장음표시 사용
41쪽
cupide quid agerent, ne appetenter; atque ut regredi,quam progredi mallent id cum utrique fecissent, aliquantum agri In medio relictum est itaque illorum fines, sicut ipsi dixerant, terminavit in medio relictum quod erat, populo Romano adiudicavit decipere hoc quidem est, non judic re quocirca in omni re fugienda est talis
sollertia. Sunt autem quaedam officia etiam adversus eos servanda, a quibus injuriam acceperis est enim ulciscendi et puniendi modus atque haud scio an satis sit, eum, qui lacessierit injuriae suae poenitere ut et ipse ne quid tale posthac, et
caeteri sint ad injuriam tardiores atque in republica maxime conservanda sunt jura belli nam, cum sint duo genera decertandi unum per disceptationem, alterum per
vim; cumque illud proprium sit hominis, hoc belluarum confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causesam, ut sine injuria in pace vivatur parta autem victoria, conservandi sunt ii, qui non
42쪽
a DE OFFICII scrudeles in bello, nec immanes fuerunt ut majores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt: at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt noliam Corinthum sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortariis mea quidem sententia, paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum in quo si mihi esset obtemperatum,s non optimam, at aliquam rempublicam,
quae nunc nulla est, haberemus et, cum
iis, quos vi deviceris, consulendum est; tum ii, qui armis positis, ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi sunt in quo tant per apud nostros justitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent, more maiorum ac belli quidem aequitas
sanctissime fetiali populi Romani jure perscripta est ex quo intelligi potest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus re-
43쪽
LIBER PRIMUS. etspetitis geratur, aut denuntiatum ante sit et indictum. Popillius imperator tenebat provinciam, in cujus exercitu Catonis filius tiro militabat cum autem Popillio videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione
militabat, dimisia sed, cum amore Ugnandi in exercitu remansisset, Cato ad ΡΟ-pillium scripsit, ut, si eum pateretur in e Xercitu remanere, secundo eum obligaret militiae sacramento quia priore amisso, jure cum hostibus pugnare non Poterat. adeo summa erat observatio in bello movendo. arci quidem Catonis senis epistola es ad M. filium, in qua scribit, se audiis eum missium factum esse a consule, cum in acedonia Persico bello miles et
set monet igitur, Ut caveat, ne proeliUmineat negat enim jus esse, qui miles non sit, pugnare cum hoste. quidem illud etiam animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi tristitiam rei mitigante hostis enim apud majores nostros is die eba-
44쪽
dicant duodecim tabulae: aut status dies cum hoste : itemque, M adversus hostem aeterna auctoritas. quid ad hanc mansuetudinem addi potest, eum, quicum bellum geras, tam molli nomine appellari tquamquam id nomen durius jam effecit
vetustas a peregrino enim recessit, et proprie in eo, qui arma contra ferret, remaost cum vero de imperio decertatur, belloque quaeritur gloria, causias omnino
subesse tamen oportet easdem, quas dixi paullo ante justas caussas esse bellorum sed ea bella,quibus imperii gloria proposita est,
minus acerbe gerenda sunt: ut enim, cum civiliter contendimus, aliter, si est inimicus, aliter, si competitor cum alter certamen honoris et dignitatis est; cum alterqcapitis et famae sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum, ut cum inimicis, gerebatur, uter esset, non uter imperaret cum
Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis,fyrrho de imperio dimicabatur Poeni foedia fragi crudelis Hannibali reliquijustiores.
45쪽
1 1κΕE PRIMUS. 7Ρyrrhi quidem de captivis reddendis illa
Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis: Nec caupbnantes bellum, sed belligerantes: Ferro, non auro vitani cernamus utrique. Vosne velit, an me regnare hera, quidve ferat, Fors, Virtute experiamur et hoc simul accipe didium; Quorum virtuti belli fortuna pepercit, Eorumdem me libertati parcere certum est: Dono ducite, doque volentibu cum magnis diis.
regalis sane, et digna Aeacidarum genere sententia. Atque etiam, si quid singuli, temporibus adducti, hosti promiserint, est in eb ipso fides conservanda: ut primoΡunico bello Regulus captus a Poenis, cum de captivis commutandis Romam missus esset, iurassetque se rediturum; PImum,
ut venit, captivos reddendos in senatu non censuit deinde, cum retineretUr a propinquis et amicis, ad supplicium redire maluit, quam fidem hosti datam sallere. secundo autemfunico bello post Canensem Pugnam, quos decem Hannibal Romam adstrictos misit jurejurando, se redituros esse, nisi de redimendis iis, qui capti erant,
46쪽
et D E si inpetrassient eos omnes censores, quoad quisque eorum vixit, qui pejerassent, in aerariis reliquerunt nec minus ilium, qui jurisiurandi fraude culpam invenerat: cum enim Hannibalis permi Tu exisset de castris, rediit paullo post, quod se oblitum nescio quid diceret; deinde egressus e castris, jurejurando se solutum putabat et erat Verbis, re non erat semper autem in fide, quid senseris, non quid dixςris, cogitan-dUm maximum autem exemplum est justitiae in hostem a majoribus nostris constitutum cum a Pyrrho perfuga senatui est pollicitus, se venenum regi dat Urum, et eum necaturum, senatus et C. Fabricius perfugamPyrrho dedidit ita ne hostis quidem, et potentis, et bellum tiro inferentis, interitum cum scelere approbavit. ac
de bellicis quidem officiis satis dictum est.
meminerimus autem etiam adversus infimos justitiam esse servandam est autem infima conditio et fortuna servorum; quibus, non male praecipiunt, qui ita jubentu ιi, ut mercenariis operam Xigendam,
47쪽
LIBER PRIMUS. 29 justa praebenda cum autem duobus Odis, id est, aut vi aut fraude, fiat injuria, fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur utrumque ab homine alienissimum; sed fraus odio digna majore totius autem injustitiae nulla capitalior est, quam Ο-rum, qui tum, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur de justi, tia satis dimina est Deinceps, ut erat propositum, de beneficientia ac liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius sed habet mulias cautiones videndum est enim primum, ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri, et caeteris deinde, ne major benignitas sit, quam facultates tum, ut pro dignitate cuique tribuatur id enim est justitiae fundamentum, ad qVana haec referenda sunt omnia nam et qui gratificantur cuipiam, quod obsit illi, cui prodes velle videantur, non benefici, neque liberales, sed perniciosi assentatores judicandi sunt et qui aliis nocent, ut in alios liberales sint, in eadem sunt injustitia,ut situ
48쪽
suam rem alienam convertant sunt autem
multi, et quidem cupidi splendoris et gl6riae, qu reripiunt aliis, quod aliis largiantur: liriue arbitrantur se beneficos in suos amicos visum iri, si locupletent eos quacumque ratione id autem tantum abest ab officio, ut nihil magis officio possit esse contrarium videndum est igituh, ut ea liberalitate utamur, quae prosit amicis, noceat
nemini quare L. Syllae et C. Caesaris pecuniarum translatio a justis dominis ad alienos non debet liberalis videri nihil est
enim liberale, quod non idem justum altererat locus cautionis, ne benignitas major esset, quam facultates quod, qui benigniores volunt esse, quam res patitur, primum in eo peccant, quod injuriosi Rint in proximos quas enim copias his et suppeditari aequius est et relinqui, eas transferunt ad alienos inest autem in tali liberalitate cupiditas plerumque rapiendi et auferendi per iniuriam, ut ad largiendum Φsuppetant copiae. Videre etiam licet plerosque non tam naturaliberales,quam qua-
49쪽
LIBER PRIMUS. Idam gloria ductos, ut benefici videantur, facere multa quae proficisci ab ostentatione magis quam a voluntate videanturitalis autem simulatio vanitati est conjunctior, quam aut liberalitate aut honestati, tertium est propositum, ut in beneficientia deleistus es et dignitatis; in quo et mores ejus erunt specto anili, in quem beneficium
conferetur, et animus erga nos et communitas ac societas vitae; et ad nostras utilitates officia ante collata quae ut concurrant omni , optabile est; sin minus, plures caussae majoresque ponderis plus ha- bebunt. Quoniam autem Vivitur non ua
perfectis hominibus pleneque sapientibus, sed cum iis, in quibus praeclare agitur, si
sunt simulacra virtutis etiam hoc intelligendum puto, neminem omnino essse negligendum, in quo aliqua significatio virtutis appareat: 'lendum autem es e ita quemque maxime, ut quisque maxime his virtutibus lenioribus erit ornatus, modestia, temperantia, hac ipsa, de qua jam multa dicta sunt, justitia nam fortis ani-
50쪽
3 DE OFFICII smus et magnus, in homine non perfecto necipiente, ferventior plerumque est: illae vii tute virum bonum videntur potius attingere atque haec in moribus de benevolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud est in ossicio, ut ei plurimum tribuamus, quo plurimum diligimur sed benevolentiam, non adolescentulorUm more, ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et constantia judicemus sin erunt merita, Ut non ineunda, sed referenda sit gratia, major quaedam cura adhibenda est nullum enim OL ficium referenda gratia magis necessarium est quod si ea, quae utenda acceperis, majore mensura, si modo possis, jubet reddere Hesiodus quidnam beneficio provocati facere debemus y an imitari agros fertiles, qui mulio phas emerunt, quam acceperunc etenim si in eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitamus ossicia conferre; quales in eos esse debemus, qui jam profueruntd nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, al-