장음표시 사용
961쪽
quod terribiliter intentat. Sciendum praeterea est, quod nonnulla bona sunt, ad quae indefessi persistimus: et rursum nonnulla sunt, a quibus continue deficientes labimur, atque ad haec magnis conatibus per intervalla temporum reformamur. In activa etenim vita sine defectu mens figitur; a contemplativa autem infirmitatis suae pondere victa lassatur. Illa quippe tanto tirmius durat , quanto ad vicina se erga utilitatem proximi dilatat: haec tanto celerius labitur, quanto et carnis claustra trasgrediens, super semetipsam ire conatur. Illa per plana se dirigit, et idcirco pedem operis robustius figit: haec autem, quo super se alta appetit, ad Se citius fessa descendit. 37 Quod bene ac breviter Ezechiel insinuat , cum
eorum, quae Viderat motus animalium narrat, dicens: si Non revertebantur, cum incederent. n I Et paulo post subiicit adiungens: et Et animalia ibant, et revertebantur. D Sancta quippe animalia aliquando vadunt, et minime redeunt; aliquando vadunt, et protinus revertuntur: quia electorum mentes cum per collatam sibi activae vitae gratiam, erroris vias deserunt, redire ad mala mundi nesciunt, quae reliquerunt: cum vero per contemplationis aciem, ab se eadem activa vita suspendunt, eunt et redeunt: quia per hoc, quod diu persistere minime in contemplatione sufficiunt, sese iterum ad operationem fundunt: ut in his, quae sibi iuxta sunt,
Se exercendo refoveant, et Super se rursum Surgere contemplando, convalescant. Sed dum haec eadem contemplatio more debito a) per temporum intervalla repetitur, indeficienter proculdubio, et in eius soliditate persistitur: quia
962쪽
etsi infirmitatis suae pondere superata mens deficit; hanc tamen iterum continuis conatibus reparata comprehendit. Nec stabilitatem suam in ea perdidisse dicenda est, a qua etsi semper deficit, hanc et cum perdiderit, semper inquirit Sequitur:
CAPUT XVII. Mala vitae huius graVia Π0Π Sunt, aeterni bona cogitanti. Miserios quoque oblivisceris , et gumi aquarum, qu Praeterierint, non recordaberis.
pala vitae praesentis tauto durius animus se atquanto pensare bonum, quod Sequitur , negligit: et non vult praemia considerare, quae reStant, gravia res quae tolerat. Unde et contra flagelli ictum coi
caeca conqueritur, et quasi infinita calamitas creditor diebus cursu labentibus quotidie finitur. At si semeque ad aeterna se erigat, atque in his quae in commiter permanent, oculum cordis figat, prope nihil esconspicit, quidquid ad finem currit. Praesentis vitinsa tolerat; sed quasi nihil esse Omne quod labitur, Quo enim se internis gaudiis robustius inserit, eo exterius dolores sentit. Unde Sophar nequaquam ausu temerario docere meliorem, exhortatur ad iet demonstrat quam nulla iusti oculis videatur piDj0jtjgso by OO le
963쪽
si aperte dicatγ Si degustas gaudium quod intus permanet, leve fit protinus omne quod foris dolet. Bene autem praesentis Vitae miserias aquis praetereuntibus comparat: quia calamitas transiens, electi mentem nequaquam vi concussionis obruit, sed I) tamen tactu moeroris infundit. Νam a) madet quidem per cruorem vulneris, etsi a suae certitudinci non frangitur salutis. 39 Saepe autem non solum flagella atterunt: sed in uniuscuiusque iusti animo malignorum quoque spirituum teti- tamenta grasSantur, ut exterius ex percussione doleat, et intus aliquatenus ex tentatione frigescat. Sed nequaquam gratia deserit: quae quo nos durius ex dispensatione percutit, eo amplius ex pietate custodit. Nam cum tenebrescere per tentationem coeperit, sese iterum lux interna Succendit. Unde et subditur:
Virtus renovatur in tentatione.
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi
o uigor quippe meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione: ut repentino caritatis fervore mens
a) Recent. ed. sed tantum tactum, et mox, sed a suae, reluctantibus aliisti bris. a Bessar. laedet. Mox eui suae qui quo nos.
964쪽
etsi infirmitatis suae pondere superata mens deficit; hanc. tamen iterum continuis conatibus reparata comprehendit. Nec stabilitatem suam in ea perdidisse dicenda est, a qua etsi semper deficit, hanc et cum perdiderit, semper inquirit. Sequitur:
CAPUT XVII. Mala vitae huius graVia non sunt, aeterna bona cogitanti. Miserias quoque oblivisceris , et quasi aqua rum, quos Praeterierint, non recordaberis.
38mala vitae praesentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur , negligit: et quo non Vult praemia considerare, quae restant, gravia aestimat esse quae tolerat. Unde et contra flagelli ictum cogitatio caeca conqueritur, et quasi infinita calamitas creditur, quae diebus cursu labentibus quotidie finitur. At si semel quisque ad aeterna se erigat, atque in his quae incommutabiliter permanent, oculum cordis figat, prope nihil esse hic conspicit, quidquid ad finem currit. Praesentis vitae adversa tolerat; sed quasi nihil esse omne quod labitur, pensat. Quo enim se internis gaudiis robustius inserit, eo minus exterius dolores sentit. Unde Sophar nequaquam veritus ausu temerario docere meliorem, exhortatur ad iustitiam, et demonstrat quam nulla iusti oculis videatur poena. Ac Dj0jtjgso by OO le
965쪽
si aperte dicatν Si degustas gaudium quod intus permanet, leve fit protinus omne quod foris dolet. Bene autem praesentis vitae miserias aquis praetereuntibus comparat: quia calamitas transiens, electi mentem nequaquam vi concussionis obruit, sed I) tamen tactu moeroris infundit. Νam G madet quidem per cruorem vulneris, etsi a suae certitudine non frangitur salutis. 39 Saepe autem non solum flagella atterunt: sed in uniuscuiusque iusti animo malignorum quoque spirituum tentamenta grassantur, ut exterius ex percussione doleat, et intus aliquatenus ex tentatione frigescat. Sed nequaquam gratia deserit: quae quo nos durius ex dispensatione percutit, eo amplius ex pietate custodit. Nam cum tenebre- Scere per tentationem coeperit, sese iterum lux interna succendit. Unde et subditur:
CAPUT XVIII. Virtus ronovatur in tentatione.
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi
o uigor quippe meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione: ut repentino caritatis fervore mens
I) Recent. ed. sed tantum tactum, et mox, sed a suae, reluctantibus aliasii bris. 29 Bessari taedet. Mox cui suae qui quo nos.
966쪽
vigeat , quae iam iamque lumen sibi gratiae occubuisse sormidabat. Quod adhuc Sophar subtilius aperit, cum subiungit:
CAPUT XIX. Tristitia ex tontations, Dei miΗericordiam pro nobis θXOrat. Et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
I saepe namque tot tentamenta nos obsident, ut ipSan OS eorum numerositas pene ad lapsum desperationis inclinet. Unde plerumque cum mens in taedium vertitur, vix ipsa virtutis suae damna considerat: et tota dolens, sed quasi iam et a sensu doloris aliena frangitur, et enumerare non Valet , quanto cogitationum tumultu VasIatur. Ruituram Se per momenta con Spicit, eique ne arma repugnationis arripiat, gravius moeror ipse contradicit. Circumductos quolibet oculos obscuritas obsidet, et cum visum tenebrae
semper impediant, maesta mens nihil aliud quam tenebras videt. Sed apud misericordem iudicem saepe haec ipsa, quae si adnisum quoque orationis aggravat, pro nobis
subtilius tristitia exorat. Nam tunc moeroris nostri caliginem conditor conspicit, et subtracti luminis radios rela dit; ita ut erecta protinus per dona mens vigeat, quam
I) In vulgatis, ad visum, duobus verbis, Sed mendose. .
967쪽
paulo ante decertantia vitia superbiae calce deprimebant. Mox torporis pondus discutit, atque ad I) contemplationis
lumen post turbationis suae tenebras erumpit. Mox in gaudium profectus attollitur: quae inter tentamenta peius cadere ex desperatione cogebatur. Sine cogitationis certamine praesentia despicit, sine dubitationis obstaculo de ventura retributione confidit. Iustus ergo cum se consumptum putaverit, ut lucifer oritur: quia mox ut tenebrescere tentationum caligine coeperit, ad lucem gratiae reformatur:
et in se ipso monstrat diem iustitiae, qui casurus paulo ante a timuit noctem culpae. a Recte autem lucifero iusti vita comparatur. Solem quippe praecurrens lucifer, diem nuntiat. Et quid nobis
Sanctorum innocentia, nisi sequentis iudicis claritatem' clamatὸ In eorum namque admiratione conspicimus, quid de maiestate veri luminis aestimemus. Necdum Redemptoris nostri potentiam videmus, sed tamen virtutem illius in electorum suorum moribus ad ramur. Quia igitur bonorum vita in consideratione sua oculis nostris vim veritatis obiicit, clarus ad nos lucifer ante solem Venit. 43. Sciendum vero est, quod haec, quae ex tentationum spiritualium adversitate discussimus, iuxta exteriora quoque
mala nil obstat intelligi. Sancti etenim viri quia summa medullitus diligunt, in infimis dura patiuntur: sed in fine gaudii lumen inveniunt, quod habere in hoc spatio praecurrentis vitae contemnunt. Unde nunc per Sophar dicitur: si Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperum. sPeccatoris enim lumen in die, est obscuritas in vespere:
968쪽
quia i) in praesentis vitae silicitate attollitur, sed adversitatis tenebris in fine devoratur. Iusto autem meridianus fulgor ad vesperum surgit: quia' quanta sibi claritas maneat, cum iam occumbere coeperit, agnoscit. Hinc namque Scriptum est: siTimenti Deum, bene erit in extremis.s a) Hinc per Psalmistam dicitur: u Cum dederit dilectis suis somnum, haec est hereditai Domini. s 3) Qui in huius quoque vitae adhuc
certamine positus, cum se consumptum putaverit, ut lusi ser oritur: quia soris cadens, intus innovatur, et quo magis exterius adversa tolerat, eo uberius virtutum lumine interius coruscat, Ρaulo attestante , qui ait: u Sed licet is quilaris est, noster homo corrumpitur, tamen iS, qui intus est, renovatur de die in diem. Id enim , quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus Operatur in nobis. B Et notandum est, quod nequaquam cum consumptus fueris, sed cum te consumptum putaveris dicit: quia et quod videmus, in dubietate est, et quod speramus, in certitudine. Unde et isdem Paulus non Ἐe consumptum noverat, Sed putabat, qui et in adversa tribulationum corruens , ut lucifer resplendebat, dicens: a Quasi morientes, et ecce vivimus: quasi tristes, semper autem gaudentes: Sicut egenteS, multos autem locupletantes η s 44 Sciendum quoque est, quod bonorum mens quo du-
969쪽
τiora pro veritate tolerat, eo aeternitatis premia certius Sperat. Unde et apte subditur:
CAPUT XX. Eo certius in Deum sperat iustus, quo duriora
pro illo patitur. Et habebis siduciam, proposita tibi spe.
3 anto namque spes in Deum solidior surgit, quanto Iso illo quisque graviora pertulerit: quia nequaquam retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic
prius pia tribulatione seminatur. Hinc enim per Psalmistam dicitur: si Euntes ibant et flebant, mittentes Semina sua; VenienteS autem venient in exultatione, portantes manipulos suos. v I Hinc Paulus ait: a Si commorimur, et convbVemus; Si Substinemus, et conregnabimus. s a Hinc discipulos admonet dicens: a Per multas tribulationes oportet nos
introire in regnum Dei. v 3 Hinc Sanctorum gloriam Iohanni angelus indicans, ait: si Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et candidas eas secerunt in sanguine Agni. η s) Quia igitur nunc per
970쪽
tribulationem feritur, ut post gaudii fructuS metatur, tanto maior fiducia mentem roborat, quanto hanc sortior pro veritate assiictio r angustat. Unde apte protinus adiungitur:
CAPUT XXI Malis praesens securitas laborem, bonis praesens labor securitatem parit.
Et defossus securuS dormies. 6 siqui enim malis praesens securitas a) laborem, ita bonis praesens labor perpetuam securitatem parit. Unde .et defossum se securum dormire iam noverat, qui dicebat: si Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat: bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem Servavi: de reliquo reposita mihi est corona iustitiae , quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex. Ο 3 Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat; de ma suris nimirum gaudiis sine dubietate praesumebat. 7. Quamvis defossus intelligi et aliter potest. Saepe namque rebus transitoriis occupati, pensare negligimus per quanta peccamus; sed si reducto considerationis oculo, a sinu cordis terrenae cogitationis agger excutitur ,