Matthaei Brouërii de Niedek jurisconsulti De populorum veterum ac recentiorum adorationibus dissertatio : in qua preces, earumque nomina, differentiae, origo, historia, ministri, progressus & caeremoniae elucidantur : cum figuris aeneis

발행: 1713년

분량: 400페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

83쪽

Perse nec aras nec satuas erigunt , in loco iamen excelse sacriscant unde in Graeciam cum ingenti in numerosio Xercitu irrumpentes, omnia Deorum templa Vastarunt qua de re illos Diis hominibusque invisos vocat in . verrin Asconius, ripsi Romani , uti M. Varro apud D. Augustinum lib. . de Civit. Dei cap. 36 testatur anni plus quam centum et Septuaginta Deo sine smulacris coluerunt. Lque ex insituto Numae, qui, licet templa iis erexerit, nullum tamen unquam simulacrum vel

sctum et pictum admist, nefas esse judicans

deterioribus meliora assimilare. Et si posterioribus aevis Templum erectium sit, plerumque in Montibus ac Sylvis videmus aedificatum sic Apollonius Rh. lib. 4. Vers. III 4 de una Sporadibus Insula.

, Illi igitur Pulchrum Apollini Umbroso in luco sacellum, umbrosamque faciebant aram. 8t, ut de templo Dianae Aricinae Nemorensis apud Ovidium & Strabonem , laciniae Junonis, quod se millia Crotone aberat , apud

Livium lib. 24. Cap. 3 sileam, nummi veteres hoc probant, ac eleganter sane tabella ex Chartario desumpta, ubi deae Pomonae Templum, arboribus consitum , inque ejus limine genicul D s tum

84쪽

sM DE VETER A RECENT .

tum supplicem videmus. Usitatissimum quoque Veteribus fuit in viis adorare. Orph. Argon. vers. 4 9 Alta ex specula senex in altum manum ele- vans, Philliridesprecatus est. Deosque invocavit

omnes.

apud Livium . decad lib. s. Scipio classes navalesque copias lustrans, inquit e praetoria nave silentio per Praeconem facto: Dii De que, qui Maria terrasque colitis, os precor, quaesoque, quae in meo imperio gesta unt, geruntur, postque gerentur, ea mihi Populo PD-bique Romanae, Sociis , nominique Latini, qui Populi Romani, quique meam sectam, imperium , auspiciumque , terra , mari amnibusque sequuntur , bene vertant. Virgil. libr. 3.seneid. Vers. 79. Egregi veneramur Apollinis urbem.&vers. 8 . Templa Dei, Saxo venerabar structa ve- tu sto. nec non Ovid. lib. . metam. Cadmus agit grates, peregrinaeque oscula

terrae

Figit, et Ignotos Montes , Agrosque salutat.

85쪽

idque ipsis quoque Hebraeis observatum fuisse,

notatur Deutern . . comm . Ι his verbis ne forte leves oculos tuos in caelos et videas Osem ac lunam ac sellas cum uniTerso exercitu Caelorum , et impulsus adores atque colas ea atque

Job. I. Comm. 26 27. 28 s aspiciendo lucem, quum splenderet , aut lunam, pretiosum

ambiens pellectus est in occulto animus meus, et osculatum es os meum , et manu mea etiam

hoc fuisset iniquitas a judicibus animadve tenda: nam abnegassem Deum fortem supe

Per publicas vero personas adorabatur interventu populi, quemadmodum fiebat in Euocatione Deorum tutelarium e hostium urbibus , ubi intervenientibus militibus coram obsessa urbe Imperatoris jussit SacerdotesDeos CVOCabant, Cum absque hac evocatione urbem capi non posse crederent Romani , vel , si posset capi, nefas haberent Deos captivos tenere, Ut optime reser Macrobius Satur tib Cap. 9.quo sensi etiam Arnobius scribit ista nonprima et maxima contumelia est habitationibus Deos habere disrictos. Comitabatur interdum Evocatio a Devotione Urbium, Xercitusve qua ad plurimum ab Imperatore vel dictatore , interdum a Prietore vel Consule peragebatur. quo casu ille, qui devovebat, manibus terram tangebat, inquiens: Tellus Mater, c manus ad casum tollebat, exclamans Teque Pupiter

86쪽

Obtestor, ac manibus peditis tenebat, vociferans Votum Recipere. Ρrivati homines aliquando sese ' castris devovebant. Xemplum unt duo Decii pater ac filius, in quorum devotione Sacerdos vel Pontifex pratibat verba, quibus se pro Legionibus voverent, jubebatque rogas praeteXtas sumere ac velato capite, manu subter togam ad mentum Xerta , super pedibus subjectum telum stare uti videre possis apud Livium lib. 8 neque hoc Romani solum, sed in Graeci observarunt. Codrum enim pro Atheniensibus. Menaeceum pro Thebis; onchurum pro Celaenobis sese devovisi cuivis notum est. Apud Romanos ceterum a Graecos, sed diversis verbii, in foedere seriendo Dii invocabantur, testibus Homer Iliad. ΓΔ Liv. I decad. lib. I. atque apud hos ad fines hostium cum venisset Pater Patratus , qui Xigebatur ad sanciendum Juramentum, ubi Faxiales de foedere Convenerant, capite velato filo, audi, dicebat, Puppiter audite nes, cujuscunque snt, numina audiant fas , ego sum publicus nuntius, Ae Ueque legatus venio, verbis meis

Publico etiam modo damus , nusquam enim ante erectionem Tabernaculi in Deserto constitutus erat adorandi locus. Dcum invocavit ut Propheta ac Sacerdos , ac saepius uxori increpationem & promissionem sibi factam

87쪽

ADORATIONIBUS.

tam iteravit .exposuit , utin liberis iis,

eosque genuinum Dei cultum docuit Genes et . Comm. 23. I Orinth. 8 comm 8 in Ephes s. Comm. I. nec inepto Hebraici Interpretes Adam Sacerdotium X eo Conficiunt, quod Genes. . comm. 3. ω . dicuntur Cain atque Abel adduxisse ita enim proprie sonat verbum Hebraicum sua Sacrificies, Sacrificiae ad Patrem Adamum adduini , ut ille ea Domino offerret , ad eum scilicet locum quem ei rei destinaverat ex Dei Praeseripto Adamus eodem prorsus modo Noachus Ge

et s. Jacobus Genes. s. Comm. Ι,2,4 3. ac ipse Moses , antequam Consecratus erat Aharon, apud populum sacerdotio functus est , uti colligere possis e Cap. 9. Comm. 22.&4 Exod. Sacra Deo Altaria ereXerunt, ad quae Dei nomen invocarunt , atque Universum Dei cultum celebrarunt, qui sub nomine orationis Minvocationis nominis De Occurrit, utin adorationis. Posteriori tempore D vi per Prophetam adem, qui secum coram Saulo fugerat , Deum consuluit an contra Pelisichthaeos iret, ut habetur, Iriam. 23. comm. 2. ω : Con uluit David Pehoυam, dicendo. an iturus sum θ' percussurus Pelischthaeos illos cumque iterum consuluit David D-

hovam , respondit ehova et , disens , surge,

descende

88쪽

descende Rehilam , quia ego illico traditurus sum Pelischthaeos in manum tuam. Uti vero apud Veteres Gentes variae templa spre verunt, sic in hunc diem Incolae Guinea quae Nigritarum regio est, Inlulaeque Soholorae in Africa, templa abnegantes, lucos ad sacrifi-Candum , orandum seligunt. V. te Blanci lib. 2. Cap. O. de uineae populis: sacri an , scribit in lucis , ubi permagnas bi concavas arbores pro templis , in quibus plures Deos concludunt, eligunt de mappe in Africae descriptione pag. 3s de Nigritis ait salutant

ortum noCilunii maximo clamore, salutant vario adorationum genere Sacriscia in Sylvis peragunt, ubi magnae ac concaTae arbores reperiuntur, quas loco templorum adeunt idem fere de

quibusdam Finnis, subjectis partim Regi Sueciae , partim Moscovis Imperatori , annotat Carolmus in libro de hodiern Gentii pari. 3. Cap. I. multis verbis Mospinianus lib. i. de Origin templor perversam Anabaptistarum sententiam de non struendis templis , struetisque destruendis illudit Menervat. CA-

89쪽

Adoratio in templis recentior publica privata publica Interveniente Sacerdote privata absque vel cum Pontifice flebat apud omnes fere Gentes, non raro voce clara ad osentationem templa apud e Enptios Indos meretricum contuberni acta apud hodiernas etiam Gentes templa Domus precationum habentur , non tamen D. perstitios observatione, cum Daei praesentiam ubique credunt sacerdotum officium primum preces concipere, quod Hebraeis veteribus in usu, as m xime CAEgyptiis. Magi eorum Philosophi is Sacerdotes eorum autoritas

munus.

Antiquissimo ergo tempore Adoratio sub Dio facta est posterioribus vero diebus in Templis celebrata, utpote quae eorum diverseria haberentur, ad quae Dei ipsi, precibus ac hominum Votis CXorati, divertere quodammodo soliti putantur, de quorum origine luculenter Hospinianus singulari libro tractavit; fuit hoc loco religio publica ac privata.

illa

90쪽

Illa quidem interveniente populo fiebat certis& constitutis diebus praeeunte Pontifice Cicero in Catilin o. quamobrema Virites quoniam ad ovinia pulvinaria supplicatio decreta est , celebratote Dies cum conjugibus V liberis vestris. nec non Athenaeus libr. . Dipnosoph. cap. a de Naucraticis memorans .mbris apud ipso su1si , quoties convenirent ad festi cujusdam epulas solennes , scribit: ἐπανι αῖα - γονοιlα του ροκηρ- τας πατρίους υχὰς κα λέγοντο . assurgere in genua Muna cum Sacro Praecone libantes patriis consuetisque precibus Diis supplicare. Haec autem cunctis diebus dierum horis pro cujusque lubitu absque Sacerdotis auXilio per quemcunque peragebatur, aut cum Sacerdote, Verba preces adorantium concipiente ad primum modum spectat oratio Polyaeni apud Petronium edit. Gallic. Nodotianae tom et pag. 78. Priapum igitur exoraturus egredior , utut res sese haberet,

spem suu smulavi , psitoque in limine genu, sic deprecatus sum versu numina optime

locus est Plautinianus in dent ach. . scen. . ubi duae mulieres in Veneris fano aram amplexantes precantur: . Et Venus Alma, ambae te obsecramus. Aram amplexantes hanc tuam lacrymantes ,

genibus nixae, Nos in custodiam tuam ut recipias, tutere.

SEARCH

MENU NAVIGATION