Libri moralium sive expositio in librum B. Iob

발행: 1889년

분량: 1027페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

981쪽

- 923 piis, ad testem conscentiae Deum concurrant in quo gloriantur. Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invo cubit Deum, et axaudiet eum.

sysaepe i) infirma mens, cum de bonis actibus aura humani favoris excipitur, ad gaudia exteriora derivatur: ut post ponat quod intus appetit, et in hoc libenter resoluta iaceat, quod foris audit: ita ut beatam non tam fieri, quam dici se gaudeat. Cumque laudis suae vocibus inhiat, quod esse coeperat, relinquit. Inde ergo a Deo disiungitur,

unde in Deo laudanda videbatur. Nonnumquam vero recto operi animus constanter innititur, et tamen humanis irrisionibus urgetur: miranda agit, et opprobria recipit, et qui exire foras per laudes potuit, repulsus contumeliis, ad semetipsum redit: et eo se ipsum intus robustius in Deo solidat, quo foris non invenit ca) quo requiescat. Tota enim

spes in auctorem figitur, et inter irrisionum convicia solus interior testis imploratur: atque afflicti animus fit Deo tanto proximus , quanto et a gratia humani favoris alienus: in precem protinus landitur, et pressos exterius, ad penetranda quae intus sunt, mundius liquatur. Bene itaque nunc dicitur: a Qui deridetur ab amico suo , sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: v quia bonorum menti dum pravi

exprobrant, ostendunt quem suorum actuum teStem quae-il Additur enim in Vatic. a Pariiculam in a Coccio hic additam expunximus auctoritate ΜSS.

Vindoc. Nortu. etc. nec non vet. edit.

982쪽

rant. Quae dum compuncta sese in precibus accingit, inde intra: Se supernae exauditioni iungitur, unde extra se ab humana laude separatur. 6o. Notandum vero, quam provide interponitur, Sicut ego: quia Sunt nonnulli, quos et humanae irrisiones deprimunt, et tamen divinis auribus exaudibiles non sunt. Nam cum derisio contra culpam nascitur, prosecto nullum virtutis meritum in derisione generatur. Baal et enim sacerdotes clamosis hunc vocibus implorantes, derisi ab Elir fuerant, cum dicebat: a Clamante voce maiori, Deus enim I) est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est. v a) Sed haec eis irrisio ad virtutis usum non fuit: quia per culpae minritum vehit. Provide ergo nunc dicitur: si Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum, quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitae innocentia servat alienum. Sequi

tur:

CAPUT XXIXDe sapientia Sanctorum, et Prudontia fili rum huius seculi. Deridetur enim iusti simplicitas.

6il uius mundi sapientia est, cor machinationibuS tege-

983쪽

re, Sensum verbis velare, quae falsa sunt, vera ostendere; quae vera sunt, I fallacia demonstrare. Haec nimirum ab prudentia usu a iuvenibus scitur, haec a pueris pretio discitur: hanc qui sciunt, ceteros despiciendo superbiunt; hanc qui nesciunt, subiecti et timidi in aliis mirantur: quia ab eis haec eadem 3 duplicitas iniquitatis, nomine palliata, diligitur, , dum mentis perversitas, urbanitas vocatur. Haec sibi obsequentibus praecipit honorum culmina quaerere, adepta temporalis gloriae vanitate gaudere; irrogata ab aliis mala multiplicius reddere; cum vires suppetunt nullis resistentibus cedere; cum virtutis possibilitas deest , quidquid explere per malitiam non valet, hoc in pacificabonitate simulare. At contra sapientia iustorum est, nil per ostensionem fingere, sensum Verbis aperire; vera ut sunt diligere, falsa devitare, bona gratis exhibere, mala .libentius tolerare quam facere; nullam iniuriae ultionem quaerere , pro Veritate contumeliam sue lucrum putare. Sed haec iustotum simplicitas deridetur: quia ab huius mundi sapientibus puritatis virtus, fatuitas creditur. Omne enim, quod innocenter agitur, ab eis procul dubio stultum putatur: et quidquid in opere veritas approbat, carnali Sapientiae fatuum sonat. Quid namque stultius videtur mundo, quam mentem verbis ostendere, nil callida machinatione simulare, nullas iniuriis contumelias reddere, pro male diceni Plurimi tum mS. tum excussi, falsa. a Lyr. Big. Utici sapientia. 3 Gemet. Germ. Coib. duplicitatis iniquitas. Bessar. duplicitatis iniqui

4 Coc. et poster. edit. valent. In MSS. valet: quod refertur ad mundanam prudentiam. 3J In Utic. Lyr. Bigot. Vindoc. contumeliam pati.

985쪽

.nt nonnulli, quos census per tumorem non elevat , sed i or misericordiae opera exaltat. Et sunt nonnulli, qui dum errenis opibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias Gn requirunt, atque aeternam patriam non amant: quia ioc sibi sussicere, quod rebus temporalibus fulciuntur, putant. Non est ergo census in crimine, sed affectus. Cuncta enim quae Deus condidit, bona sunt: sed qui bonis male utitur, profecto agit, ut quasi per edacitatis inglu-Viem, eo per quem vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant. Sed tamen dives Abraam fuerat, qui in sinu La-Zarum tenebat: qui tamen auctori suo colloquens, dicit: si Loquar ad Deum meum , cum sim pulvis et cinis. η a Quid itaque iste divitias suas aestimare noverat, qui Se metipsum pulverem cineremque pensabat λ Α ut quando

hunc res possessae extollerent, qui de Se quoque , earum videlicet possessore, tam abiecta sentiretλ63 Atque iterum sunt nonnulli, quibus et res terrenae non Suppetunt, et tamen apud se per fastum tumoris eriguntur. Hos et census ad ostensionem potentiae minime Subvehit, et tamen morum protervia inter reprobos divites addicit. Quoscumque ergo sequentis vitae amor non humiliat, hoc in loco sacer sermo divites appellat quia 3

in iudicii quoque ultione non discrepant, utrum rebus, ausolis moribus intumescant. Qui cum vitam simplicum ina Haec desunt in Bellov. Extant in MSS. vind. Turon. Corb. Germ. Olb. Germ. et plerisque, ex quibus emendavimus Coc. et poster. edit. apud quos legitur: sed misericordiso opera GaIlant. at Genes. I 8. 27. 3 Ebroic. et alii Norm. quia in iudicii quique ultione. Ita citam vin-doc. Germ. et Core. Germ. antequam castigaretur.

986쪽

tibus orare, paupertatem quaerere, possessa relinquere, rapienti non resistere, percutienti alteram maxillam praebereλUnde bene huius mundi dilectoribus ille egregius Dei sapiens, dicit: u Abominationes Egyptiorum immolabimus Domino Deo nosto. r o Oves quippe AEgyptii edere dedignantur: sed quod abominantur AEgyptii, hoc Israelitae Deo offerunt: quia simplicitatem conscientiae, quam iniusti quique velut infimam abiectamque despiciunt, hanc iusti in virtutis sacrificium vertunt; et excolentes recti puritatem ac mansuetudinem Deo immolant, quam abominantes reprobi fatuitatem putant. Quae nimirum iusti simplicitas breviter, sed sufficienter exprimitur, cum protinus subin

fertur.

CAPUT XXX. Quod iustorum simplicitas apud se intus quasi lampas fulgeat, et sup0rborum fastus eorum humilitatem contemnat. Lampus contempta apud cogitationes diritum.

6 a quid hoc loco signatur nomine divitum, nisi elatio superborum: qui venturi iudicis respectum non habent, dum superbis apud se cogitationibus tumentὸ Nam

987쪽

Sunt nonnulli, quos census per tumorem non elevat, sed i per misericordiae opera exaltat. Et sunt nonnulli, qui dum terrenis opibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias non requirunt, atque aeternam patriam non amant: quia hoc sibi sussicere, quod rebus temporalibus fulciuntur, putant. Non est ergo census in crimine, sed assectus. Cuncta enim quae Deus condidit, bona sunt: sed qui bonis male utitur, prosecto agit, ut quasi per edacitatis inglu-Viem, eo per quem vivere debuit, pane moriatur. Pauper ad requiem Lazarus venerat, superbum vero divitem tormenta cruciabant. Sed tamen dives Abraam fuerat, qui in sinu Lazarum tenebat: qui tamen auctori suo colloquens, dicit: si Loquar ad Deum meum , cum sim pulvis et cinis. η a Quid itaque iste divitias suas aestimare noverat, qui Se metipsum pulverem cineremque pensabat λ Α ut quando

hunc res possessae extollerent, qui de Se quoque , earum videlicet possessore, tam abiecta sentiretλ63 Atque iterum sunt nonnulli, quibus et res terrenae non Suppetunt, et tamen apud se per fastum tumoris eriguntur. Hos et census ad ostensionem potentiae minime Subvehit, et tamen morum protervia inter reprobos divites addicit. Quoscumque ergo sequentis vitae amor non humiliat, hoc in loco sacer sermo divites appellat quia 3

in iudicii quoque ultione non discrepant, utrum rebuS, ausolis moribus intumescant. Qui cum vitam simplicum ina Haec desunt in Bellov. Extant in mS. vind. Turon. Corb. Germ. Coib. Germ. et plerisque, ex quibus emendavimus Coc. et poSter. edit. apud quos legitur: sed miserisordiso opera GaIlarit. at Genes. I 8. 27.3) Ebroic. et alii Norm. quia in iudicii quique ultione. lia citam vin-doc. Germ. et Core. Germ. antequam castigaretur.

988쪽

hoc mundo humilem i abiectamque conspiciunt, elatis protinus despectibus irrident. Nequaquam quippe eis hoc exterius adesse considerant, ad quod ipsi totis conatibus anhelant. Quasi stultos ergo despiciunt, qui scilicet ea non habent, quae ipsi utique vel habendo, vel solummodo amando, a moriuntur: et quasi mortuos deputant, quos

nequaquam Secum vivere carnaliter pensant. Qui enim ab huius mundi appetitu moritur, a terrenis mentibus prosecto omni modo exstinctus aestimatur. Quod bene nostri miraculum Redemptoris signat, cum ab immundo spiritu hominem liberat, de quo nimirum scriptum est: a Clamans et multum discerpens eum, exiit ab eo: et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent, quia mortuuS est. Iesus autem tenens manum eius, elevavit eum, et Surrexit. Ο 3 Velut mortuus quippe ostenditur, qui a maligni spiritus potestate liberatur: quia quisquis iam terrena desideria subigit, vitam in se carnalis conversationis extinguit, et mundo mortuus apparet: quia poSseMOre pravo, qui per immunda desideria se agitabat, caret. Quem multi mortuum dicunt, quia qui spiritaliter vivere nesciunt, eum, qui carnalia bona non sequitur, extinctum funditus arbitrantur.

64 Sed quia ipsi quoque derisores simplicium, Christianitatis nomine censentur, reverentia religionis pressi, exhibere malum publicae irrisionis erubescunt. Unde fit, ut apud se tumidi tacentesque derideant, quos abiectos valde, atque infimos per simplicitatem putant. Bene ergo dicitur:

I Bessar. abiectamque despiciunι. a Ita Turon. Vindoc. Longip. Corb. Norm. cum vetust. editionibus. in posterioribus edit. amando mirantur.3 inrc. 9. 23.

989쪽

π Lampas contempta apud cogitationes divitum.η Quia superbi quique, dum pensare bona sequentia , ut superius diximus, s) nesciunt, pene nihil aestimant , quem non vident habere quod amant. Saepe namque contingit, a ut electus quisque, qui ad aeternam felicitatem ducitur , continua hic adversitate deprimatur, non hunc rerum abundanmtia sulciat, non dignitatum gloria honorabilem ostendat, nulla ei obsequvntum frequentia suppetat, nulla hunc humanis oculis vestium pompa componat: a cunctis vero despicabilis cernitur, et huius mundi 3) gratia indignus ae- Stimatur. Sed tamen ante occulti iudicis oculos virtutibus emicat, vitae meritis coruscat, honorati metuit, despici non refugit; corpus continentia aruit, sola in animo dilectione pinguescit, mentem Semper ad patientiam praeparat, et erectus pro iustitia, de perceptis contumeliis exultat, amictis ex corde compatitur, de bonorum prosperitatibus quasi de propriis laetatur, sacri verbi pabula in mente sollicitus ruminat, et inquisitus, quodlibet eloqui dupliciter, ignorat. Bene itaque iusti simplicitas et lampas esse dicitur, et contempta. Lampas, quia interius lucet: contempta, quia exterius non lucet. Intus ardet flamma caritatis, foris nulla gloria resplendet decoris. Lucet ergo et despicitur, s) qui flagrans virtutibus, abiectus aestimatur. Mentes quippe cara Vindoc. Nordi. et plurimi, nolant. In Utic. tamen olim legebatur ne

sciunt.

a Bessar. xι iustus quia ad. 3 Ita Bellov. Vindoc. Gemet. etc. cum antiquioribus edit. Posteriori-' hus editoribus magis placuit, mundi eloria. 'Utic. Ebroici Core, et alii Norm. sollicuius ruminat. 3 Gemet. qui fragrans virtutibus.

990쪽

nalium pensare bona non valent, nisi quae carnaliter vident. Hinc est, quod David sanctum pater ipse despexerat quem prophetae Samuelis oculis praesentare recusabaL. Qui ad unctionis gratiam dum septem filios deduxisset, a Propheta requisitus an numerum sobolis explesset, cum magna

I) desperatione responditr u Est puer parvulus, qui pascit oves. η IJ Quo doducto et electo, protinus audivit: a Homo videt in facie, Deus autem 3 perscrutatur cor. η p

Lampas ergo David per innocentiam fuerat, sed tamen valde contempta, quia exteriora cernentibus non lucebat. Sciendum vero est, quod iustus quisque aut temporalem gloriam non habet, aut hanc 'sub semetipso frangit, si habet; ut s honori suo liber emineat, ne- ei victus delectatione Succumbat. Hinc enim est quod ille praedicator egregius ante hu-- manos oculos Apostolatus sui gloriam humiliaverat, qui dicebat: a Non usi sumus hac potestate, cum pOSSimus Oneri esse ut Christi Apostoli, sed lacti sumus parvuli in medio vestrum. s 6) Eius vero auditoribus nimirum tumor divitum adhuc in corde remanserat, cum dicebat: a Epi- Stolae graves sunt et sorteb, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis. η 7 Quem enim talia dicere

pOSSe cognoverant, secum communiter Vivere non 4osse i dicabant. Cumque eum et humilem vivendo cernerent, et

IJ Sic Turon. Vindoc. Longi p. Norm. Oct. Germ. Poster. edit. h bent, despecιione. Et mox est adhuc puer, addito, adhue. 'a I. Reg. I 6. II. 3 Sequimur MSS. relictis edictis ubi legitur, intuetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION