Vberior enarratio eorum quae a Ioanne de Sacro Bosco proponuntur, ita vt adiecta difficilioribus locis commentarij vicem supplere possit

발행: 1567년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

xo2 ANNO rAT so NEsle vero subeunte initium Eo , esse tem - poris maximam mutatione , sub initium

cancri. Solstitium, dies scilicet longissimos sub initioautem 'o bruma, dies breuit Simos. Quare S haec signa ab Astrologis mobilia dicuntur, quod quatuor anni partes consti

tuant.

De meridiano se hortet onte. folio a. l. U.b.

Circuli maiores sphaeram ipsam intexentes duplices sunt, alij enim una cum sphaeris mouentur, & mobiles vocatur, ut tui de quibus iam diximus hi etiam interni possiant appeti Iari,quod interiore sphaerae molem contine ani &fulciant. Alij extra sphaeram descripti, immobiles siti, termini quartarum coeli iudi Catur,& angulorum coelastium limites,& dicuntur immobiles seu externi, no quod omnino quiescant, Ied quod vertigine mund ni motus no rotentur ac circus erantur ut coeteri, Simmobiles existansi ratione ceris ac determinatae sphaerae. Sic si Coloniensem eleuationem & situm spectes, eorum horizon, Smeridianus fixi dicuntur esse: quod eius ho-xigontis constitutio nullis aliis regionibus, aut urbibus conueniat. Nam si paululum ad

122쪽

IN sPHAERAM. Ioyortum,vel occasum, aut meridiem, aut septe trionem digrediaris, non mutationem huius horizontis, sed alium hori Zontem reperies:vide uno in alium horizontem deuenias potius, quam hunc in alium communes,

quod etiam dici posset. Circuli autem hi duo, ita mutuo implexu sibi implicati, ut se perpetuo ad angulos redios secent: quare &de hs una distinctione agendum erat . prius igitur agit Auctor de iplis meridia no, dein dede hori Zonte. Est autem meridianuS quem Sol cum super hominum verticem peruenerit, ipsum diem medium effici edo designat:& ideo singulis gentibus si per Verticem proprius meridianus est. Et notandum quodciuitas quarum. folio aue. l. 29. b.

ET haec meridianorum diuersitas respia

ciens ortum occubitumque, parit ipsius diei&noetis diuersitatem, non indiue sis climatibus, sed in uno eodemque climater ut Orieti vicinae regiones maturius Solis spledorem, occidentis aut incolae serius intueantur: quemadmodii in Eclipsi lunari paulo ante ex verbis Plinij, atq; auetoris sententia

123쪽

dena onstratum esti Sic dum Venetis,ato; sinum imaris Adriatici, illamque partem Ita liae Cisalpinae incolentibus, Sol mane oritur, post duarum horarum spatium Compostel- -, atque finem terrae incolentibus euehitur: du vero his ad margine Oceani, atq; maris Atl antici demergitur,Venetis duabushoris ante demersus fuerat: ita ut sub inititi no

Utis,ad Fine terrς sic enim ea Hispaniae pars appellatur) iam duae horae noctis Venetis es.

suxerint. arcus pero interceptus inter duos meri canos dicitur longitudo loci. f. go. LES. a.

OVod non ita intelligendum est, quasi

OmniS arcus aequatoris inter quos uis meridian OS interceptus, sit longitudo ciuitatis: ut spatium graduum interceptum inter Agrippinensem Coloniam, &Lutetias Pari sorum,nori statim longitudo loci dicitur, sed graduum spatium interceptum inter meridianos harum urbium, atque etiam omni Um reliquarum, R inter meridianum ductu per verticem insularum Fortunatarum longitudo appellatur: quod non ita intelligendum est, quasi ego velim locorum longitu dia es capiendas esse a coelesti meridiano: cuterra

124쪽

IN SPHAERAM. ΤΟ

terra ipsa etiam meridianum ad perpendiculum sibi ectum coelesti meridiano habeat.

Et nihil incommodi s meo quidem iudicio)hinc orietur, si dicamus ipsum coelum meridiano carere , &hunc meridianum, de quo hoc loco agimus, in terrae stuperficie descriptum essemam Meridies fit non ratione coeli, sed ratione nostri ut si Sol vertici nostro qua proxime immineat, meridiem dicamus. Meridianus igitur terrestris, qui Ze coelestis est idem & iudicium dehori Zonte erit)longitudinem nobis loci parit: ut Colonia dicitur longitudinem habere so fere graduum, quod inter Gadum columnas Herculi sa- cratas , SColoniensem meridianum in te xiecti sunt 3o gradus. simili modo de reli quis iudicandum est.

Si autem duae cimtates eundem habeant. Duo ag. l. n. b.

PAulo ante habuimus diuersitatem dierum, quantum ad maturiorem ortum vel occasium, vel etiam tardiorem attinebat: nunc vero quantum ad dierum breuitatem, NPlixitatem,Vno manente termino fixo o

tus & occasus. Nam fieri potest,ut illi qui in diuersis climatibus morentur eosdem meri

125쪽

Ios ANNOTATIONE Idianos habeant, interim tamen diuersam rationem dierum artificialiti, ut propius ad re-qUato rem accedentes,breuiores longius autem ab ipse distantes, prolixiores.Sic Alexandriae,atque in toto climate quod verticem e ius premit,dies i horarum sunt, in Italia Is, rin Germania i6, in Britannia.I7. ubi lucidae noctes haud dubiaefid promittunt, quod cogit ratio credi, sub mundi cardinibus, dies esse continuos ad semestris spatium, at que hanc rationem latitudinis appellant.Latitudo autem est arcus meridiani , interce Plus inter aequatorem,& verticem seu sedem cuiusque urbis: sic Coloniensis urbis latitu- do dicitur esse ue i graduum, quod aequedi- stans circulus aequatori, aut parallelus gradia thus, ratione meridiani hunc ad angulos rectos intersecantis, ab aequatore remoueatur. possiunt igitur differre latitudine aliquantu- itum urbes alit regiones, ut longitudine con ueniant, Zc eundem ortum occasumque habeant:sin autem longius interuallum fuerit, quo differant, distabunt aequaliter quidem abortu & occasu, si terram ipsam intuearis,

quod auctor innuere videtur: ortum tamen, .occasumque Uno eodemque tempore non habebunt, propter rectum ac tortuosium si- derum ascensum,Sterrae conueXitatem,quq harum

126쪽

harum apparentiarum cause est, quae in sublimi cernuntur. Venim cum hic de Meridiano agamus, atque meridianus coelestis & te restris reuera conueniant: quomodo meri dianus in omni loci inueniendus sit, non in

tempestiue addi potest. Nam secundum huius rectam lineam, templa construimus, magnificas, splendidas, ac superbas aedes fabricamus, agros diuidimus,&frugibus ventoruratione a mundi cardinibus flantibus destinamus. Sic Plinius secundum eam lineam quam orthogonalem esse dicimus meridionali,ab ortu scilicet ad occasum pro tensam instituit ipsum Agricolam. Tertia inquilli

nea, quam per latitudinem Vmbrae duximus, ct decumanam Vocamus , exortum habebit

aequinoictialem,Ventumque subsolanum , a Graecis Apelioten dictum. In hunc salubribus locis villae, vineaeque spectent. Exad uerse eius, ab aequinoctiali occasu, Zephyrus a Graecis nominatur: in hunc spectare Oliveta Cato iussit. Hic ver inchoat, aperit que terras tenui frigore saluber, atque plurimas alias commoditates enumerat hui us dis sectionis agri, qua ipse limitatione XVIII lib. cap XXXIII. appellat. Quibus igitur meu-diani inuentio, atq; quatuor plagarum mundi indagatio commodare potest,in hunc qui

127쪽

sequitur modum ligant:&agrum, aut quodcunque aliud planum, Pliniana ratione dividant: Sole splendente, quocunque libeat die, statibus hora sexta diei, quae nostris duodecima est, sic ut ortum eum a sinistro hum ro habeant, contra mediam faciem meridies, a vertice septentrio erit, qui ita limes per agrucurrit, cardo appellatur. Nos autem secundurecentiorum appellationem,lineam meridi

anam appellamus : habemus autem & aliam lineae meridianae inueniendae rationem, a magnetis vi proficiscentem : eius enim es tanta vis & naturalis facultas, accum ipsius mundi verticibus tanta affinitas, Ut non qui escat si libere vagari possit, dum Vtrunque cardinem mundi suis cardinibus , quos Vt coelum habet, intueatur. Linea meridianam

igitur huius praesidio facile inuenies, si compassum quadrangulum horizontis aequatae seu planae areae applicaueris, R illud ultro ci troque vel ad dextram, vel ad si nistram moueris, donec versatilis index magnete illitus indicem infra scriptum obtineat, ut ad nulla partem ab ipso deflectat. His ita consistentibus, compassi lateri regulam applices, secun dum quam linea ducta meridiana erit, quae

altero extremo Austrum, altero Septentrio

nem demon strat: dissecta ad latitudinem altera

128쪽

IN SPHAERAM. Iostera linea ortum ae quinoctialem, eiusque occasum ventum subselanum & Zephyrum videbis. propter immensam utilitatem, qualinea haec in Astronomicis habet, eius demo stratio primum incipientibus demonstranda erat. Habemus autem alium inueniendi lineam meridianam modum, verum illustudiosi longius progressi, ex alijs facile addiscere poterunt, sed iam de horiZonte agamuS. Horizon est circulas diuidens.

fol. n. l. I. a.

Meridionalem ut per terrae medium ad coeli ambitum ducimus simili enim modo liscvt stellifera sphaera , orbibus quibusdam &circulis redimita iacet)ita etiam Horigontemeridionalem ad angulos rectos dirimente

totum coelum intrinsece ambientem in m dana sphaera, extrinsece in materiali comprehendentem a terra, Vt eam ambiat ac inuol- Uat, totum coetu duabus partibus aequalibus

dispertiat, describimus. totu coetu in duo hemisiphaeria, superum, Sinseru dissecat,noctea die,lucem a tenebris diuidens: Quado enim ad euperuehu tur attollunturq; sidera, Oriridiculunnquando ad illu contrario modo de

129쪽

merguntiat, Occidere, atque occumbere di cuntur : ut recte eum terminum & finitorem

appellent, quod hic finiat Solis ortu nocte, diem reducens, eius em occasu lucem terminet. Praeterea triplicem rationem ortuSSolis, atque ortivam latitudinem reliquorum altrorum demonstrat: quando enim Soli qualiter ab eius utraq;& meridionalis intersectione di stat, ortum aequinoctialem occubitumque: quando vero quam proxime ad intersectionesn eorum peruenerit, Septentrionalem ortum, occasumque Soli itialem disi Vero quam proxime accesserit ad intersectionem horizontis &meridiani, australem Ortum occubitumque brumalem designat. Ab his ortibus tota diuersitas S ratio dependet,

ct ventorum traditio, quos plaerumq; in plano horigontali ex Vitruvii insit tutione ob

seruare conuenit. Verum hunc horiZontem rationalem appellare consueuerunt: huius

diametrum licet propter improbam N infinitam cuncta ambientis magnitudinem coeli ignotam esse, existimandum sit: tamen veterum nonnulli coniectatione forsan ducti Potius, quam vera demon stratione, quadringenties sexagies octies centena nonaginta nouem m1llia, octingentorum nonaginta duorum maliariorum esse voluerunt. Hinc quaLPa

130쪽

II IN SPHAERAM.quanta eius amplitudo , ac circumcurren-rens linea, facile colligi poterit. Respicientes ad huius rationalis horizontis appellatione, alium quendam sensualem appellarunt, quod ijs non tam mentis actu ac sola ratio ne, quam oculorum,at sensuum praesidiod scribatur: illa enim particula rotunda quae in aperto & plani campi areae cuiusuisti bratae ac aequatae planicie cerni, & circum-

quaque oculis lustrari potest, horizon sensibilis appellatur. De huius Diametro Macrobius libro primo in Somnium Scipionis capite xv, sic ait. Hic Horieton , quem sibi unius uius

que circumscribit aspectus , Ultra 36o. stadia , longitudinem intra .e continere non poterit. Centum enim & octoginta stadia non excedit acies contra videntis , sed visus cum ad hoc spatium venerit accessu de ficiens , in rotunditatem recurrendo curuatur. Atque ita sit,ut hic numerus ex se traque parte geminatus, & trecentorum s xaginta stadiorum spati um, quod intra ho Tirontem suum continetur, efficiat, ct caetera. Hic ex semidiametri additione, constituit integram diametrum. Nam 1a centum Octuaginta addas celenis octuaginta, erit integra

SEARCH

MENU NAVIGATION