Marci Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium: libri tres

발행: 연대 미상

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tatem bonum, id certe utile ita, quidquid honestum, id utile quare error hominum non proborum, cum aliquid, quod utile visum est, arripuit, id continuo secernit ab honesto hine sicae, hinc venena, hinc falsa testamenta nascuntur hinc sum. ta, Peculatus, expilationes direptionesque sociorum et civium: hinc opum nimiarum potentiae non serendam postremo etiam in liberis civitatibus regnandi exsistunt cupiditiates, quibus nihil nec tetrius, ne foedius excogitari potest emolumenta enim rerum fallacibus audiciis vident, poenam, non dico legum, quas saepe pe rumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae a-eerbissima est, non vident quamobrem hoc quidem deliberantium genus pellature medio est enim totum sceleratum et impium , qui deliberant, utrum id sequantur, quod honestum esse videant, an sesscientes scesere contaminent in ipse enim dubitatione facinus inest, etiam si ad id

non PerVenerint ergo ea deliberanda omnino non sunt, in quibus est turpis ipsa

212쪽

194 DE OFFICIIS deliberatio atque etiam ex omni delibera otione celandi et occultandi spes opinioque removenda est satis enim nobis si modo in philosophia aliquid profecimus persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil injuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum. in ille Gyges inducitur a Platone qui, Cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, in illum hiatum descendit, aeneumque equum ut serunt fabulae animadvertit, cujus in lateribus fores essent quibus pertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata, annulumque aureum in digito quem ut detraxit, ipse induit:

erat autem regius pastor tum in concilium pastorum se recepit ibi, cum palam ejus annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat: idem rursus videbatur, cum in locum an- milum inverterat itaque hac opportunitate annuli usus reginae stuprum intulit, eaque adjutrice regem dominum intere .

213쪽

LIBER TERTIUS. I9smit, sustulit quos obstare arbitrabatur; nec in his facinoribus eum quisquam potuit videre: sic repente annuli beneficio rex exortus est Lydiae hunc igitur ipsum

annulum si habeat sapiens, nihil plus sibi

licere putet peccare, quam si non haberet honesta enim bonis viris, non occulta

quaeruntur atqui hoc loco philosophi quidam, minime mali illi quidem, sed non satis acuti, fictam et commentitiam fabulam dicunt prolatam allatone quasi vero ille aut factum id esse, aut fieri potuisse defendat haec est vis hujus annuli, et hujus exempli si nemo sciturus, nemone suspicaturus quidem sit, cum aliquid divitiarum, potentiae, dominationis, libidinis causia feceris; si id diis hominibusque futurum sit semper ignotum, sisne facturus negant id fieri posse quamquam potest id quidem sed quaero, quod negant posse, id si posset, quidnam facerent umgent rustice sane negant enim posse, et in eo perstant hoc verbum quid valeat, non vident: cum enim quaerimus, si possint

214쪽

iρο ν OFFIel IS e celare, quid facturi sint; non qua rim , possintne celare sed tamquam torment quaedam adhibemus, ut, si responderint se, ampunitate proposita, facturos quoqexpediat, facinorosos se esse fateantiu ; si Regent, omnia turpia per se ipsa fugiend

esse concedant sed jam ad propositum revertamur Incidunt saepe multae causiae, x quae conturbent animos utilitatis species non, cum hoc deliberetur, elinquendane

sit honestas propter utilitatis via iudinem nam id quidem improbum est); sed illud, possitne id, quod utile videatur,

fieri non turpiter cum Collatino collegae Brutus imperium abrQgabat, poterato deri facere id injuste fuerat enim in re gibus expellendis socius Bruti, consili

rum etiam adjutor cum autem consilium hoc principes cepissent, cognationem S perbi, nomenque Tarquiniorum, et memoriam regni esse tollendam quod erat utile patriae consulere, id erat ita honestum, ut etiam ipsi Collatino placere debestret itaque utilitas valuit propter honest

215쪽

LIBER IERT Us. 'rtem, sine qua ne utilitas quidem esse potu. . isset at in eo rege, qui urbem condidit, non

ita species enim utilitatis animum pepulit ei a cui cum visum esset utilius solum,

quam cum altero, segnare, fratrem interemit o fit hic et Inetatem et humani,

ratem, ut id, quio utile videbatur nequaerat, assequi posset et tamen muri caussam opposuit, speciem honestatis neque Pr babilem, neque satis idoneam peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixe .

Tim nec tamen nostrae nobis utilitate omittendae sunt, aliisque tradendae, eum

his ipsi egeamus; sed suae cuique utilit ii, quod sine alterius injuriatat, servien . dum est stite Chrysippus, ut multa qui

stadium' inquit ciu rit, eniti et con tendere debet, quam maxime possit, ut vincat supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere, nullo modo debet: si in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non iniquum est; alteri deripere, jus non est.' maxime auin tem perturbantur ossicia in amicitiis

216쪽

rys DE AEFFICII squibus et non tribuere quod recte possis, et tribuere quod non sit aequum, contra ossicium est sed hujus generis totius breve et non dissicile praeceptum est quae enim videntur utilia, honores, divitiae, voluintates, caetera generis eiusdem, haec amicitiae numquam anteponenda sunt: at neque contra rempublicam neque contra

jusjurandiini ac fidem, amici caussa, vir bonus faciet ne si judex quidem erit de apso amico ponit enim personam amici, cum induit judicis tantum dabit amicitiae, ut veram amici caussam esse malit ut orandae litis tempus, quoad per leges liceat, accommodet cum vero jurato sententia dicenda sit, meminerit deum se adhibere testem, id est ut arbitror mentem suam, qua nihil homini dedit Deus ipse divinius itaque praeclarum a majoribus accepimus morem rogandi judicis, si eum teneremus quae salva fide facere possit.'haec rogatio ad ea pertinet, quae paullo ante dixi honeste amie a judice posse soncedi nam, si omnia facienda sint,

217쪽

LIBER TERTIUS. I99 quae amici velint, non amicitiae tales, sed conjurationes putandae sunt loquor autem de communibus amicitiis nam in sapientibus viris persectisque nihil potest

esse tale. Damonem et Phintiam Pythagoreos serunt hoc animo inter se fuisse, ut, cum eorum alteri Dionysius tyrannus diem necis destinavisset, et is, qui morti addictus esset, paucos sibi dies commendandorum suorum caussa postulavisset;

vas famis est alter ejus sistendi, ut, si ille

non revertisset, moriendum esset ipsi qui cum ad diem se recepisset, admiratus eorum fidem tyrannus, petivit, ut se ad amicitiam tertium adscriberent. cum igitur id, quod utile videtur, in amicitia, cum eo, quod honestum est, comparatur jaceat utilitatis species, valeat honestas: cum autem in amicitia, quae honesta non sunt, postulabuntur, religio et fides antepon tu amicitiae sic habebitur is, quem X-

is quirimus, delectus ossicii. Sed utilitatis specie in republica saepissime peccatur; ut in Corinthi disturbatione nostri durius

218쪽

etiam Athenienses, qui sciverunt, ut eaginetis, qui classe alebant, pollices praeaciderentur hoc visum est utila nimis enim imminebat, propter propinquitatem,

Aeginatimeo: sed nihil, quod erudele,

utile est enim hominum naturae, quam sequi debemus, maxime inimica crudelitas male etiam, qui peregrinos urbibus' uti prohibent, eosque exterminant ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper: nam esse pro cive, qui civis non sit, rectum est non licere quam legem tulerunt sapientissimi consules, Crassus et Scaevola: usis vero urbis prohibere peregrinos, sane inhumanum est illa praeclara, in quibus

publicae utilitatis speetes prae honestate

contemnitur plena exemplorum est nostra respublica, cum saepe, tum maxime bello Punico secundo quae Cannensi calamitate accepta, maJores animos habuit, quam umquam rebus secundis nulla timoris significatio nullomentio pacis tanta vis

est honesti, ut speciem utilitatis obscuret. Athenienses, cum Persarum inipetunt'

219쪽

que ut urbe relicta, conjugibus et liberis TrueZene depositis, nave c6nscenderent, libertatemque Graeciae classi defenderent, Cyrsilum quendam, suadentem ut in 'rbe manerent Xerxemque reciperent,

lapidibus obruerunt atqui ille utilitatem sequi videbatur sed ea nulla erat repugnante honestate Themistocles post victoriam rivis belli, quq cum Persis fuit, dixit in concione, Te habere consilium rei publicae salutare, sed id sciri opus non esse: postulavit, ut aliquem populus da Tet, quicu in commuhicarest datus est Aristides huic ille, classem Lacedaemo- niorum, quae subducta esset ad Gythe- um, clam incendi posse; quo ni o Dan-

4 Lacedaemoniorum opes neces esset.' quod Aristides cum audisset, in concionem magna exspectatione venit; dixitque, perutile esse consilium, quod Themisto cles afferret, sed minime honestum.

220쪽

esset, id ne utile quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt melius hi, quam nos, qui piratas immunes, socios e stigales habemus. aneat ergo, in

quod turpe sit, id numquam esse utile ne tum quidem, cum id, quod utile esse putes, adipiscare hoc enim ipsum, utile putare, quod turpe sit, calamitosum est sed incidunt ut supra dixi saepe causae, cum repugnare utilitas honestati videatur, ut animadvertendum sit, repugnetne plane, an possit cum honestate conjungi ejus generis hae sunt quaestiones si exempli gratia vir bonus Alexandria Rhodum magnum frumenti numerum advexerit in Rhodiorum inopia et fame, summaque annonae caritate si idem sciat, complures mercatores Alexandria solvisse, navesque in cursu frumento onustas, petentes Rhodum, viderit dicturusne sit 1 Rhodiis, an silentio suum quam plurimo venditUru. sapientem et bonum virum fingimus: de ejus deliberatione it consultatione

SEARCH

MENU NAVIGATION