Marci Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium: libri tres

발행: 연대 미상

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

LIBER PRIMUS. non solum orationes meas, sed hos etiam

de philosophia libros, qui se jam illis fere

aequarunt, studiose legas: vis enim dicendi major est in illis; sed hoc quoque colendum est aequabile et temperatum orationis genus et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse,ut idem utroque in genere laboraret, sequereturque et illud. forense dicendi, et hoc quietum disputandi genus: nisi forte Demetrius Ρhalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit judicium Putrumque certe secuti sumus equidem et Ρlatonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere et Demosthenem, si illa, quae allatone didicerat, tenuisset et pronuntiare voluisset, ornate splendideque facere potuisse eodemque modo de Aristotele et I crate iudico quorum uterque suo studio delectatus contemsit alterum. Sed cum

22쪽

DE OFFICII Astatuissem aliquid hoc tempore ad te scribere, et multa posthac ab eo ordiri volui maxime, quod et aetati tuae esset aptissimum, et auctoritati meae nam, cum multa

sint in philosophia et gravia et utilia, accurate copioseque a philosophis disputata, latissime patere videntur ea, quae de ossiciis tradita ab illis praecepta sunt nulla

enim vitae pars, neque publicis, neque Privatis, neque forensibus, neque domesticis in rebus, neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare ossicio potest in eoque colendo sita est vitae honestas omnis, et in negligendo turpitudo atque haec quidem quaestio communis est omnium philosophorum quis est enim, qui nullis ossicii praeceptis tradendis, philosophum se audeat diceres sed sunt nonnullae disciplinae, quae propositis bonorum et malorum finibus ossicium omne perVertunt: nam, qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum vim tute conjunetiam idque suis commodis,

non honestate metitu hic, si sibi ipse

23쪽

LIBER PRIMUS. consentiat, et non interdum naturae bonitate Vincatur, neque amicitiam colere pos

sit, nec justitiam, nec liberalitatem fortis

vero, dolorem summum malum judicans; aut temperans, Voluptatem summum bonum statuens esse certe nullo modo potest. quae, quamquam ita sunt in promptu ut res disputatione non egeat, sunt tamen a

nobis alio loco disputata hae disciplinae igitur, si sibi consentaneae esse velint, de ossicio nihil queant dicere: neque ulla officii praecepta firma, stabilia, conjuncta naturae tradi possunt, nisi aut ab iis qui solam, aut ab iis qui maxime honestatem

propter se dicant expetendam itaque propria est ea praeceptio Stoicorum, Academicorum,Ρeripateticorum: quoniam Aristonis, Pyrrhonis,merilli am pridem explosa sententia est; qui tamen haberent jus suum disputandi de ossicio, si rerum aliquem delectum reliquissent, ut ad ossicii

inventionem aditus emet sequemur igitur hoc quidem tempore, et hac in quaestione, potissimum Stoicos, non ut interpretes ;

24쪽

6 DE OFFICIIS sed ut solemus e fontibus eorum, iudiacio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus placet igitur, quoniam omnis disputatio de ossicio futura est, ante definire, quid sit ossicium; quod a Panaetio praetermissum esse miror omnis enim, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio debet a definitione pro 3 ficisci, ut intelligatur, quid sit id, de quo disputetur. Omnis de ossicio duplex est quaestio unum genus est, quod pertinet ad finem bonorum alterum, quod positum est in praeceptis, quibus in omni pa tes usus vitae confirmari possit superioris generis hujusmodi exempla sunt: omniane ossies perfecta sint 8 num quod ossicium aliud alio majus sic et quae sunt generis

ejusdem quorum autem ossiciorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen id minus apparet, quia magis ad institutionem vitae communis spectare videntur; de quibus est nobis his libris explicandum atque etiam alia divisio est ossicii nam et medium quoddam

25쪽

LIBER PRIMUS.

ossicium dioitur, et perfectum perfectum ossicium rectum opinor vocemus, quod

Graeci κατορθωμα : hoc autem commune ossicium καθῆκον vocant atque ea fic definiunt, ut rectum quod sit, id perfectum

ossicium esse definiantJ4 medium autem ossicium id esse dicant, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit triplex igitur est ullanaetio videtur consilii capiendi deliberatio: nam, honestumne faetusit an turpe dubitant, id, quod in deliberationem cadit in quo considerando saepe animi in contrarias sententias distrahuntur. tum aut anquirunt, aut consultant, ad vitae commoditatem jucunditatemque, ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint juvare et suos, conducat id necne, de quo deliberant quae deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad

se videtur, fit, ut distrahatur in delibera

26쪽

8 DE OFFICIIS

do animus, afferatque ancipitem curam

cogitandi hac divisione cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit)duo praetermissa sunt nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberaris let; sed etiam, duobus propositis honestis, uim honestius itemque, duobus propositis utilibus, utrum utilius ita, quam ille triplicem putavit me rationem, in quinque partes distribui debere reperitur primum igitur est de honesto, sed dupliciter; tum pari ratione de utili post de comparatione eorum, differendum. rincipio generi animantium omni est a natura tributum, ut se vitam, e Pusque tueatur; declinetque ea, quae nocitura videantur; omniaque, quae sint ad vivendum necessaria, anquirat et Paret ut pastum, ut latubula, ut alia generis ejusdem commune item animantium omnium est conjunctuonis appetitus, procreandi caussa, et cura quaedam eorum, quae procreata sunt sed inter hominem et belluam hoc maxime interest; quod haec tantum, quantum sensu

27쪽

LIBER PRIΜUs. 'movetur, ad id solum, quod adest, quodque praesinas est, se accommodat,paullulum admodum sentiens praeteritum aut futurum: homo autem, quoniam rationis est parti-CePS, Per quam consequentia cernit,caussas rerum videt, earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat, et rebus Praesentibus adjungit atque annectit futuras, facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam preparat res necessarias eadem natura vi rationis hominem conciliat homini, et adorationis et ad vitae societatem; ingeneratque in primis praecipuum quendam amorem in eos, qui procreati sunt impellitque ut hominum coetus et celebrationes esse,et a se obiri velit ob easque caussas studeat parare ea, quae suppeditent et ad cultum et ad victum nec sibi soli, sed conjugi, liberis, caeterisque, quos caros habeat tuerique debeat quae cura Xsuscitat etiam animos, et majores ad rem gerendam facit in primisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio itaque, cum sumus ne-

28쪽

ro DE OFFICII scessariis negotiis curisque vacui, tum Ve-mus aliquid videre, audire, addiscerin cognitionemque rerum, aut occultarum aut admirabilium, ad beate vivendum necessariam ducimus: ex quo intelligitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum huic veri viadendi cupiditati adjuncta est appetitio

quaedam principatus, ut nemini parere nimus bene a natura informatus velit nisi praecipienti aut docenti, aut utilitatis caussa juste et legitime imperanti ex quo antimi magnitudo existit, humanarumque rerum contemtio nec vero illa parva vis naturae est rationisque, quod unum hoc

nimal sentit quid sit ordo, quid sit quod deceat, in factis dictisque qui modus itaque eorum ipsoriun quae adspectu sentiuntur, nullum aliud animal pulchritudianem yenustatem, convenientiam partium sentit quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque con-

29쪽

LIBER PRIMUS. II semrandum putat cavetque ne quid Inde core effeminateve faciat tum in omnibus

et opinionibus et factis, ne quid libidinose aut faciat aut cogitet quibus ex rebus conflatur et essicitur id, quod quaerimus, honestiam quod etiam si nobilitatum non sit, tamen honestum sit quodque vere dicimus, etiam si a nullo laudetur, naturas esse laudabile. Formam quidem ipsam, Marce fili, et tanquam faciem honesti vides; quae, M si oculis cerneretur, mirabia les amores ut ait Plato excitaret sapia entiae. sed omne quod honestum est, id

quatuor partium oritur ex aliqua aut eis nim in perspicientia veri sollertiaque versatur aut in hominum societate tuenda, tribuendoque suum cuique, et rerum contractam fide aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore aut in Omnium, quae fiunt, quaeque dicuntur, o dine et modo, in quo inest modestia et temperantia quae quatuor quamquam i ter se colligata atque implicata sunt, tamen ex singulis certa ossiciorum genera nascun-

30쪽

eta DE OFFICII stur velut ex ea parte, quae prima descrip

ta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus,inest indagatio atque inventios xi , eiusque virtutis hoc munus est proprium ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet quocirca huic, quasi materia, quam tractet, et in qua versetur, subjecta est veritas reliquis

autem tribus virtutibus necessitates pro positae sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitae 'ntinetur ut et societas hominum conjunctioque servetur; et animi excellentia magnitudoque, cum in augendis opibus, utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat ordo autem,

et constantia, et moderatio, et ea, quae

sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod adhibenda est a Stio quaedam, non solum mentis agitatio his enim rebus, quae tractantur in vita, modum quendam

SEARCH

MENU NAVIGATION