Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

le eXtra portam, quasi essem indignus habitatione dilectae civitatis Meae.

Jam verbera consumpserant carnem Meam, et Sanguis in suili pretii rigaverat terram Sterilem, quae Spinas et tribulos germina Verat. Jam vires deficere coeperant prae magnitudine dolorum :Et tamen onus graVe gravatum est super Me, ut satiaretur crudelitas inimicorum Meorum abutentium infinita mansuetudine Mea.

Durus es, fili, qui proterve repugnas misericordiis Meis; tamen si velles, ut decet, meditari iter Filii Dei

ascendentis in mortem, ut moreretur pro te; viscera tua commoverentur, ut aliquando deSineres peccare, et sequereris Me. Magna esset melicitas tua, si desideria carnis, quibus vacas, mutarentur in desideria serendi Mecum vitale lignum crucis usque ad montem visionis, ubi visa

sunt mirabilia valde prodigia Dei. Beati, qui portant jugum Meum essecti socii passionum Mearum, nam se ut consortes resurrectionis Meae.

Beati, qui non horrent, sed amant iter montis illius, ubi Dei Filius cum iniquis reputatus est, quia eX ignominia illa elevabuntur ad gloriam. Non te frangat, fili, imago tristis Salvatoris tui

portantis lignum, n0n cadas animo considerans crura trementia et consumptam vitam Meam; haec enim est via ligni vitae, quam non invenerunt sapientes et prudentes mercatores terrae, sed illi pauci electi Mei, qui contempserunt leges Medorum atque Persarum, et

732쪽

magnificentiam regis Babγlonis, ut acquirerent vera solatia et veras divitias terrae viventium. Hi sunt, qui orantes in abscondito multis desideriis et suspiriis comitantur et lamentantur Me; et videntur sibi audire strepitum et clamores militum festinantium ad mortem Meam. Tu Vero, silli, sequeris consilia eorum, qui relicto Me fugerunt, et, quod pejus est, non fugis sol0 metu, sed odio passionis et mortis illius, qua mundus Vivit,

et sine qua omnes homines morerentur.

Propter quod hortor te, ut revertaris ad viam, de qua errasti sicut ovis, quae miserabiliter periit, ne forte incidas in fauces lupi illius, qui semper insidiatur gregi Meo. Resipisce jam ab errore tuo, fili, considerans Meducem viae, quae ducit ad vitam; et surge sortiter as0mn0, in quo jaces; grandis enim tibi restat via.

Vide mitem Dei Filium circumdatum a canibus cupientibus absorbere sanguinem Ejus et ascendentem ad locum sacrificiis vespertinis, quo altissimus Pater Rus placatus eSt. Fuge discordias hominum discrepantium a rectissima voluntate Dei, et ascende ad Visionem pacis, in locum, ubi apparuit arcus foederis posilus inter

coelum et terr m.

Quid ergo moraris, sit 8 Quid times ascensum habens Me comitem peregrinationis tuae, et fidelissimum adjutorem, si forte deficiut Virtus tua.

Ascendamus simul et commoriamur in monte Sancto, quem amantissime respicit clementissimus Pater Meus.

733쪽

Sacrificemus holocausta medullata pleua dulcissimae dilectionis, ut mors perdat amaritudinem et rigorem suum. Haec meditare, fili, et esto fidelis, ut fias particeps redemptionis Meae, et liberatus durissima servitute peccati, quo gra alus respires ad privilegia filiorum

Dei, quorum nomina Vivent in saeculum saeculi. Dirumpe vincula tuorum delictorum, quae non Si nunt te ascendere Mecum in montem Calvariae, ut

fruaris suavissimo fructu sanguinis, quem sudi pro

salute tua.

Tempus nimis breve est, et transeunt dies multi sine fructu, immo cum gravi detrimento tuo, quamdiu tardas converti ad pretiosissimam amicitiam Meam. Curre ergo velociter et intima poenitentia cordis contriti compensa damnum praeteritorum annorum, ut bene tibi sit in novissimo die. Si secutus sueris Me portantem pondus peccatorum tu0rum, Ego recipiam te in numerum fidelium amico rum, qui permanserunt Mecum in tentationibus Meis, quibus datum est, ut post laborem viae epulentur Mecum tu amplissimo regno Meo.

De consideratione crucipietionis Christi. Postquam crudeles inimici Mei cupientes, evadere Me de terra viVentium, pervenerunt ad montem, ubi Agnus Dei sacrificandus erat, pro salute quoque ill0rum, qui Eum in ligno confixerunt, dici non potest, quam dire cruciaverint Me, si sorte furor adversus

Me excitatus requieSceret.

734쪽

0porteret, fili, te purgatos oculos cordis habere, ut considerares, quae in monte illo lacta sunt. Ego quasi Agnus, Qui portatur ad victimam, tacitus et mansuetus iradidi Meipsum in manus carnificum, ut in lecto illo, quem Mihi peccando parasti, reclinarent corpus Meum, non ad somnum capiendum, qui fugiebat prae angustia matris ab oculis Meis, sed ad acerbissimos dolores, qui pertransierunt animam Meam. Non pepercerunt pro Strato, sed violentis manibus torserunt carnem et OSSa Mea, ut praeparatae cruci tremendo supplicio aptarent corpus, quod Spiritus sanctus sormaverat ad operandam redemptionem tuam. Ibi contumeliae et dolores mortis, quasi fluctus maris, ceciderunt super Me, dum feroces ministri sine

sensu misericordiae clavis confiXerunt manus, quae

paulo ante miracula secerant, et pedes, qui per viam redemptionis ambulaverant; et terribilibus oculis aspe-Xerunt Me.

Penetravit horror et tremor m0rtis medullas Meas, et tormenta innumerabilia, qualia nemo hominum pertulit, illata sunt nervis et ossibus Meis. Ego Vero retrorsum non abii, sed corpus Meum dedi percutientibus et recubui in lecto illo, quem paraVerunt peccatores, ut tu c0piose redemptus Sineres Me reclinari in thalamo cordis tui. Verum eX hoc apparet, te duriorem esse lapidibus, quod cum scias veritatem hanc, quae jam toti mundo manifestata est, non magis moveris ad compunctIonem, quam si mendacia essent, quae dirigente Spiritu sancto scripserunt Evangelistae Mei.

735쪽

0uid est hoc, fili prodige, qui abiisti in regionem

longinquam longissime a gratia et amicitia Meu 2 Numquid resistere potes sortitudini veritatis Meae 80uomodo dum credis in Sterium crucis, a qu3 pependit Filius Dei, curris iam velociter per lulam Viam,

quae ducit ad interitum 2

Leva oculos cordis tui, et intuere, quomodo eXallatur filius hominis a terra, ut sortissimis catenis amoris et gratitudinis omnia trahat ad Seipsum. Aspice corpus illud pro te in ultum elevatum, cujus aspectu perturbantur in Sensibiles eliam creaturae, et lac, ne sis durior petris, quae scinduntur, ac si reprehenderent insensibile cor tuum. Mitesce jam, peccalor sili Adae, dum rumpuntur sontes abγssi magnae, et fluit Sanguis Meus, quasi aqua magni maris.

Recordare, quid tunc acciderit stupente mundo, et serre non Valente mortem creatoris Sui, ut movearis ad Seu Sum compunctionis, et ad abluenda peccata tua

tu tantu copia pretiosissimi sanguinis Filii Dei.

Sol obscuratus est, monumenta 3perta Sunt, et Velum templi scissum est ad spectaculum illud; tu solus, sili, videris nolle moveri, neque considerare, quomodo moritur juStu S. Cesset ergo singularis duritia et stultilia haec, quap 0r Videris, quam multi, qui, cum esseni increduli, senserunt in morte Mea virtutem Dei, neque desuit, qui diceret: Vere hic homo justus erat. Tu autem, qui credis, Me non solum justum, sed justificatorem hominum esse, et mori pro injustis, deberes commoveri ad detestandam injustitiam, qua cru-

736쪽

meisgis Me, et reddendam Mihi consessionem laudis. quae debetur innocentiae Filii Dei.

Et quidem quamvis omnia alia mysteria passionis Meae non emollirent lapideum cor tuum, hoc tamen ultimum prodigium Salvatoris tui pendentis inter latrones et inter dolores mortis audientis insultationes

amarissimas deberet convertere te et mulare e gravissimo peccatore in virum castum et sanetum, ut satis laceres amori Meo. Res enim haec talis est, qualem mundus nunquum

vidit, aut sensit, et abominabile peccatum est, nolle

eam christiano sensu cogit3re.

Quis enim audivit talia, qualia Dei Filius in horai suprema pro te passus est 'Quis unquam praeter Me crucifixus suit modo tam horribili, et circumdatus est a tot inimicis, qui insultarent morienti agitantes caput contra illum, ut implerent selle animam ejus 3 Annon vides, fili, haec prodigia, quae visa sunt in monte holocausti Mei, ubi defuit Mihi misericordis hominum, et Pater quoque Meus propter scelus populi Sui percussit Me 'considera, Me non habuisse adjutorium hominum, et caruisse omni solutio, ut per Me consequereris misericordiam magnam deletis iniquitatibus luis et projectis in profundum maris; et convertere ad Me, Quem

invenies eXpansis brachiis, Spectantem reconciliationem tuam. Quodsi neque tormenta Mea movent animam tuam proterve repugnantem infinitae bonitati Meae, moveuris.

737쪽

saltem dulcissimis verbis, quibus oravi pro crucifigentibus Me, ut bene uterentur sanguine, quem fundebant Moveat te mansuetudo Mea, quae domuit orbem non serro, sed ligno; et asser morienti atque sitienti non vinum selle mixtum, sed poculum lacrΥmarum currentium prae magnitudine compunctionis, quae naScitur ex consideratione morientis amici tui Festina, fili, et adhaereat imago moriis Meae viseeribus tuis; ut inlima conversatione Mihi Crucifixo configuratus speres beatissimum consortium resurrectionis Meae.

De consideratione resurrectionis Christi.

Peccata tua, fili, diviserunt inter te et Me, Qui sum auetor pacis, et nunquam desero amicos Meos, nisi ipsi malo consilio derelinquant Me. Facta ergo divisione hac, horres valde consortium crucis et passionis Meae, quia sensus lui, quasi parvuli ratione uti nescientes, ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis; et idcirco quasi captivi tenentur in compedibus occasionum et deliciarum mundi, duramque timent disciplinam. Et haec est ratio, propter quam perseveras in Statu damnationis timens converti ad participationem dolorum Meorum.

Si ergo iam durum tibi videtur sequi se patientem et abluentem sanguine Meo delicta tua, cogita

saltem statum resurrectionis et immortalitatis Meae, quae omnes labores eXlenuat, et corroborat animam ad currendam viam Vitae..

738쪽

Momentaneum et leve tibi videbitur, quidquid patieris in brevi cursu praesentis vitae, Si cum aeterno gloriae pondere comparetur. Considera Me primogenitum mortuorum cum triumpho mortis et inserui resurgentem, et Vide corpus illud, quod paulo ante toleraverat acerbissimos dolores, glori licatum et decoratum suavissima pulchritudine et purissimo splendore, cujus comparatione Omnis decor corporum morialium est deformitas quaedam abominabilis. Si daretur tibi, fili, tu transitu semel intueri candorem illum et dulcissimam gratiam corporis pro te antea crucifixi, trahereris efficacissime ad Me, saltem

propter immensam consolationem, quam perciperes eX aspectu Meo.

Tanta est enim gralia et amabilitas cujuslibet cor poris resurgentis ad imaginem Meam, ut sit inaestimabilis consolatio et delectatio illud semel aspicere. Cum ergo Stηtus resurrectionis Meae, plenus infinito decore, ineffabili suavitate sit communis omnibus, qui Me imitantur, et melici morte Mecum requiescunt, aequum erit, sili, ut Saltem quaerens, quae tua sunt, Servius Mihi, et toto corde converturis ad Me, Qui P0SSum corpus tuum corruptibile, quod vehementer Binas, glorificare et immensis ac innumerabilibus delectationibus implere. Considera rem hanc mirabilem et supra omnes mundi thesauros desiderabilem, et aspiciens retributionem suturam rumpe vincula peccatorum, quibus ligatus es;

et labora cum illis, qui seminant in lucr mis, ut in

exultatione melant.

739쪽

Ρretiosior enim est firma spes Mecum resurgendi ad campos aeterno virore ridentes, ubi gustantur solatia Dei, quam lotius mundi Voluptas, etiamsi per annos innumerabiles duraret. Amabilior est civitas JeritSalem, quae SurSum eSi, asstuens deliciis Dei, et innixa super dilectum suum, quam totius mundi honores et principatus, quo S 3mbitio humana requirit.

Dic Mihi, fili Adae, numquid extingues lucem fidei

Meae, qua illuminavi animam tuam 3 Numquid non credis, magnam esse domum Domini et ingentem locum possessionis Ejus 2 Certe tu credis, minima non solum animae, sed etiam unius glorificati corporis bona m9jora eSSe, quum Omnia regna et imperia hominum cum omnibus honoribus, opibus et voluptatibus Suis. Quomodo ergo tam infideliter vivis quasi despera-Veris pervenire ad inaestimabilem requiem Meam 3 Nonne Sanius consilium esset, projectis idolis pec-e3torum, quae adora S, t0tis Visceribus converti ad Me, Deum, Redemptorem et Adjul0rem tuum, et pugnare contra reges Amorrhaeos, ut de terra Aegγpli ascen d 'es ad terram excelsam promissionis Meae, lacte et melle manantem 2 Vide, fili, quid agas; erras enim nimis graViter male eligens brevia solatia mundi, et anteponens Vitam pauperem sempiternae vitae Meae. Aperi ocul0s cordis, quos clausisti, ne videreS formosissimam lucem Meam, quae corda casia delectat; et recordare terrae viventium, cujus campi repleti sunt ubertate.

III. 13

740쪽

Certe non est contemnenda tanta pulchritudo, ut nori merito pro illa pugnare debeas. Cogita, quid senties, si servieris Mihi, Remuneratori tuo, quando victa morte resurges, et in hoc ipso corpore, quod gravat et affligit animam tuam, percipies talem mercedem, qualem Oculus non vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit. Quando scilicet configuratus Mihi, Regi tuo, splendebis sicut sol, et dulcissima gratia decoraberis inter filios Sion inclytos et amicios nuro primo.

0uid ergo tardas reverti ad Me 8 Quid times, fili 3ΑVerte jam oculos tuos, Be videant vanissimum mundi transeuntis vanitatem, et eleva illos ad regionem Vivorum; ut spe tantae amoenitatis paradisi Mei, movearis ad quaerendam pacem et amicitiam Meam curre velociter, et ascende, et collige suavissimos fructus ejuS.

Jesus Christus, Reae pacificus supernae Ierusalem: homini peccatori salutem sconsiderans aversionem tuam, fili charissime, pro quo advena fui in terra aliena, quam dedi filiis hominum, qui dereliquerunt Me, et cupiens reducere Rede via Assyriorum, ubi bibis aquam turbidam, ad viam dulcissimae Jerusalem, ut potem te aqua pura Jordanis, et asseram tibi in aestu mundi coeleste re- Irigerium, millo tibi multiplices inspirationes, quas scribo in tabula cordis tui digito suavissimi Spiritus Mei. Tu enim scis, testimonium perhibente tibi conscientia tua, quam saepe pulsem ostium domus tuae, et illu-

SEARCH

MENU NAVIGATION