Marci Tullii Ciceronis De officiis ad Marcum filium: libri tres

발행: 연대 미상

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

LIBER TERTIUS. 33 his libris propterea sequimur, quod, quam quam et a veteribus Academicis et aleripateticis vestris, qui quondam iidem e rant, qui Academici), quae honesta sunt, anteponuntur iis, quae videntur utilia tamen splendidius haec ab eis differuntur, quibus, quidquid honestum est, idem mile videtur, nec utile quidquam, quod non honestum quam ab eis, quibus honestum

aliquid non utile, aut utile non honestum. nobis autem nostra Academia magnam licentiam dat, ut, quodcumque maxime probabile occurrat, id nostr iure liceat defendere. Sed redeo ad formulam detrahere igitur aliquid alteri, et hominem

hominis incommodo suum augere Ommodum, magis est contra naturam, quam mors, quam Paupertas, quam dolor, quam Caetera, quae possunt aut corpori accidere, aut rebus externis nam principio tollit convictum humanum et societatem; si enim sic erimus affecti, ut propter suum quisque emolumentum spoliet aut violet alterum, disrumpi necesse est eam, quae

202쪽

is D E smaxime est secundum naturam, humani generis societatem ut, si unumquodquo membrum sensum hunc haberet, ut possistputaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset sic, si unusquisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum, detrahatque quod cuique possit emolumenti sui gratia, societas h

minum et communitas evertatur necesse

est nam sibi ut quisque malit, quod ad

usum vitae pertineat, quam alteri acquirere, concessum est, non repugnante natura illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, copias, pes augeamus neque vero hoc solum natura,

id est, jure gentium, sed etiam legibus p pulorum quibus in singulis civitatibus

respublica continetur), eodem modo constitutum est, ut non liceat sui commodi caussa nocere alteri hoc enim spectant leges, hoc Volunt, incolumem esie civium conjunctionem, quam qui dirimunt, eos morte, exsilio, vinculis, damno coercent.

203쪽

L1BER TERTIUS. 38s atque hoc multo magis essicit ipsa naturas vatio, quae est lex divina et humana Aia parere qui velit omnes autem parebunt, qui secundum naturam volent viverς , numquam committet, ut Genum appetat, ς id, quod ineri detraxerit, sibi assumat. etenim multo magis est sec indum naburato cessitas animi et magnitudo, itemque mitas, iustitia, liberalitas, quam vokiptas, quam ita, quam divitiae quae quidem

contemnere, et pro nihilo ducere com parantem cum utilitate communi, magni

animi et excelsi est detrahere autem alteri sui commodi caussa magis est contra naturam, quam mors, quali dolor, quam caeter generis ejusdem itemque magis est secundum naturam, pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut Uvandis, maximos labores molestiasque sus cipere imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor, in concilio coelestium collocavit), quam vivere in solitudine, non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis volupta

204쪽

186 DE CUS tibus, abundantem omnibus copiis; ut excellas etiam pulchritudine et viribus quocirca optimo quisque et splendidissimo ingenio longe illam vitam huic anteponit: e quo essicitur, hominem naturae obedientem homini nocere non posse deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur; aut nihil se existimat

contra naturam facere aut magis fugiendam censet mortem, Paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum, quam facere cuipiam

injuriam si nihil existimat contra naturam fieri hominibus violandis, quid cum eo differas, qui omnino hominem ex homine tollat i siti fugiendum id quidem

censet, sed et multo illa priora, mortem, Paupertatem, dolorem errat in eo, quod ullum aut corporis aut fortunae vitium animi vitiis gravius existimat. Ergo unum, debet esse omnibus propositum, ut eadem

sit utilitas uniuscujusque et universorum; quam si ad se quisque rapiat, dissolvetur omnis humana consortio atque etiam si

205쪽

LI,BER TERTIUS. 87 hoc natura praescribit, ut homo homini, quicunque sit, ob eam ipsam causiam, quod is homo sit, consultum velit necesse

est, secundum eandem naturam, omnium utilitatem esse communem quod si ita esst, una continemur omnes et eadem lege naturae idque ipsum si ita est, certe violare alterum lege naturae prohibemur Verum Rutem primum verum igitur et e tremum.

nam illud quidem absurdum est, quod quidam dicunt, parenti se aut fratri nihil

detracturos, commodi sui causaa; aliam rationem esse civium reliquorum: hi sibi nihil juris et nullam societatem, commUnis utilitatis caussa statuunt es e cum civibus quae sententia omnem societatem distrahit civitatis qui autem civium rationem dicunt habendam, externorUm negant, hi dirimunt communem humani Pneris societatem qua sublata, beneficier tia, liberalitas, bonitas, justitia funditus tollitur quae qui tolliunt, etiam adversus deos immortales impii judicandi sunt ab iis enim constitutam inter homines socie- Aa a

206쪽

tatem evertunt; cujus societatis arctissimum Inculum est, magis arbitrari esse contra naturam, hominem homini detrabere sui commodi caussa, quam omnia incommoda subire vel externa vel corporis vel etiam ipsius animi, quae vacent ustitia haec enim una virtus omnium est domina et regina virtutum forsitan quispiam dixerit nonne igitur sapient, si fame ipse conficiatur, bstulerit cibum alteri, homini ad nullam rem utili minime vero: non enim mihi est vita mea utilior, quam animi talis affectio, neminem ut violesti commodi mei gratia quid si halarim, crudelem tyrannum et immanem, viri nus, ne ipse frigore conficiatur, vestitus poliare possis nonne faciati haec ad judicandum sunt facillima: nam, si quid ab

homine ad nullam partem utili tuae utilitatis causia detraxeris, inhumane feceris, contraque naturae legem: sin autem is tu sis, qui multam utilitatem reipublicae atque hominum societati, si in vita remancas, afferre possis , si quid ob eam caussam

207쪽

LIRER TERTi Us. 89 alteri detraxeris, non sit reprehendendum: sin autem id non sit ejusmodi, suum cuique incommodum ferendum est potius, quam de alterius cominodis detrahendum. non igitur magis est contra naturam morbus aut egestas, aut quid hujusmodi, quamdptractio aut appetitio alieni sed communis utilitatis derelictio contra naturam est; est enim injusta itaque lex ipsa natu rae, quae utilitatem hominum conservat et continet, decernit profecto, ut ab homine inerti atque inutili, ad sapientem,

bonum fortemque virum tranSseranturres ad vivendum necessariae; qui si occiderit, multum de communi militate detraxerit modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans, seseque diligens, hanc causi qm habeat ad injuriam ita semper ossicio fungetur, utilitati consulens

hominum, et ei, quam saepe commemoro, humanae societati nam quod ad Ρhalarini

attinet, perfacile judicium est: nulla est enim nobis societas cum tyrannis, sed potius summa distractio neque est conir

208쪽

39 DE GFFIctas naturam, spoliare eum, si possis, quem honestum est necare atque hoc omne genus pestiferum atque impium ex hominum communitate exterminandum est. etonim, ut membra quaedam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt, et nocent reliquis partibus comporis; sic ista, in figura hominis, feritas

et immanitas belluae a communi tamquam humanitate corporis segreganda est hujus generis sunt quaestiones omnes eae, inquibus ex tempore ossicium exquiritur Rus v modi igitur credo res Panaetium persecuturum fuisse, nisi aliquis casus aut occupatio consilium ejus peremisset ad quas ipsas consultationes ex superioribus libris satis multa praecepta sunt, quibus perspici possit, quid sit propter turpitudinem fugiendum quid idcirco fugiendum non sit, quia omnino turpe non est sed, quoniam operi inchoato et prope jam absoluto tamquam fastigium imponimus, ut geometrae solent non omnia docere, sed postulare, ut quaedam sibi concedantur,

209쪽

LiBER TERTs Us. 1 1 quo facilius, quae volunt, explicent; sic ego a te postulo, mi Cicero, ut mihi concedas, si potes, Nihil praeter id quod honestum sit, propter se esse expetendum: sin hoc non licet per Cratippum, at illud certe dabis, quod honestum sit, id esse

Inaxime propter se expetendum mihi utrumvis satis est; et cum hoc, tum illud probabilius videtur, nec praeterea quid

quam probabile ac primum Panaetius in hoc defendendus est, quod non utilia cum honestis pugnare aliquando pos dixerit neque enim ei fas erat), sed ea, quae viderentur utilia nihil vero utile, quod non idem honestum nihil honestum, quod non idem utile sit, saepe testatur: negatque ullam pestem majorem in vitam hominum invasita, quam eorum opinionem, qui ista distraxerint itaque non ut aliquando anteponeremus utilia honestis, sed ut ea sine errore dijudicaremus, si quando incidishnt. induxit eam, quae videretur esse, non quae ' es et, repugnantiam hanc igitur partem relictam e

210쪽

isa DE FI cras plebimus, nullis adminiculis, sed ut di

citur marte nostro: neque enim quidquam de hac parte post Panaetium expi statum est, quod quidem mihi probaretur, de iis, quae in manus meas venerint. Cum igitur aliqua species utilitatis objecta est, animum commoveri necesse est sed si, cum attenderis, turpitudinem videas a junctam ei rei, qu e speciem utilitatis attulerix tunc non utilitas relinquenda est,

sed intelligendum, ubi turpitudo sit, ibi utilitatem esse non posse quod si nihil est

tam contra naturam, quam turpitudo recta enim et convenientia et constantia natura desiderat, aspernaturque contraria), nihilque tam secundum naturam, quam utilitas certe in eadem re utilitas et turpitudo estis non potest. tomque, si ad honestatem nati sumus, e quo aut sol

expetenda est ut Zenoni visum est); aut cepi omni pondere gravior habenda, quam reliqua omnia quod Aristoteli placet), necesse est, quod hopestum sit, id esse ut solum aut summum bonum; quod

SEARCH

MENU NAVIGATION