Loquere Domine! qui audit servus Tuus! : Adlocutiones Jesu Christi ad cor hominis divinis Scripturis depromptae, cum quotidianis precibus; in Clericorum et Sæcularium usum

발행: 1855년

분량: 786페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nae maris: ei filii, quos eXallavi, et enutrivi, Spreverunt Me.

Quid dicam vobis' quid faciam generationi Vestrηe, quae ad misericordias Meas obduratur 2 Certe, si inimici Mei, qui salsos deos colunt, mule- dixissent Mihi, sustinuissem utique: et propter ign0ranlium quodammodo illos eXcu SISSem. Vos autem, quibus illuXit formosa v9lde luX Evangelii Mei, eXcusationem non habetis de gravissimis peccatis, quibus irritastis Me. Viri Nini vitae surgent in judicio cum generatione hac ingrati populi Mei; et comparatione ill0rum, qui

ad praedicationem Jonae poenitentiam egerunt, damnabuntur multi filii regni et aeterna eX communicatione ejicientur in tenebras eXterioreS. Inspirali0ues quippe Filii Dei post tergum m0nentis, et ad pacem et reconciliationem corde mitissimo invita ulis repulerunt. Nunc ergo vos, filii, iussinitum numerum stultorum impoenitentium ne sequamini, sed revertimini ad cor. Accedite ad Me de tenebris, et umbra mortis et candidissima luce gratiae illuminamini: et lacies vestrae

Lugete fletu magno, ut doleri solet in morte pri-m0geniti, quia venumdati estis, ut saceritis malum, et balneo lacrγmarum corda Vestra la Vale. Ne disseralis vano consilio poenitentiam: juxta enim est dies perditionis, et adesse seStinant tempora. Videte, quid seceritis, dulcissima amicilia Mea dis-s0lula, aeternae consolationis jure amisso. Sae

122쪽

Venenum peccati sestinat in mortem; festinate vos per intimum dolorem, et sacramentorum remedium ad vitam gratiae pretiosissimam jucundissimamque resurgere.

Hortatur ad amorem proaeimi. Recordamini, filii, novi ac dulcissimi testamenii Mei, quomodo, cum dileXissem Meos, qui erant in mundo, in sinem dilexi eos: et ne obliviscamini signi amoris mutui, quo volui cognosci discipulos et amicos Meos. Mandavi tempore incolatus Mei, et nunc per frequentissimas inspirationes idem repetens, haec mando Vobis, ut sincerissimo amore diligatis invicem, sicut dilexi VOS. Sanavi infirmos vestros: erexi languidos, afflictos c0nsolatus sum: cum iis, qui oderunt pacem, fui

Pacificus: publicanos et peccat0res amantissime recepi: vilitatem et rusticitatem non eXhorrui: omnibus omnia factus sum: nec ullo taedio lassatus exclusi aliquem a suavissima conVersatione Mea.

Quare ergo servi Mei, qui videntur supra modum Apostoli, pauperum et debilium sastidio Vincuntur, et asiliciorum onera portare recusant 80ui viderit fratrem suum necessit' tem patientem, et clauserit viscera sua ab e0, quom0do charitas Dei manet in illo 3 Causantur se meli0rem partem Magdalenae dedisse, et ad proximorum calamitales obdureScunt. Quid est hoc' Qualis doctrina est haec 3 non placet Mihi otium hoc, et c0mmoditas parum con Sona pro

123쪽

Ximorum dilectioni, quae est pleniludo dulcissimae

legis Meae. Estote misericordes filii, et miserias fratrum vestrorum promptissimo corde sublevate. Ne addatis afflictionem afflictis, quorum clamor penetrat viscera Mea. Ego enim pontifex Vester, eXperientia quoque factus misericors, novi crudelia corda filiorum Adae, quae dissicile ad Dalrum suorum aerumnas, e0mm0Ventur. Dicite jam mores Meos, et emollito c0rde iram omnem, taedia et asperitatem Superate. Et Ego recensebo vos discipulorum Meorum signo notulos inter dilectissimos fratres Meos: qui sine fine gaudebunt adoptione altissimi Patris Mei, et saltabuntur ab uberibus consolationis Meae.

Hortatur ad obedientiam. Filii dilectissimi, si vultis in mari magno, cujus suctus ascendunt usque ad coelos, et descendunt usque ad abγss0s, secure navigare, imitamini Me, Qui cum essem Filius Dei, didici ex iis, quae passus sui, obedientiam, et per obedientiam consummatus, lactus Sum omnibus obtemperantibus Mihi causa salutis aeternae. B0num est Viro, cum portaVerit jugum ab ad0lescentia Su3.

Si enim aliis, qui repraesentant personam Meam, obedire assuescat, pr0prii judicii et propriae voluntatis, qua civitas Babγlonis aedificatur, pericula vitabit, et sub umbra alarum Mearum ab aestu mundi requiescet.

124쪽

Non ei nocebunt catuli leonum rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi; Ego quippe sum custos fidelissimus eorum, qui intellectum et voluntatem Mihi obedientiae sacrificia immolant, est enim holocaustum adipe, et pinguedine plenum in odorem suavissimum Patri Meo.

Vae illis, qui subesse n0lunt, et proprio judici0

omnia metire volunt; qui longe recesserunt 3 mansuetudine disciplinae Meae. Coeci sunt et seips0s praecipitabunt, cogitati0nes enim morialium limidae et incertae ipsorum providentiae sunt, neque Valent ea mala vitare, quae non Valenta l0nge pro Spicere. Luciferi discipuli fiunt: et dum majoribus non 3cquiescunt, ad similitudinem idololatrarum peccant; quippe quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquieScere. Vos autem, filii, inclinate aurem vestram in Verba

oris Mei: et iis, quos Ego Vobis praeposui, fideliter, quasi Mihi Ipsi, obtemperate.

Haec est magna pars prudentiae justorum, qui consilio Meo regi desiderant. Haec est omnis Clericorum et Laicorum justitia, sapientia et sortitudo. Haec est via ligni vitae, quam Cherubim flammeo ei versatili gladio clauserunt. Ite ergo, filii, et conficite viam hanc: ut sicut Ego

laetus obediens usque ad mortem, Obedientiae remuneratione Jesus vocor et glorificor; ita et vos ad larmosissimam gloriae lucem per obedientiam resurgatis.

125쪽

Hortatur ad castitatem. O quam pulchra est, charissimi filii, ea Sta generali 0, quae coelesti claritale resplendet lNec rosae, nec tili 3, nec hortorum amoenitas cum decore castitatis comparari possunt. Quam splendidi virginum chori in platea JerusalemeX auro mundo, crSStallo simillima sequuntur Me et dulcissimam coeli Reginam, genitricem Meam 3Immarcessibilis et immoris lis est gloria castitatis, quae Servavit corpus immune a rugientibus praeparalis ad escam, et quasi myrrha electa dedit suavitatem odoris. Ego Virgo et Virginis Filius ardentissime amo, quo Ssingularis praerogativa castitalis ampliori dilectione sacit digno S. Sunt Mihi quasi columbae, quae lacie sunt lolae, et sine ullo inquinamento resident juXta graliae Meae sueuia pleniSSin I. Deliciae Meae sunt corda casta, quae praeter Meam OreS OmneS reSpuerunt, et vultus suos dulcissima pulchritudine splendentes Mihi Soli consecrarunt. Haec sunt castra Mea nive candidiora, et sapphir0 pulchri0ru, quorum irma delector. His Ego manifesto secreta Mea, in his pono regni thronum Meum. Hic est fructus plus quam suavissimus laboris, et passi0nis Meae.

Nunc ergo, filii, diligite Me, et despondete Mihi, quasi

Virgines, castas animas Vestras, si placet vobis thala -

126쪽

mus deliciarum Mearum, ubi gusta lur in lante ipso infinita dulcedo amoris Mei. Quid agitis vagantes per am0res impuros, qui Vos divertunt a complexu Meo ΤEligile jam nuptias Agni candidissimi et virgineum storem per dolores et agones a spurcitiis carnis impolluto calle praeservate; et eritis fructus melle dulciores in paradiso malorum punicorum, quae amore sempiterno flagrant in am0enissimo paradiso Meo. Ctavist x. Hortatur ad paupertatem. Ne timuerilis, filii Mei, cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Quoniam, cum interierit, non sum et Omnia, neque descendet cum eo in infernum gloria ejus. Certe melius est modicum justo super divitas pec

catorum mult3S.

Ideo electi Mei, timentes, ne sorte reprobi fierent, divitias, vel haereditate acceptas, vel donatas repulerunt, et paucis contenti, in labore et satigatione, insanie et siti, in frigore et nuditate Vitam mortalem agentes, ad supernam Jerusalem, ubi suas opes recondiderant, festinarunt. Maluerunt circuire in melotis et pellibus caprinis, egentes, angustiali, assticli, in solitudinibus errantes, in montibus et speluncis latentes: quam mollibus Vestiri, sicut qui in domibus regum sunt: ne sorte Ob terrenam Substantiam a regno coelesti eXcluderentur.

Haec suit probatio fidei illorum multo pretiosi0r

127쪽

aur0, quod per ignem probatur: nam modicum passi aeternas opes, et inaestimabilia gaudia compararunt. Imitati sunt Me pauperem, et in laboribus probatuma juventute Mea: permanserunt Mecum in lentationibus Meis, et ideo regnant Mecum in amplissimo regno Meo. Et Vos ergo, filii, tantam habentes impositam nubem testium, per patientiam boni operis, per incommoditales et abjectiones, quae sunt ditissimae paupertatis comites, ad Me venire properate. cavete mundi consilia, quae servos Meos subducere solent, dum pauperialis statum prostentes, nihil necessarium sibi deesse volunt, et indigne ferunt, si desit. Non docui Ego has doctrinas hominum Me patientem sequi recusantium.

Non sunt hi veri ac beati pauperes spiritu, quo

rum est regnum coelorum.

Ne sequamini praeceptores hos, quos Ego non misi, prophetas hos, quibus Ego non Sum locutu S. Estole veri et sinceri discipuli Mei, et paupertatem, dulcissimam sponsam Meam, coelestibus gaudiis laecundissimam mediis visceribus imprimite, et Ego scribam nomina vestra in medio corde Meo. Cisvot x . Hortatur' ad humilitatem. Si scirent homines, o filii dilectissimi, donum Dei, quo humilia corda gaudent: Si scirent, quam sit propilius altissimus Pater Meus erga humiles trementes Sermones ejus: et si saxis duriores essent, ad humili- talis studium conVerterentur.

128쪽

In allis habilat Pater Meus, et superbos praecipital sed humilia corda amantissime respicit in coelo et

in terra.

Suscitat a terra inopem, et de stercore erigit spiritu pauperem; ut sedeat cum principibus; et solium gloriae tene Il. Et Ego quidem, Qui in terra, quam dedi siliis hominum, humilitatem exercui subi, licet essem Unigenitus a Patre, plenus gratiae et Veritatis, regnaren0lui) humiles animos, tanquam dulcissimos fratres

Meos amplector. Tanta est enim suavitas humillialis, quam a praesepio usque ad crucem verbis et operibus sine inter missione docui; ut a simplicium et humilium conversatione abstinere ViX pOSSim. Si ergo vobis placet societas et conversatio Mea, recumbite, filii, in novissimo loco, et parvuli estote in oculis Vestri S.

Non enim habitabit in medio domus Meae, qui facit superbiam: superbo oculo et insatiabili cordi

Respiciam potius in orationem humilium, nec Sper nam unquam preces eorum: sacti sunt enim ad proportionem humillimi cordis Mei. Veni Ego vobis ministrare, et Meipsum eXinanire, ut in Me, quid a vobis agendum esset, diSceretis. Ego Versus sum hominibus in p9rabolam, laetus opprobrium h0minum, et postrema abjectio plebis; quomodo ergo fastum assumere, et majores aliis

videri contenditis Τ

129쪽

0uomodo sub nomine christiano, quod mundi contemplum et dimissum cor sonat, elationem scapitalem inimicam Meam) abscondere tentatis 3 Quid est hoc 'Numquid non sperie revelatus sum servis Meis testificans, quia omnis, qui se eXallat, humiliabitur 3 Quare ergo, per functiones etiam Spirituales et in cras magni in Ecclesia Mea apparere desiderant ΤDescendite jam, silii, e lateribus aquilonis, et capitibus vestris cinerem aspergite. Vos vocalis Me, Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.

Si ergo Ego, D0minus et Magister, lavi pedes Vestr0s, et vos debetis alter alterius lavare pedeS. EXemplum enim, quo serrea corda domarentur, dedi Vobis: ut, quemadmodum Ego flexis genibus seci vobis, ita et vos, demisso corde, saciatis.

Hortatur ad mansuetudinem. Attendite, filii, legem novi testamenti Mei, et Subdite collum jugo suavissimae mansuetudinis Meae. Sedes superborum destruxit aeternus Pater Meus, et sedere secit miles pro eiS. Propterea Ego, Qui mitis sum super omnes, qui morantur in terra, pacifico regno cordium, constitutus sum Rex ab Eo super Sion, montem Sanctum Ejus. Sed et purissima Virgo, et genitrix Mea, quae est inter omnes Adae filios mitis, civibus supernae Jerusalem, ut Regina mundi praeposita est. Hoc est regnum amicorum Meorum non pugnJnd 0,

130쪽

sed parcendo et perserendo paratum, cui cessit Iacerans fortiter ungula, nec immobilia carpsit penetralia. Hoc est regnum eorum, quos Ego candidissimus Agnus Dei misi in omnem terram, tanquam agnos inter lupos, cum domui Orbem non ferro, sed ligno. Haec sunt elementa prima scholae Meae, humilitas

et mansuetudo.

Vos ergo, filii, quibus placet secreta et mundo incognita eruditio Mea, estote mites corde, et Omnes contumelias et improperia, velut agni coram tondente

se obmutescentes tolerate.

Ne moveamini de statu serenitalis et tranquillitatis vestrae, cum irridemini: sed omnem amaritudinem et asperitatem abjicientes, hilarem semper faciem in spiritu lenitalis ostendite. Tanquam oves ad Occisionem duci vos sinite, et inimicis in vestra corpora saeVientibus vos inermes et mori paratos exhibete: sicut Ego seci, quando circumdederunt Me canes multi, et concilium malignantium obsedit Me: quando scilicet aperuerunt super Me Os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Irascantur filii gehennae, qui oderunt mansuetudinem Meam: vos autem, filii regni Mei, mitescite et ad p0ssidendam terram permansurae beatitudinis vestrae patiendo et tacendo sestinate. Et Ego vos eruditionis Meae consortes, mundi contemptores, inimicorumque crudelium victores ex dulcissimo victoriae genere surgentes coronabo.

SEARCH

MENU NAVIGATION