Marci Velseri Matthaei f. Ant. n. patricii Aug. Vind. Rerum Augustanar. Vindelicar. libri octo

발행: 1594년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

stratus. Et quoniam hac superstitione termini omnes imbuti, odic pietatis a Christianis, cum primum rerum potiri caeperunt, a quo ac Deorum simulachra sublati sunt, Prudentius, lapis illic

Sistetit antiquus, quem cingere Deuerat error Fastiolis, uel amnae pulmone rigare, Frangitur, stes nullis uiolatur terminus extis; Et quae fumificas arbor uittata lucernas Seruabat, cadi t ultrici siuccise bipenni. Quae obseruo, quo caussam aperiam, cur eX tanto terminorum numero , tam pauci ad nos peruenerint. At quamquam

haec fortassis non absurde disputata sunt, nihil tamen adhuc dictu cur terminum in urbis symbolum abiisse suspicemur: Nec ego illuc ibam . Verum, si de saxeo cono quae diximus constant, probabilis de cetero erit existimatio , in coloniae symbolo easdem caussas ua luisti. Prouincias enim urbesq; rerum quaru maxime feraces sunt praeferre symbola, incredib1le dictu quot exempla in medio. Quis nummariam antiquitatem unquam attigit, quin perspectum habeat Africam elephante, aut scorpione, Arabiam camelo, AEgyptum crocodilo,& has omnes, uti etiam Alexandriam, Tyrum atq; Iudaeam,pahna,vel palmae ramo designari Z Quis pisces in nummis

maritimarum urbium Syracusanorum, Catanensium, Thuriorum,

Massiliensium: ilicas & frumenti grana, fertilitatis argumento, in Hispania, Africa, ac plerisq; Siciliae & magnae Graeciae urbibus non Obseruauit Θ Propius ad res nostras Mamertini, Martis capiti Mars Olca lingua Mamers d1ctus, ait Festus) piceae fructum addiderunt, quia ad eorum urbem luaserens picem optimam, uti Strabo nota ivit. Iam cum alpes, & Raetia reliqua suti dictum plurimas coni ferarum arborum sylvas habeat, ac Plinius prodiderit, laudatissi mam abietem in alpibus & Appennino nasci, eoq; forsan Virgialius respexerit. i j iis

-- Abies in montibus altis,

Deinde alpina larix Romanis prope miraculo fuerit, quippe quam

flammis non obnoxiam, falso licet, crederent, quod Vitruvius, Pli nius , Palladius referunt : Ideo Tiberius, concremato ponte nauma chlaris, larices adrestituendum caedi ex Raetia iusserit, inter quas fuit amplissima arborum ad id aeui Romae uisa PliniuS memoriae con

signauit) trabs e larice, longa pedes C XX. bipedali crassitudine aequa M lis.

c. s.

92쪽

Tac. e Germ. Str. b. I.

iis . stlo intelligeretur uix credibilis reliqua altitudo fa ctigium ad cacumen aestimantibus: Quid est eur dubitemus quo strobilus in principe prouinciae urbe pertineat i Caussae coniectionem nihilo dissiciliore autumo, quam si Tyrum & Alexandriana palmae signo hactenus uti, semperi usas suiste constare posieci. Nam neq; nos antiquorum

nummorum auctoritate deficimur, quos postea uidebimus. Quin pari de causia M. Aur, Antonini nummus, uti Ortelius acute obseruauit, abiete Germaniam designat, Cum Germanicarum sylva rum uastitas ueterum scriptis celebrata sit, & Tacitus terram frugi ferarum arborum impatientem appellauerit, Strabo nescio quam illius oram alpibus comparans, eiusdem materiae feracem dixerit.

Nam quod Plinius sclipsi, iii Germanicis insulis pini lacrynaam c-lectrum gignere, fabulosum, Quae si se hoc modo habent, in symbolo Augustano strobilum tantum considerabimus, reliqua parer gorum loco ducentes, siue sit Obilus columnae capitulo imponatur, sicuti elegatiae caussa uulgo sat: & capituli quidem icunculam turritam fingui, quo si Cybelem h ic olim cultam innuunt, non probo,

si coloniae, aut etiam prouinciae, illam imaginem esse uolunt, non ualde improbo, & si malim n1hil a saXeo termino, aut a nummiS, utrumuis sequi placeat, mutari, quod eam antiquitati ueneratio

nem deberi existimem: siue pediculo insistat minoris Operx, toria rili specie, qualem in nummis aspicimus, qualemq; maioreS praetulisse intelligimus, publicum quippe signum, quo Respublica etiam nunc utitur, ita sculpendum curauerunt. SPicae, quod exem plum laudauimus,etiam non uniusmodi, nunc singulae, nunc plures, solutae, colligatae, canistro extantes, & per solum proiectae in nummis uisuntur, cum omnium una sit significatio frumentariam ubertatςm respicies. Sed operam recte colloco, si ostendo cum symbolo , symboli quoq; nomen, utut mutilum, a Romanis ad nos pertiemste. Patr1o sermone urbis VP ridicimus, nec eam particu

iam ulla casuum inflexione uariamus,eo pyrum, quod quidam Opi nati , significare non potest, Bir enim, quo pro pyro in recto uti mur, in Obliquis Bis en est, adde quod Bir Biren foeminino, 'Dr neutro genere efferimus: & num lusciosi adeo maiores nostri, qui pini conum pyrum putauerintZVerius multo, PIr a P ramo, quae apud Boetium termini rotundi acuti appellatio, este reliquum, atq; hinc generatim ad symbolum trans13sse. Quoniam uero, ut nunc usus habet, insignia non tam rebus, quam certis coloribus Coustant a

93쪽

stant, quibus & clypeorum areae, & symbolorum imagines distingui solen t, Videtur eius rei initium a Romanorum aeuo & moribus neutiquam petendum. Quamuis Romani, Sc omnis ante Roma nos antiquitas, symbolis, quae signa & insignia dicimus, uti consueuerit, quippe nec exercitus sine aquilis, dracombus, uexillis mu-ia signa Vegetio, ad distinctionem uocalium & senatuocaliu) neq; fere heroes apud poetas sine clypeorum imaginibus, neq; signato 1iae gemmae suae caelatura, neq; pleraeq; urbes absq; symbolis: haec tamen ad unum aliquod idem praescriptum cum nostri a u1 insi gmjs non exigenda sunt, falluntur admodum qui exigunt, & res, quas ex eodem sonte, naturae parentis instinctu haustas fatemur, sed alio atq; alio ritu, prout temporum ferebant consuetudines, constitutas fuisse videmus, imperite confundunt. Quin leges quae hodie , Opinione an certo iure, insignia circumscribunt, ut antiquis simae sint, Carolum Magnum non praeuertunt, a quo primum adub ratas , sub Henrico demum Aucupe& posteris, perpolitas arbitror . Fortissimi Imperatores, militarem uirtutem, cui toto pectore incumbebant, hoc ornamento honestatam uoluere: Vnde clypei castidis nata species, nomen quoq; , nam uernaculis quibusq; linguis ARMA appellamus. A militibus ad rel1qua postea homi

num genera fluxere, tam estuSe, ut cum Europam omnem perua derint, Asiam usq; penetrarim: : Vidimus ex Sinis parmulam adu .csam,1Ω qua tum alla, tum auro pictum scutum erat, panthera conspicuum, scuto incumbebat galea aperto hiatu, cancellis fenestrato, lacinijs sine uitiis utrimq, dependentibus tecta, supra galeam plumea crista surgebat, prorsus ad Europaeum morem. Sive cui credibilius Sinas naec ab Europaeis nequaquam accepisse, quin ijs idequod nobis sua sponte in mentem uenisse, id enim profecto de bel-l1cis tormentis & chalcographiae arte nulla propemodum uerisimili ratione negari potest. Sed nobis in orbitam redeundum. Vti e go in Caesarum aquilis Romanas ueneramur,& si alteru caput Constantinopoli sero adnatum, aureum clypei, nigrum aquilae colorem a Francis aut Germanis esse scimus: Sic certum itidem habemus co loniam iam olim strobilum praetulisse, ut is uiridi, qualem natura ante plenam maturitatem fert, scutum rubro & candido, iucundissimis omnino coloribus exornaretur, longo post tempore insti- ruisse: eaq; in re antiquos Germanorum mores esse sequutam , de quibus Tacitus, nulla cultus iactatio cuia tantum ieetissimis coloribus

94쪽

distinguunt. Vt praeterea ad colorum significationes dil1gentius ex pendendas , ac pleraq; strobilorum mystiria, etiam philosophis,&nobili in primis theologo D. Ambrosio celebrata, expl1canda digre

diar, aut ut fabula de puella a Borea & Pane amata in pinum uersa ex geoponicis, somniorum de pino, & strobilis interpretationes ex Artem ad Iro asseram, Utue pino Noeticam arcam hominum serua tricem asteram, quod Gopher in sacris litteris eo quidam modo interpretati, ut denique uarios nucum 1ia medicina usus ex Theophrasto , Dioscoride, Galeno conquiram, mihi non indulgebo: neq; item, ut de aenea pini nuce antiqui operis disputem, quae Romae in Var1cano uisitur, qua nonnulli in fastigio sepulchri Hadriani Imp. stetiste, quidam Inepte prorsus, ex aenea pinu, honorario Scipionis monumento superesse opinantur ; cum nux in multorum pedum altitudinem assurgat, arboris immanis magnitudo animo concipiatur necesse est, quae profecto, aenea potissimum, Omnia totius o bis miracula longo interuallo uic1siet ; sed hae nugae sunt, nec ad res nostras pertinent, nihil O magis quam lapis ille glandis forma, ut aiunt, Mogontiaci, quem Drusi cenotaphium existimant: aut quod Tacitus de Paphia Venere scripsit, Simulachrum Deae non e gie humana . Continuus orbis, latrore initio, tenuem in ambitum, metae modo

exurgens,'ratio in obcuro 'aut Herodianus de Elagabalo, Simulachrum uero nullum Graeco aut Romano more manufactum ad eius Dei si

militudinem. Sed lapis est maximus, ab imo rotundus, oesensim fastigiatus ,propemodum ad con guram. Nos quae ad urbem pertinent ideinde prosequemur.

MARCI

95쪽

ΜARCI VEL SERI

VINDELICARUM

Liber Quintus.

OMANAE urbis effgies paruas si ulachraq; CO-lonias appellauit Gellius , ut uidimus: Inde usu

uenit, ut plerosis Omnes ritus, quos Romulus Roma condenda uel primus inst1tuit, uel ut Varronem accipio, ab Etruscis est mutuatus, posteri in coloniarum collocatione religiose seruarent. Eo Varro generatim unIuersem dixit, oppida quaeprius erant circumducia aratro,ab orie 'V orbo, Urbes I ideo coloniae nostrae omnes, in litteris antiqueis Arriuntur urbes quod item conditae ut Roma: Nos prolatis certoruicriptorum testimoniis, sigillatim planu faciemus. Hoc primum; cum Cicero scriptum reliquerit, nihil publice sine aespici,s, nec domi nec militiae gerebatur, consentaneum fuit rem tantam,quanta coloniarum deductio semper habita, auspicato aggredi: Varro, hoc faciebant religionis causisi die auspicato: Cicero contra Rullum, Iubet auspici, coloniarum deducendarum causia, Decemviros habere pullarios in Antonium, gaui in eam coloniam quae set austicato deducta, dum esset incolumis, oloniam nouam iure deduci. Sed δί sa ccificia adhibita: cui rei ara intra spatium quo colonia constituenda, solemnibus caeremoniis, quas Ouidius explicat, posita, Fossa' ad solidum ruges iaciuntur in ima, Et de uacino terra petita solo e l. Fruges laetie ubertatis omine: terra de uicino solo, terra est ex patrio solo petita, in patriae nitairum memoriam, nam Roma a uicinis

populis condit. Fossa repletur humo,terrae, imponitur ara, Et nouus accenseo finditur igne focus. Plutarchus eius fossae Romae in Comitio meminit, quo intelligimus

aram

96쪽

Serv. s. Aen.

Vrbe designat

Dion lib. r.

aram futurae urbis meditullium Occupasse. Dein ambitatus aratro Circum kriptUS. Fidem faciunt permulti colonici nummi in quibus arantis speci &jn promptu aperta VarroniS uerba, quae attulimus . MOdum SeruiuS ex Catonis Origin1bus minutatim de scripsit, Condituri enim ciuitates , taurum in de tra , vaccam vitrinsecus iungebant futurae foecunditatis spe) cincti ritu Gabino , id est togae parte caput uelati , partese Cincti, tenebano tuam incuruam,utglebae omnes intrinsecus caderent. Et ita ulco ducto,loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarsi, ne portae eadem qua muri re l1gione consecratae manerent. Ex Plutarcho & Carmimo habeo. uo

mer fuisse aereum: credo quod aes perpetuitatis symbolum,& si alias caussas Macrobius profert. Boues albos lectos ex Ouidio ,

Asia iugum niveo cum boue uacca tulit. -Vtrumq; circumarata colonia , cu multis praeterea uictimis mactatum, Dionysius Halicarnasseus prodidit. Lustratio sequebatur, cuius apud Ciceronem mentio, In lustrandά colonia, ab eo qui eam de duceret , V cum Imperator exercitum, Censeo; populum lustraret, bonis nominibus qui hostias deducerent eligebantur: Bona nomina, ex quibus fuistum omen ducitur, qualia apud Festum Valerius, Salvius , Sta torius . Lustrationis hic ferme ritus. Hostiae maioreS, tauruS, arieS, uerres, circum condendae urbis spatium ter ducebantur, eas Sacer dotes , Triumuiri & coloni fausta ominantes sequebantur, primus deinceps Triumuir, aut is cu1 sors obtig1sset, sic enim de Censoribus Varro, inters ortiuntur uter lustrumfaciat, Iouem, Martem , Vestam, Deum uel Deam in cuius tutela colonia,Deosq; reliquOS conceptis uerbis ueneratus, ad aram immolabant. Nam circuitum uerbi etymon exprimit, siquidem lustrare circuire est, quod Nonius notatui: inde ab urbis amb1tu diditam Amburbium et1am, pari signi

ficatione, Vopiscus, Luctrata urbs. cantata carmina, CAmburbIum celebratum, neq; non Lucanus utrumq; nomen, qua poetae licuit coniunXit, Mox iubet r totampauidis a ciuibus urbem

Ambiri, sto festo celebrantes moenia lutiro &c. Ternarius numerus ex Dionysio est, qui in lustro Romano seruatuait, Virgilius in Ambarvali, Terq; nouas circum fetix eat hosia fruges, Omnis quam chorus , o ocj comitentur ovantes. Quorum

97쪽

Quorum uersuum posterior, vulgus hostias fauentibus linguis comitatum confirmat: de sacerdotibus, ratio uincit multo magis, S Lucanus in Romano Amburbio sacerdotum seriem bene longam, per collegia distinctam, ciuibus coniungit. Cantata carmina VO pisci , chorus 6 'soci, ouantes Virgilij, fausta omina sunt. Hostias Amburbiales dictas Paullus ex Festo habet. MaioreS, exemplo Romani lustri scire possumus:cum Ambarvalibus contra lactentes immolatas Cato fidem faciat, dc si Servius, pe de porca foecunia ri grauitaseri consueste scripserit. Suem, Ouem & taurum mactatos, te stes Festus Asconius, Vnde quoq; Suovetaur1lia maiora appellata, quemadmodum in Fratrum Arvalium monumentis legimus; tus & Valgius maluere Solitaurilla. Ioui Marti, Vestie dc Dijs tu telaribus supplicatum quod dixi, Ouidium Dionysius & Lucanus

Martis tantum meminere, nec enim OmneS Omnia exprimunt) se

quor, apud quem Romulus,

- Condenti Iuppiter urbem Et genitor Issavors, Vestaq; mater ades,

tinosi pium est adhibere Deos

Paul. u. Am burbiales. Cato de rarust. tit. I L. βerv. f. georg. Felix eat ho

Postremis uerbis tutelare numen comprehensum interpretor, uius neq; praeteritio in hoc sacrificio serenda, nec nomen ex Pontificum disciplina enuntiandum , nisi nos a Plinio, Plutarcho, Macrobio fallimur. Inde tot arae inscriptae Tutelae urbium & Genijs, nullo ex presio nomine sic & Tertullianus, ille mihi Deossuos,uel coloniae Ge nium propicios imprecetur. Atq; eadem precatione, ceseo, coloniae nomen inditum, nam non loco , non rempore commodiore fieri poterat. Exemplo etiam persuadeor: lustricis diebus lusistrabantur infantes, quibus nomina accepisse, Suetonius, Festus MMacrobius referunt, Tertullianus inde solemnitatem nominalium appellat. Praeeunte autem sacerdote solemne carmen, Triumuir aram tenens, praefatus Ianum, cui, ait Seruius, consecratum est omne principium, ideoq; mos quem Ouidius tangit, obtinuit, Euamuis aliorum numina placem, Iane tibi primum thura merumq;fero.

Deos inde quos diximus, hisce uerb1s obsecrasse creditur: Te Iuppi ter opitule Stabilitor, Marspiter Quirine, Vesta Mater, seu queis alijs nominibus appellari uoltis, Et te, siue Deus, siue Dea es, in cuiHs tutela hoc solii, Vos ceteros item Deos Deasq; immortales omnes precor, queso, obtestor, utei sitis uolentes propith: Quae a me, col

Foribus cardo strid. Ouid. E. Fact.

98쪽

Virg. F. Aen.

kgisq; meis gesta sunt, geruntur, postq; gerentur, ea Imp. Cars Diui, F. Augusto P. P. Pontis. Max. Coniugi liberis, gentim eius, Pop. Rom. Quiritibus, & Decurionibus, Colonis, Incolis Coloniae Augustae Vindelicorum agriq; Augustani V1ndelicorum, intra re

gionem & sanes quos me sentio dicere, uteio rectissume sentio, coniiugibus, liberis,familijsq; eorum, bene uerruncent, Vos omnia sal ua seruassitis, sicut uelim ea salua seruata sint, bene iuuetis, prosperetis, bonis auctibus auxitis: Viduertate ita, uastitudinem, famem, morbos, pessestatem, intemperias, calamitates, utin, populationem hostilem & obsidium, prohibesitis, defendatis, averruncetis: Pc duilles terrore, fuga, squalitate, miseritudine, morte afficiatis, eorum ulciscendorum copiam faxitis. Harumce rerum ergo, Coloniae a

frique lustrandi, lustriq; faciundi ergo, machi hisce Suovetaurilia

us maioribus immolandis estote. Au stat nominis

Obseruatio tacite non transmittenda. Scio quibus urb1bus condi tores , quod eas florentes, potentes, ualentes & pollentes suturas aut sperarent aut Optarent, inde nomina indidere, at augus him, auspicatissimis quibuscumq; grandius sonare dc sanctius, palam est. Maiestatem eo aestimare possumus, quod maximus principum, diserti oratoris consil1o, eruditistimo saeculo, eAhgustus, quasi hominis natur si amplior, inquit Dio, cognominatus est: e ogusta enim ea quae honore dignis a acyandi stim unt, dicuntur. Neq; me interim praeterit, ea urbeS este conditione, ut non primigenio, sed derivato ab Octau1ano honore, hoc nomine fuerint infimitae: Verum 1nter

praecipuas dignitates id ipsum censum, Octaviani praecipue aetate, cum quorundam postea licentia, nimium multum in hoc genere sibi indulserit, utrumq; Dionis fide, Paph s terraemotu afflictis, lar gitus est Augustus iussitq; ut urbem Augustam nomanarent. Id non eo a me refertur, quasi non amys quoq; urbibus multis,prius a postea , in μmali infortunro CAugustus ac Senatores auXIIIum tulerint, quas si quis omnes enumcrare uetit, res in infinitumpe extenderit sed quod cognomina etiam urbium honoris causili Senatus eis imposuit, stes non, quod nunc', ipse sibi nomina quotquot uellent delegerunt. Paphus anno quo colonia nostra condita, instaurata est. Nec Virgilius hunc imponendae concedendaeq; appellationis morem annotare neglexit, Urbem appellabunt , permisso nomine , Acestam. Vt uero Augusti nomen honoris ergo 1nditum, sic contra contumeliae parnari aliquando ademptum, cuiusmodi Agrippae exem-

plum

99쪽

plum apud Dionem, cum multos milites amisisset, multospropter rem malege tam ignominia notasset, nam praeter cetera, totam legionem quae e gugusta uocabatur, eo nomine uti prohibuit. Iam illud ab alijs obser uatum , nullam dubitationem habet, quaecumq, urbes Augustae a populis cognomina accepere, quemadmodum Taurinorum, Veromanduorum, Guricorum, multis praeterea, inprimis Vindelico rum aut Raetorum Augusta accidit, Istorum eas populorum principes fuisse S capita, uti Aduorum Augustodunum appellat Taci rus . Visum uero memorabile, ex innumeris prope huius Ordinis, quarum splendore plerasq; prouincias Octavianus illustrauit, una V1ndelicorum superesse, quae nomen non mutauerit,& Coloniae dignitatem post tot saeculorum aetates adhuc tueatur: Cum reliquae quotquot fuere, Omnes aut perierint funditus, aut nomine, aut libertate, aut utraq; remulctatae fuerint . Subuereri in terdum soleo, ne quae disserimus parii propria & accommoda a gumento instituto uideantur: Quod quidam libera Rep. non multo aliter habuisse, ritusq; quos protulimus seruatos, sortasse consen tiant, sed non perinde opinentur ad Augustum referendos, cuius aeuo pleraq; ueterum Instituta sint peruersa,leges contemptae. Rursus abj, neq; antea quidem colonias quae in uetera Oppida ducere tur, circumarari consueuisle, sed eas tantum quibus noua aedificabantur, quod Cato scripserit, titii urbem nouam condit,lauro stes ua -

csi aret, ubi arauerit murumfaciat. Vtrisq; occurrendum: nostra e

nim interest, quae scribimus uera & solida uideri, uti sunt, non ad inanem speciem & ostentationem conformata. Priores,quod Reip. formam uersam aiunt, nihil errant, palam ess sub Iulio & Augusto imperium a pluribus ad unum m 1grasse: Verum publicas priua

tasq; consuetudines, praesertim condendarum coloniarum ratio nes , idcirco immutatas, qui sit consequens Θ Nemo unus Augusto antiqui moris retinentior, ut Suetonius obseruauerit, etiam habitum

uestitum pristinum reducere studuisse: In religione superstitioni qua neglectui propior, neq; omina &auspicia, neq; somnia uel sua, uel

aliena de sic neglexit, & caeremonias ueteres ac receptas reuerentissime coluit. Atqui quae circa coloniae deductionem fiebant, ad religi nem pertinuisse uident omnes: Nilui ergo caussae, cur quaS iure optimo deductas uoluit, aut non auspicato deduxerit, aut non cim cumarauerit, aut non lustrauerit, in ijs den1q; eorum quae enum

Tauimus minimum aliquid praetermiserit. Posterioribus Varro saN tisfacit,

c. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION