Marci Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium: libri tres

발행: 연대 미상

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

LIBER PRIMUS. 3 et ordinem adhibentes honestatem et de- cus conservabimus. Ex quatuor autem

Iocis, in quos honesti naturam vimque di-Visimus, primus ille, qui in veri cognitione

consistit, maxime naturam attingit humanam omnes enim trahimur et ducimur

ad cognitionis et scientiae cupiditatem iri qua exCellere, pulchrum putamus labi

autem, errare, nescire, decipi, et malum et turpe ducimus. in hoc genere, et naturali et honesto, duo vitia vitanda sunt unum, ne incognita pro cognitis habea- muS, hisque temere assentiamura quod vitium flugere qui volet omnes autem velle debent), adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium, multamque operam in res Obscuras atque dissiciles conferunt, easdemque non necessarias quibus vitiis declinatis, quod in rebus, honestis et cognitione dignis, Perae curaeque ponetur, id jure laudabitur ut in astrologia C. Sulpicium audivimus in geometria Sex. Pompeium ipsi

32쪽

I DE OFFICi Iseognovimus multos in dialem sitires in jure civili quae omnes artes in verici vestigatione versantur, majus studio a rebus gerendis abduci contra ossietum est virtutis enim laus omnis in actione consistit a qua tamen saepe fit intermissio, murutique dantur ad studia reditus tum g tatio mentis, quae numquam acquiescit, potest nos in studiis cogitationis etiam sine

opera nostra continere omnis autem C

gitatio motusque animi, aut in consiliis capiendis de rebus honestis et pertinentia hus ad bene beateque vivendum, aut in studiis scientiae cognitionisque versaturiae de primo quidem ossicii fonte diximus. De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, qua societas hominum inter ipsos, et vitae quasi communitas continetur cur jus partes duae sunt justitia, in qua vi tutis splendor est maximus ex qua Viri boni nominantur: et huic conjuncta ben scientia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet sed justiatiae primum munus est, ut ne eui quisi

33쪽

LIBER PRlMUS. Isceat, nisi lacessitus injuria deinde, ut communibus utatur pro communibus, Privatis ut suis sunt autem privata nulla natura sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt; aut victoria,

ut qui bello potiti sunt aut lege, pacti

ne conditione, sorte ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatum dicatur, Tusculanus Tusculanorum: similisque est privatarum possessionum descriptio ex quo, quia suum cujusque fit, eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat eo si quis sibi plus appetet, violabit jus humanae societatis sed quoniam ut praeclare scriptum est a Pla- tone)non nobis solum nati sumus, ortus. me nostri partem patria vindicat, partem amici: atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignuntur,ad usum hominum omnia creari; homines autem hominum caussaes egeneratos, ut ipsi inter se aliis alii prodes. possent in hoc naturam debemus ducem sequi, et communes utilitates in medium afferre, mutatione ossiciorum, dando accu

34쪽

16 DE OFFICII splendo tum artibus,tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem fundamentum est autem justitiae fides id est dictorum conventorumque constantia et Veritas ex quo quamquam hoc videtur fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba sint ducta credamus, quia 'fiat quod dimam est, appellatam fidem sed injustitiae genera duo

sunt: unum eorum, qui inferunt; alterum

eorum, qui ab iis, quibus infertur, si ponsint, non propulsant injuriam: nam qui injuste impetum in quempiam facit, aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur socio qui autem non defendit, nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in vitio, quam si parentes, aut amicos, aut patriam deserat atque illae quidem injuriae, quae nocendrcaussa de industria inferuntur, saepe a metu proficiscuntur cum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo assiciatur incommodo. ma imam

35쪽

LIBER PRIMUS. 7 autem partem ad injuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quae concupiverunt in quo vitio latissime patet a- varitia. Expetuntur autem divitiae cuiua usus vitae necessarios, tum ad perfruendas voluptates in quibus autem major

est animus, . in iis pecuniae cupiditas spectat ad opes, et ad gratificandi facultatem: ut nuper, Crastis negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in re publica princeps vellet esse, cujus fructibiis exercitum alere non posset delectant etiam magnifici apparatus, Vitaeque cultus cum elegantia et copia quibus rebus eflectum est, ut infinita pecuniae cupiditas es. t. nec vero rei familiaris amplificationem ininocens vituperanda sed fugienda semperinjuria est maxime autem adducuntur plerique, ut eos justitiae capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, gloriae cupiditatem inciderint quod enim est apud Ennium,

Nulla sancta foetetas, nec fides regni est,

id latius patet: nam, quicquid ejusmodi

36쪽

i DE OFFICII sest, in quo non possunt plures excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit sanetam servare societatem. declaravit id modo temeritas C. Caesaris, qui omnia jura divina atque humanasse Vertit, propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum est autem in hoc genere molestum, quod in maximis animis splendidissimisque ingeniis

plerumque exsistunt honoris, imperii, potentiae, gloriae cupiditates quo magis cavendum est, ne quid in eo genere Peccetur sed in omni injustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi, quae plerumque brevis est et ad tempus, an consulto et cogitata fiat injuria leviora enim sunt ea, quae repentino aliquo motu accidunt, quam ea, quae meditata et praeparata inferuntur ac de inserenda quidem injuria satis dictum est. Praetermit- , tendae autem defensionis, deserendique ossicii plures solent esse caussae: nam aut inimicitias, aut laborem, aut sumtus sus cipere nolunt aut etiam negligentia, pi-

37쪽

LI ME, P R I s. 'gritia, inertia, aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur itaque videndum est, ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum quod in veri investigatione Ver- sentur, quodque ea, quae plerique Vehe- menter expetunt, de quibus inter se di- gladiari solent, contemnant et pro nihilo putent, propterea iustos esse: nam, dum alterum justitiae genus amequuntur, inferenda ne cui noceant iniuria, in alterum

incidunt discendi enim studio impediti,

quos tueri debeant, deserunt itaque eos ad rempublicam ne accessuros quidem putant, nisi coactos aequius autem erat id

voluntate fieri nam hoc ipsum ita justum est, quod recte fit, si est voluntarium sunt etiam, qui aut studio rei familiaris tuendae, aut odio quodam hominum suum se negotium agere dicant, ne facere cuiquam videantur injuriam qui altero injustitiae

genere Vacant, in alterum incurrunt de .serunt enim vitae societatem, quia nihil

38쪽

ao DE OFFICII sconferiant in eam studii, nihil operae, nihil cultatum quoniam igitur, duobus generibus injustitiae propositis adjunximus caussas utriusque generis, easque res ante constituimus, quibus justitia continetur facile quod cujusque temporis ossicium sit poterimus, nisi nosmetipsos valde amabimus, judicare est enim dissicilis cura rerum alienarum quamquam Terentianus ille Chremes humani nihil a se ali- enum putat. sed tamen, quia magis capercipimus atque sentimus, quae nobis insis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa, quae caeteris, quae quasi longo intervallo interiecto videmus), aliter de illis, ac de nobis judicamus quocirca bene praecipiunt, qui vetant quidquam agere. quod dubites, aequum sit an iniquum aequitas enim lucet ipsa per se dubitatio cogitationem significat injuriae. Sed inci todunt saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna eme justo homine, eoque quem virum bonum dicimus, com- nutantur, suntque contraria ut redde-

39쪽

LI PRI Mira arre depositum, promissum facere, quaeque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum, et non servare, fit justum: referri enim decet ad ea, quae posui in principio, fundamenta justitia: primum,

ut ne cui noceatur deinde, ut communi utilitati serviatur ea cum tempore Commutantur, commutatur ossicium, et non

semper est idem potest enim accidere promissum aliquod et conventum, ut idemci sit inutile vel ei, cui promisium sit, vel ei, qui promisexit nam si ut in fabulis est Neptunus, quod Theseo promiserat, ore fecismet Theseus filio ippolyto non esset orbatus ex tribus enim optatis ut scribitur hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit; quo impetrato, in maximos luctus incidit. nec promissa igitur servanda sunt ea, quae sint iis, quibus promiseris, inutilia nec, si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui

promiseris, contra ossicium est, majus anteponi minori ut, si constitueris te cuipiam advocatum in rem praesentem si

40쪽

aa DE OFFICIIS venturum, atque interim graviter aegrotare filius coeperit, non sit contra ossicium non facere quod dixeris; magisque ille, cui promissum sit, ab ossicio discedat, si se

destitutum queratur jam illis promissis standum non eme quis non Videt, quae c actus quis metu, quae deceptus dolo promiserit quae quidem pleraque jure praetorio liberantur, nonnulla legibus exsissiiunt etiam saepe injuriae calumnia quadam, et nimis callida, sed malitiosa juris interpretatione ex quo illud summum jus summa injuria, factum est jam tritum sermone proverbium quo in genere etiam in republica multa peccantur ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste pactae indutiae, noctia populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae ne noster quidem probandus, si verum est, QSFabium Labeonem, seu quem alium, nihil enim praeter auditum habeo), arbitrumNolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum venisset, eum utrisque separatim locutum, ut no

SEARCH

MENU NAVIGATION