissimi, de misericordia illorum, qui adhibent pauperculos admen Sam Suam, ut honorent Te, nolentes delectari conviviis divitum, sed eorum, qui carent solatiis hujus vita et Certe non desunt his diebus aliqui pauci electi Tui, Domine, qui hoc modo exerceant misericordiam: quorum laus magna est in Ecclesia Tua, quanto ipsi in altiore dignitate constituti sunt. Verum et alii sunt de mitissima Schola Tua, Domine, qui non solum vocant ad mens 9m suam derelictos, sed pleni adipe misericordiae ministrant eis manibus suis, et intime laetantur miserendo. Haec est haereditas sancta et generalio caSla quaerentium Te, qui, quando Vident pauperes, in quibus considerant personam Tuam, Vellent, si possent, Sine nota pro Sternere se, et amplecti eos, et detergere vulnera illorum. 0 Rex magne, Cujus miseralio non habet finem, quam sucile rem illis peccata his viris misericordi-

465쪽

bus, si sorte pro humana fragilitate aliquando peccent Tibi l0uam cito reconciliaris eis quaerentibus per misericordias pauperum redimere peccata sua lUtinam divites, qui habent consolationem suam in hoc mundo, quaererent sic placare Te, et obtinere Veniam crudelitatis sua et Sed redeo ad Scholam Tuam, D0mine, a qua nollem Separari, praesertim quando cantatur Tibi misericordia, et cantabo cum choro domesticorum Tuorum misericordiam illam grandem, quae inventa est his quoque diebus in aliquibus amicis Tuis, qui laborantes manibus suis, ut haberent, ut distribuerent necessitatem pallentibus, quidquid integris hebdomadis lucru-bantur, dederunt pauperibus ViX reservantes modicum panem sibi. Neque suil sterilis misericordia haec, qua repleta est sicut adipe et pinguedine anima eorum, quae suspiraVerat in atria Tua. Verum non est tacenda gloria Tua, Domine, in iis servis Tuis fortissimis et electissimis, qui, cum esSent captivi apud insideles hostes Tuos, et haberent argentum, qu0 redimi poterant, secerunt redimi alios capti-V08 derelictos, et ipsi remanserunt in jugo servitutis, qua e0mparaverunt liberialem filiorum Dei, cum in aestimabili laude Tua. Bene est, Domine, ut misericordia discipulorum Tu0rum libundet Sicut aqua maris, et sani similes Tibi in dulcissimo asseclia erga fratres suos; pro quo reddes eis inc0mparabilia gaudia in so elicissimo regno Tuo.

466쪽

Cavist se. De eaeercitio misericordiae spiritualis, quod fit in Schola Iesu Christi.

Magna est, Domine, sicut arena maris miseria animae, quae trahitur de Adam; et ideo magna est valde misericordia spiritualis, quam exercent discipuli Tui ad inStruendos, consolando S, animandos et curandos

Ex quo sit, ut aliqui servi Tui, quibus dignus non est mundus, habentes talentum, quo possent laudari in civitatibus magnis, quaerant oppida parva derelicta, ubi seminent verbum Tuum cum laetitia, et evangeli gent pauperibus regnum Dei. Ubi mirabile est, quantu sollicitudine doceant rudes et ignorantes viam Tuam obliti propriae commodi latis prae magnitudine miseric0rdiae, qua moVentur erga parvulos petentes supersubstantialem panem Tuum. Sed non satis videtur his fidelissimis servis Tuis, Domine, si perambulent oppida pauperum laborantium sume verbi Tui regnis, ubi nati sunt; cogitant enim egestatem infidelium, qui l0ngissime distant et non cognoverunt vel auditum blasphemaverunt Nomen Tuum; et relinquentes parentes, amico S et commoda sua per navigationes periculosas valde quaerunt mi Sereri eorum, qui sine remediis Ecclesiae Tuae portantur ad staminam. Fiunt peregrini super terram, ut per labores et pericula innumerabilia ducant populos, ubi non est invocatum Nomen Tuum, ad patriam supernae Jeru Salem, quae regnat in coelis.

0 Fili Dei vivi, quot noctes laboriosas, qu0l dol0-

467쪽

res, quot perseeuli0nes paliuntur propter justitiam et

misericordiam, qua commoVentur ViScera eorum erga pr0Ximos suos l0uod si amici Tui, Domine, justis de causis non

sic peregrinentur ad convertendos incredulos ad prudentiam just0rum, non pr0pterea torpescunt; sed eX illis, qu0s in Venire p0ssunt, egentes c0n Silio, aut SO- Ialio, lucrantur Tibi multos, adimplentes ea, quae desunt, ut impleatur domus Tua.

Non sunt similes illis indiguis Christianis crudelibus, qui

quasi struthiones in deserto deserunt fratres suos eXpositos perditioni, n0lentes dare operam saluti pusill 0rum, quasi non essent redempti pretiosissimo sanguine Tuo. Sed contra sunt adeo fideles adjutores animarum, pro quibus Tu, Domine, suisti quasi viator declinans ad manendum iu terra aliena; ut statim ac vident aliquem tentatum, aut Vacillantem, promptissime Sub veniant ei, et dulcissimis Verbis ovem .rationalem errantem reducunt ad ovile Tuum. 0uod genus misericordiae m9gnae acceptissimum est Tibi, Ponlisex clementissime, super millia arietum et laurorum pinguium, quia plenum est pinguedine meliori suavissimae charitatis et miserationis Tuae. Non est, qui se abscondat a calore c0mpassionis,

quae servet in Schola Tua, Domine, quia discipuli

Tui circumeunt civitatem, et scrutantur egeStatem animarum, ad medendum eis, ne Mi le multi derelicti pereant de Via justa. Requirunt modos mullos mirabiles, ut concilient discordes, ut ossensos paciscent, ut Virgines custo

468쪽

diant, ut pueros orphanos instruant limore Tuo; et quasi apes argumentosae conficiunt favos, quos implent melle dulcissimae misericordiae, qua delectatur et gloriatur infinita bonitas et majestas Tua. 0 Rex pacifice, quam dives es in misericordia, quam eXerceS per charissim0s amicos TuoslHabes certe paucos aliqu0s, Domine, in domo Tua nobiles secundum carnem, et famosos, qui, ut hon0rent Te unicum bonum et desiderium suum, dedicant se totos spiritualibus operibus misericordiae, postquam reliquerunt omnia temp0ralia propter Te. Quorum corda Tibi n0la sunt tum propensa admiserendum, ut prae magnitudine sollicitudinis, quam patiuntur pro salute proXim0rum, ViX recordentur Sui. Videntur certe nutriti oleo misericordiae, quam exercent in hilaritale; illisque praecipue diebus bene valent, quibus mulios desolatos consolati sunt. O mercatur sapientiae, quam so eliX est Miseratio haec non est sterilis, Domine, neque revertetur Vacua ad Operatores ejus.

Tu enim, Clementissime, reddes eis lucra multa, quae promisisti misericordibus; et postquam multiplicaverint gratissima Tibi bona opera sua, lacies eos sedere cum Senatoribus terrae viventium, implebisque illos jucunditate beatissimae Vitae Tuae.

Cra Dot NA . De eaeercitio gratitudinis, quod sit in Schola Iesu

Christi. Schola Tua, Domine, n0n est terra maledicta, quae spinas germinal cultori suo, sed terra fluens

469쪽

lacte et melle gratissima Tibi, Qui sanguine Tuo

rigasti ect m. Quod inter discipulos Tuos fidelissimos adeo manifestum est, ut testibus multis probari possit. Non cessat Schola Tua, Domine, cantare miSericordias Tuas, et fontem infinitae bonitatis, quo vivunt plantae amoenissimi paradisi Tui. Certe quanto amici Tui sanctiores fiunt, tanto magis crescit intima gratitudo animi, qui reddit Tibi, quae Tua sunt, et ligatus catena dilectionis sit servus emptitius Domini sui. Hinc nascuntur suspiria et cantica jubila li0nis, quibus exultat schola justorum in dulcissimo Deo, salutari SUO.

Hinc nascitur humilitas cordis, quod sentit se gravari magis ponderibus misericordiae Tuae. Hinc nascitur augmentum mirabilium meritorum, quibus Ornatur anima, quae non gl0riatur in iis, quae secepit, quasi essent a se, sed gloriatur in fonte bonitalis Tu 3 e. Non deficiet laus Tua de ore servorum Tuorum, Domine, qui cogitant, gratia Tua se esse, quales Sunt, sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, a qua exspectat totum illud, Sine quo non p0SSet Vivere. Schola scilicet Tua, Magister suavissime, non eSt sicut terra Aegγpli, ubi jacto semine in hortorum morem, aqHae de Nilo ducuntur irriguae; eXercentibus se hominibus regni illius in spe aquae currentis per terram, et non petentibus pluviam descendentem de coelo.

Sed est sicut terra promissionis, quam jurasti Abra-

470쪽

ham, fidelissimo amico Tuo, quae non habet spem in fluminibus terrae, sed pluvia voluntaria coeli, quam

eXSpectat temporibus suis. Et ideo elevatis oculis in coelum, Semper recordatur Tui, et humillimo corde commendat Tibi torcularia et horrea sua, quae implentur a Te. Quando Vero recor duntur discipuli Tui, Domine, praeteritae vitae et servitutis, a qua liberasti e08, exultant labia eorum, ut cantent Tibi canticum novum, cujus tenor non habet sinem. Cum enim considerent, se per dulcissimam gratiam Tuam Vivere, et non ardere in aeternis flammis, ea ipsa hora, qua vivunt, instaminantur viscera eorum

lampadibus ignis Tui, et liquescunt inexplicabili gratitudine, quam reddunt Tibi, quasi sacrificium debitum

infinitae misericordiae Tuae. O flex altissime, quam fideles sunt servi Tui in agendis gratiis pro acceptis beneficiis de liberalissima manu Tual Sed et erga proXimos suos ita grati sunt per eruditi0nem Scholae Tuae, Domine, ut, si quis si agmen' tum p 3nis, aut Vas aquae donet eis, videantur sibi ligari catenis gratitudinis, ad reddendam gratiam bene-sactoribus, quemadmodum sensit Theresia, purissima Virgo et Sp0nsa Tua, erga hominem ign0lum, qui

Vas aquae dederat ei.

O corda casta et fidelia amicorum Tuorum, Fili Dei, quae longe recedunt a rusticitate mundi. Profecto, Domine, filii hujus saeculi, licet instanter postulaverint, statim ac acceperunt beneficia Tua, obliviscuntur Tui.

SEARCH

MENU NAVIGATION