장음표시 사용
61쪽
sonant Aspar & Dabar Sallus iij. Bogud notus Romanis historijs, raraugurth. cuius uxor Eunoe amata Iulio, Methone ab Agrippa bello Actiaco
interfectum prodidere DIO & Strabo, atq; cum regno multo ante Dis M. mulctatus fuerit, eo uerisimilius filium armis rem & famam quae fuisse: Talis apud Tacitum Ornospades Parthus, eXHl quondam, ris). ., Tiberio,cum Dalmaticum bellum conficeret , haud inglorius auxiliator, eoq; cIuttate ' mana donatus, Litterarum quoque studia s fragme- tum horum in Auare meminit non aliena a calidis Afrorum ingemis, & quidem Regum: Iuba Iubae F. laudatus Plinio, Vitruvio C. Iulius Massinissae F. quo cum sermones de philologia contulit,& c.
eadem fama proxime Abdelmelecus Marocci & Fesiae Rex, is qui
cruenta pugna cum Lusitanis congressus, uictoriae immortuus est, Postremὀ, quandoquidem Vindelicos ducibus usos necessum , ijs tam blabbinonis & Cacci, qua qua uis alia nomina esse potuerunt,& qui rerum exitus, Occisos non incredibile, De numero LIX, dierum a Kal. Sextil. alius dicendi locus incidet. . hJaec ergo uera , haec uerisimilia in caussa: Sic ut uerisimilia, quantumuis quid contra dici debeat non uideo, uera praestare nequaquam audeam : facerem, si paullo grauior esset fragmenti auctor1tas, nunc scio, testi mendaci j semel comperto, uera narranti fidem haud facile adhibendam, In urbe Cisara equidem, cuius ergo huc progressi sumus, testimonio de nomine tantum stamus, res si ne teste in dubium uix uenire poterat . Nam istud camporum ae quor , modicis collibus , tamquam lasciuientibus fluctibus inter simctum, coelo maxime temperato & salubri, solo pascuis laeto, agris frugifero, uirentibus nemoribus, & pisculentis rivis amoeno, intelligere possumus ex quo hominum cultum Raetia regio accepit , hab1tatoribus non caruisse: Quorum urbem s frequentes per
Raetiam urbes, tum alij testes, tum Velleius)in ipsius planitiei acie, ad confluentes maiorum fluviorum Vindonis & Lyci, qui maxima aquarum ut, fossarum in modum pleraque latera muniunt , S commodo tamen interiecto spatio eluuionum metum Procul habent, sitam fuisse , situs prope est ut fateri cogat. Sic sane, nisi
quod de Megarensibus Deus respondit , V1ndel1cos uetereS caec Sfuisse arbitramur. Nam Germani haudquaquam auctores, quibus nihil tunc temporis rei cis Danubium, neq; ex illorum institutis urbes : Tacitus, Nustas Germanorum popuIis urbes habitari satis notum Taj. d. .
xit , nepati quidem inter se iuncias sedes: Vindelicos magis est ut conditores
62쪽
dirores demus. In aetate constituenda nihil uideo, profiteor , cum plausibiles etiam suspic1ones destituant: nisi quod an liquitatem, situs quam diximus praerogatiua arguit. Gentis caput iam tunc extitisse, idem situs suadet, totius reg1On1s umbilicus: tum quod huc colonia deduxere Romani, cu primarias prouinciaru umbes constituendis coloniis deligere consueuerint. H1nc Vindeliciae quoq; nominis fides constat, quando nihil in omni hi storia frequentius , quam principes urbes populorum nominibus appellatas obseruare . Adiutant disputata de Vindel1ciae etymo , quod ex solo ab hac urbe infesto originem traxisse indicauimus . Et Frisingensis uerba in ista testium penuria non negligenda, Musis Moguntiam in Vallia, ugustam in Raetia, quae ante Vindelica dicebatur , ex nomine Augusti uocatam inundasse uel instaurasse dicitur . Neq; interim alterum Cisarae nomen locum habere non poterat. nihilo secius quam illa a confluuio Lusiuria, proprium Onobae retinuit . Si in re simili ludimus, auctor est Stephanus, etiam Syriae Larissam binomiam, indigenis ZiZaram appellatam. Quin creditum quibusdam , Omnes omnino urbes duplici nomine usas , publico nimirum ac uulgari, tum altero Occulto, religioso, & in
uulgus ignoto. Quod Macrobius de Roma prodidit post Plinium;
cgo uniuerse nolim asseuerare. Id tamen ex Macrobio compertu,
omnes urbes in alicuius Dei e sse tutela, & a Dijs tutelaribus plerasq; appellatas videmus. Non enumero Alabandum, Tenem, tot alios, in promptu cum sit exemplum Urbis binomiae Terracinae , quae Anxur a Ioue Anxuro dici a. Idem in Cisara accidisse, fragmentum quem magis idoneum testem producam, nunc nullus est) adeo narrat probabil1ter ut mihi certe approbet. Sic interimat quis hanc coniectiiram ad priores quas reiecimus, ablegare maluerit, nihil sum succensurus: Existimatio namq; rei incertar, in medio relinquenda. Ego, nescio qui fit, testis etiam suspeeti, in re ualde cred1bili fidei cogor credere, & cum non uideam cui bono nomen confingi debuerit, neq; confictum esse possum animum inducere. Num enim absurdior Cisa apud Vindelicos , quam Apulanorum Ancaria Dea, et opiniensium ' luscia,Otriculanorum Ualentia, Sutrinorum Nortia, quas Tertullianus enumerat Θ At qui Cisam ex Taci ro Isidem interpretantur, quoniam is scripserit pars Sueuorum Isidiscrificat, errant largiter, & turpis chronologiae lapsus, res Vindelicas cum Sueuis, qui tanto post immigrarunt, confundere: cui in-
63쪽
scitiae fragmenti tamen auctor obnoxius. Quod si Cisse Sueuorum Isis fuisset, ineptirent adhuc de muliebri Oris specie , parumne te-1hato Tacitus, Signum ipsium in modum liburnae figuratum, docet atne clam religionem ' Et mox squo etiam nugas de Cerere aut Cybele aut etiam Venere refellit,quas Cisae nomine a Sueuis cultas alij coniecere , argumento imagunculae, sub scapo coni, qui Augustanis
insignium loco) Ceterum nec cohibere parietibus Deos , neq; in ullam humani oris speciem a milare, ex magnitudine caelestium arbitrantur. '
Ineptus casiusq; labor est, barbara numina Romanis & Graecis conferre uelle: Quis Deus Alabando respondet Θ Aut si Germanica malumus, quis Tuisconi & Manno , quae Dea Tanfana: Θ Mihi Minerua Cislara apud Pausaniam lecta, ZiZilia Venus Sarmatica apud risisic. AH, Posseuinum , &scio quibus Germaniae Oris Ziren mammae sint , Neq; ut ad Cissem aut Zizam quam Cambodum quoq; Vindelica urbe cultam, ueteribus annalibus consignatum reperi quidquam
horum pertinere arbitrer, ideo inducor. SeruiuS rccte annotauit, Se .r .Aenia
Topicos deos ad alias regiones nunquam transire. Dixi de urbe Vindelica, siue Cisara fuit, quam potui maxime credibi liter . Illam kal. Sextil. in Romanorum potestatem uenisse, quidam in litteras retulere, neq ; quam auctoritatem sequantur comperio. At conuenit quod his Κί. debellatum demonstrauimus,& si comectura sedet, ita istis campis pugnatum, credibile uno impetu urbem captam fuisse. An quod Horat1us Alexandriae mentionem in1ccit, huc allusit Θ Par utrimque ratio: Alexandria. Κῶundis capta, AEgyptus in potestate fuit, sic Vindelicia Cisara. Victoria ui ctae urbi, quod raro assolet, splendorem & Ornamentum addidit. Nam quia colonia honesta tam intelligimus, scire interest praecel lentem coloniarum dignitatem extitiste: Adeo, ut cum praestantis
sima esset municipiorum conditio, quippe quae suo iure & legibus
Utentia, muneris tantum honorarij cum Pop. ROm participia, pc tiori tamen, & praestabiliori existimarentur coloniae, quae iura insti rutaq; Omnia Pop. Rom. haberent : nimirum propter amplitudinem male latemq; Pop. Romani,cuius issae coloniae quassi eriles paruae si mulachraq; esse quaedam uidentur . Gellil uerba sunt. Quo Suetonu GHLM.x .c. . locus de Augusti colonijs spectat, iure ac dignatione urbi qu0dammo- Lot. Octam δε pro parte aliqua adaequauit. Cum enim in arce rerum humana rum Roma constituta esset, ut quaeq; illam urbes arctissimis necessirudinis uinculis contingebant, ita sese prae reliquis maxime extulis
64쪽
se uidebantur. Hoc est quod in lege Mamilia, perpetis a primo i
co coloniae, deinde municipIa, praefecturae, sora, conciliabula ore' ne nominantur . Inde quod ex Diui Hadriani oratione Cellius me morat , Italicenses, Uticenses, & quaedam alia municipia antidua, cum suis moribus legibus 1; uti possent, in ius coloniarum motari uoluit se. Hinc denique quod inferioris aetatis & sequioris laeculi scripto res Municipiorum nomine minoris rei urbes tantum d1xere. Quo
niam uero uictoriam Anno post Roma coditam DCCXXXIX. partam ostendimus, in dicio est illo coloniam deductam: Quatenus nihil attinet ambigere, hoc genus prae si dia debellatis populis proti nus imposita. Colonias militares dico,cum ex Quiritibus scriptae in aliquot interdum annos post uictoriam dilatae sint. Et princeps prouinciae ciuitas Augusti honori hunc in modum cessit ; minoribus oppidis, priuata uictoriae monumenta fixere Nerones, a maiore si quidem 4 1burnia, aut si quo alio nomine rectius appellatur, nar hoc sane absenum, Tiberina opinor concinnius, a minore Druso- magum, cuius Ptolemaeus meminit, dicta sunt. Quae si a Strabone neterita, intelligere possumuS eum statum regionis qui ante pro-uhaciam constitutam,& Romana nomina inducta, fuit, sumpsisse describendum. Vindelicae quoq; , quam ante prouinciae constitutionem stetisse, haud obscur1s freti argumentis Ostendimus, nullam rationem habuisse non ualde miror, cum idem plerisq; urbibus quae populis cognomines accidisse sciam, credo quia populorum editi nominibus satis Indicatae uidebantur.
65쪽
E D circa coloniam multa praeterea eXpedienda . Quae , quoniam hic locus a nemine satis perpurgatus est, quo poterimus ordine prosequemur. Primum, nulli nisi lege lata de ducere licuit : ut paullo latiore legis appellatio ne , tam Senatus, quam populi iussiones com prehendamus. Et stante quidem Republica, singulis deduct1o nibus , siue una colonia deduceretur, siue plures simul, singulae te ges ferebantur: At Senatus Populiq; potestate in unum transfusa, peculiari lege nihil opus erat, quod ea qua Populus in illum unum omne imperium Eu potestatem conferebat, de colonijs quoq; caue
retur. Plu tarchus de Sulla, Omnium praeteritorum data emuit ex lege impunitas: in futurum autem ius necis, publicationis bonorum, Colonia rum deducendarum, urinum condendarum sso diruendarum, ius regna a 'rendi, tes pro tibito condonandi. Hinc uerba fluxerunt quae Ne ron1 Seneca affingit, Euae ruant urbes, quae oriantur, mea rurisdictio sises. Abes. Atq; idem Iulio &Octauiano tributum, definite & nomina M.tim opinor: quamquam quod Dio & alii, Imperatoribus a subditis Di, lib., nihil non concessum prodiderunt, uniuerse ius istud de quo loquimur, tum reliqua omnia complectitur. Superest in fragmentis legis Regiae eius sententiae formula, V TIQV E QV A E C V M QVE EX USU REI PUBLICAE, M AIE STATE DIVINARUM, HUMANARUM, PUBLICAIRUM, PRIVA T AR V M QV E RERUM ESSE CENSEBIT, EI AGERE FACERE IUS POTESTAS QV E SIT. Quod
in colonias quae ista rat1one a Sulla, Iulio & Octauiano deductae, scro Veterani milites missi, eas Velleius Militares nominauit, & as I 2 reliquis
66쪽
reliquis dedi 1ctis iussu Senatus dli 'ixit, In Ancyrano lapide id sidererum ab Augusto ges artim, COLONIAS MILIT V M up
pellatas uideo ; Et uer' est apertum, Augustiam istarum numero censendam. Quae&st separatitii nulla lege deduci ius. sa, duplicem tamen colonicam legena accepit: Augustaram inpr1mis , cuius Persaepe apud auctores rei a rariae mentio , qua Au gustiis generatim praescrips1t, quae in coloniarum collocationibus seruata uellet tum priuani aliam ; quam postericli e loco excutie mus . Augustaeae specimen praebere possunt , cum alia rum huius argumenti legum reliquiae, praecipue Mamiliae: tum quod ipsius nonnullae, apud auctores quos iam nunc laudaui, superant, tamen etsi maxima pars intercideritὲ Ea enim cautum esse, ut
ager assignetur QV A FALX ET ARATRUM EXIERIT,
HI genus Iemel atq; iterti auctori explicatione adijcit, Hac lege δεά
Interpretatione quida putant,tantu cultu nominari ut mihi iudetur, utile
ait agrum allignari oportere: hoc erit ne accipientis 'luae uniuersiis modiua ignetur, aut8 cm. sui uero maiorem modum culti acceperit, optime secundum legem accipiet aliquid fluae, ad implendum accepti modum. Deinde limitum latitudinem constitutam, ex Hygeno itidem percipimus : Limitibus latitudines secundum legem con litutionem Diaui eAugusti dabimus. Decumano maximo pedes XX X X. Lardini maximo pedes XX. cluar's autem limitibus omnibus decumanis pedes XII. Subrunciuis pedes VI II. Haec quo intelligantur rectius: Primi duo limites in coloniarum deductione, agrorumq; assignatio ne, constituebantur Decumanus Maximus, & Κardo item MaximuS, sese recins angulis mutuo intersecantes, ille ab Oriente ad Occidentem, hic a meridie ad septentrionem directus: Licet ea ratio no nunquam mutata, interdum inuersa fuerit. Vtrimq; dein singulae centuriae squarum modum non unum reperio, iugerum scilicet L.
C. CC. idq; frequentissime, CCX. CCXL. & CCCC. singulis limitibus, qui pr1oribus illis paralleli, distinguebatur: primus,
secudus, tertius & quartus a Decumano maximo, Lineacij seu Sub runciui appellabantur, quintus Actuarius siue Quintarius, quer etiam sextum non pessime diceres, si Decumanum maximum pro primo numerares, nam quinq; centurias sex limitibus comprehendi necesse esti hi autem prorsi omnes. Et quoniam post Κardinem maXimum, eadem ratione transuersi quatuor Subrunctui, postinodum Actuarius quinto loco succedebat, sequebatur ut Decumano& Κar
67쪽
& Κardine maximis, atq; duobus illis Actuariis, quatuor omnino rectis lineis, XXV. centuriae circumscriptae essent. Quo deinceps ordine pergebant, Vt Decumanus & Κardo Maχ. noti repeteren tur singulares enim erant, ad quorum normam reliqui exigeban tur in sed semper post quintam centuriam Actuarius duceretur: atq; totus ager, si stib unum aspectum caderet, cancellatam tessellatam que speciem praebere posset. Quae apud auctores quos sequor disti11cte prodita . Neq; tamen perpetuo obseruata sunt, quoniam agrinatura & spatium aliud interdum suadebaiar. Atq; haec agrimensorum erat curatio, qui agrOS pertica siue decempeda, cuius in antia quis nummis adhuc serma uisitur, metabantur. Val. Cato Diris, Pertica quae nostros metata est impia agellos. Et Propertius, c Abstulit excultas pertica tristis opes. A decempeda, Cicero L. Antonium pr uati & publici agri decem Cie phil. s. pedatorem dixit. Ligneam fuisse arguit, quod talis Quincupeda apud Martialem, Pundia notis ilex, ' acuta cuspide clausa. Praeter Decumanum autem & Κardinem Max: per Actuarios iter Populo deberi, iam olim lege Sempronia, Cornelia & Iulia cautum crat: Subrunciuos itidem coloniarum conditores aliqui publica uerunt, fructus asportandi caussa. Sed nos Augustiae legis os lapergamus legere. Cum haec quae diximus non limitibus tantum circumscribenda, sed & terminis firmanda sproprie hic uocibus istis
utimur, cum alias confundi soleant, & ut Festus auctor, limites in F
uindicanda essent, uidetur Augustus de terminorum genere & usii pleraq; cauisse. Certe non frustra est, quod agros, uti lege & limiti bus Augustatis, sic terminis Augusteis assignatos legimus: Latinus& Mysrontius, In locis montanis terminos psuimus rotundos, quos Augustaeos vocamus,pro hac ratione, quod Augustias eos recensuit, Τ ubfuerunt, lapides alios constituit, 7 omnem terram suis temporibus fecit re menserari, ac ueteranis assignari. Apud Hygenum nonnullorum spe cies delineatas cernimus: apud alios ueas Augustanaeas, statosq; Augu os Obseniamus, quod terminorum uice essent scilicet. Nescio an ex edilem lege Hygenus mutuatus, illa quae in hoc genae, ijs quae de limitibus antea attulimus, statim subiungit, neque enim satis i
68쪽
satis paret , In medijs tetrantibus lapides defigemm ex saxo silice, aut molari, aut ne deteriore, politos iu rotundum, Crassospedem n terram nemini habeant pedibus IL S super terram e quipedem. Sed nobis determinis iterum dicendum er1t. Nunc locum hunc concludemus, si prius annotauerimus, ea quae Hygenus Omnes diuisionum auctores sanxisse scripsit, ab Augusto non fuisse praeterita, Vti quaecumque loca sacra, sepulchra, delubra , aquae publicae, aquae vicinales, fontes, fessaeque publicae, uicinalesque essent, item si qua compasiua, quamuis
agri diuiderentur, in omnibus sic lego, pro, ex omnibus) ei dem condicionis seni,cuius antefulsient. Quamquam sepulchra 1nterdum colonorum cupiditati cessisse uideo, Suetonius Iulio , Cum in colonia
Capua deducti lege Iulia coloni ad extruendas uiliab pepulchra uetustispiama disjcerent,idque eo studiosius facerent, quod aliquantum vasculorum
operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula aenea in monumento, in quo
aicebatur bans conditor Capuae sepultus, inuenta est. Neque plura huius legis capita hactenus eruimus: nam quae praeterea in his 1psis libris supersunt, & hinc manare suspicamur, nullum nomen ascriptum habent, ideo asseuerare uetat religio. Edictis deinde pro re nata ob scuriora nonnulla explicata fuisse, idoneus testis Hygenus est, Sunt quoque quaedam Diui ougu li edieta, quibus significat, quoties ex alienis territoriys sumpsisset, fio a signaset ueteranis, nihil aliud ad coloniae iurisdictionem pertinere , quam quod ueteranis datum signatumque t. Praeter perpetuam autem Augusti omnium coloniarum legem, priuam quam dixi, singulatim unicuique a conditori bus praescriptam, exploratum ess Siculus Flaccus, eAuctores diuisionis ablignationisque, leges quasdam colonis destribunt non al1bi, Leges datae coloni,s municipiysq; intuendae: Hygen US, omnium Coloniarum municipiorumq; lege emper resticiendae. Haec sortassis multa conti nuit : duo aut tria potissimum capita, qua ratio, qua scriptorum auctoritas persuadet. Nam cur non opinemur eis rei quae ad limitum quaestionem nihil pertineret, nullum appareat in nostris auctoribus uestigium ) primo loco, cum diuersi estent coloniarum gradus, eius cui lex scripta, condicionem expressam P Antiquitus aliae ciuium Romanorum, Latinae aliae: At Italia tota ciuitate donara, Optimo fuere iure, quae Italicum ius adeptae, ut1 ex Iurisconsultis Vlpiano , Celso, Gaio, Paullo haurio: pessimo quae, uti etiam Vlpia-nUS monet, nihilpraeter nomen coloniae haberent. Rursus coloniae quaedam immunes, quaedam neutiquam: Italicae fuisse uidentur im
69쪽
munes omneS, non contra. Quae causia cur Plinius in Italia immutantum non meminerit, in prouincijs meminerit. Qui diuerse sentit, cogitet num fieri potuerit, ut in Italia colonia immunis nulla, id enim sequeretur: deinde num concedendum existimet, Tyriorum coloniam , cui Diuus Seuerus '' Imperator noster, ob egregiam in rempublicam imperiumq; Romanum insignem fidem us Italicum dedit,
ait Berytensem, Augusti beneficijs, Vlpiani quoq; uerba Cint,
gratiosam, quam cum postmodum Theodosius & Valent. metro polim decernerent, Fwis utra tibus coronatam appellauerunt, Immunes non fu iste, quod in utraq, Italici tantum iuris fiat mentio: Demum , quid sibi Paulli haec uelint, Diuus Vespasianus Caesariensis colonos ecit , non a sedio ut sist iuris Italici essent. Sed tributum his remi-st capitis. Sed Diuus Titus etiam solum immune factum interZretatus: Vt ego sentio, si Vespasianus ius Italicum dedisset, de immunitate nulla potuisset oriri quiestio, Plenissima porro immunitaS,omnium tributorum, soli et capitis, atq; publicorum munerum, e tra coloniam, remissionem complectebatur. Atqui Augustam Italici iuris suisse, quod dubitemus nihil est: Nisi ueterani post percepta praemia, assignatamq; coloniam, peiori condicione
quam milites in exercitu fuissent, uixere: In leg1one namq; iure Italico, ciues Romani erant. Quin ut mea memoria est, non Obseruo
ab Augusto coloniam deductam, praeterquam Italicam. Si coloniae Augustae non Italicae occurrunt, uel antiquiores Augusto sunt, ab illo nomine tantum Augustato honestatae, uel fortassis coloniae dignitate nulla deductione rescripto auctae. Hoc habet, in quas milites missi, quaeq; exin Militares appellari possunt, Italicas suisse omnes. Dabo Strabonis locii, qui edoceat M1litares quantumuis nouas & tenues,clar1ssimas reliquas dignitate & existimatione praestitisse. Quid enim cuiquam largiretur Augustus, ut abnueret militibus, quorum beneficio se imperio potiri, fateri necesse haberet 3 Strabonis istassent, In spatis claret , ipsa quoq; Romanorum colonia. Ac nunc quidem emporium durat: honore autem os recenti militum Caesaris eo missorum inhabitatione Baetis praecellit , quamuis non splendide condita. Sed in nostra, exemplis & argumentis accedit Taciti auctoritas: Is cum splendidissimam cognominauit, uerbo conclusit ornamenta qua cumq; possunt in coloniam cadere . Neq; Apuleius cuius summum circa sermonis proprietatem studium) quod Madaurae patriae tribueret praeclarius elogium inuenit, veteranorum militum no
70쪽
Varro de lingua L. lib. . Cato apud
tio conditu splendidissima coloniasimus: Quae item apud eum Hypata ciuitas cunctae Thessaliae antepollet , honoris ergosplendidissima cir unica Thessaliae ciuitas appellatur. Pari sensu Vlpianus,splendidissimam
Tyriorum coloniam dixit, quae cum ius Italicum haberet, uti ut dinatis, tum esset nobilis regionibus serie seculorum antiquissima, armipotens , foederis quod cum Romanis percusis tenacissima. Exscripsi lubens, quae ob dicta hactenus, & dicenda postmodum, in Augustii aeque omnia agnoscimus. Iam si coloni ciues Romani, idq; o ptimo iure , in tribum relati fuere: neq; nos nisi de Fabia aut Sca ptia , quas utrasq, Augustus, Suetonio teste obtinuit, aut Iulia,quae ex ueteribus una siue Fabia siue Scaptia opinor) in Augusti hono rem, ut Dio auctor est, appellata, suspicari possumus, maXIme omnium cred1biliter de Iulia . De lingua, ueste, moribus, institutisq; reliquis Romanis si admoneam, ineptus uidear. Sequebatur ca put legis, quo coloniae iurisdictio & coercitio mandabatur, certisq; sinibus circumscribebatur. Operae est formulam ex Hygeno pro
ponere, a UOS GROS, LUAE TE LOCA, QUAEUE 4AEDIFICIA, IN ReA FINES, puta tuos, st in tra flumen illud , intrauiam illam , DEDERO AS SIGNAE VERO, IN EIS AGRIS IURISDICTIO COERCITIO AUT E EST O COLONI AE illius, cuius ciuibus agri a Rgnabuntur. Id spatium regionis nomine expressit Flaccus, Regiones autem dicimus, intra quarum fines Aingularum Coloniarum, aut municipiorum magistratibus, ius dicendi, coercendiq; est liberasotestas. Ceterum Terr1torij appellatio uulgatior est: Frontinus, Euicquid enim ad coloniae munc que priuilegium pertinet, territor iuris appellant; Flaccus, Territorium dixere, intra quos es ius ducendi esset eleganter , & si sunt qui malint, iuris dicendi ius esset: Et Pomponius, Territorium est uniuersitas agrorum, intra fines cuiusi; ciuitatis. Etymologia siue deduceda, ut ii lc Pomponius existimat, quod magistratus ibi ius terrendi habeat, siue quod hoctis terrendi causa confiitutum est, ut Aggenus Vrbicus, siue a terendo uti Varro, siue a bobus, quas1 terribouium, quemadmodum Cato in Originibus, siue denique, quod Isidoro placuit, a tauris tauritorium: nos non admodum labora mus . Hoc potius, quodnam Augustae coloniae territorium fuerit. Intelligo difficile ad fidem esse, in tam obscura & recondita antiquitate, certos limites affirmare: Sed tamcn, quod iam aliquotieS rebus dubijs fecimus, coniecturas quas uerum proxime existimabi