Bernardi Guilielmini C. R. Scholarum piarum Sermonum libri tres

발행: 1742년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Crista exornavit , stellato & syrmate caudam 'Pavonum in morem produxit , & addidit alis i te volucris spolia , & se denique forma sAlitis ignotae spectandam praebuit amplo i

ncilio volucrum. Primo est mirata caterva fProdigiosiim animal non ullo tempore visum. Sed mox quum rauca comicula voce salutem Dixit , aves fraudem novere, & psittacus alas Vellere , & auratam pavo disterpere caudam , Et reliquae corpus nudare . Venusta aliena iVeste odium movit , propria turpissima risum . . Quae, NARCISSE, geris, tua non sunt, vel potius tu Non es, quae geris. Ex alieno carpere laudem Atque tumere , injustum est insanumque. Quis ergo es Detractis spoliis quaerendum est atque putandum. Servitio Procerum nitidos sectaris honores , Magnorumque requiris opem validumque favorem. ιConsilium non damno , rear licet esse latentem In patriis laribus , privata aut qualibet aede Τranquillum tutumque magis , quam trudere se se Turbam hominum in mediam , crebro quos aestuat inter Invidia , ambitio , insatiabilis ardor habendi. Perge tamen , sed non tibi sit grave pauca monentem Austultare. Meis nec enim sermonibus aures Nunc primum praebes: docui nam semina rerum

Te , sparsique levi , ceu spargor & ipse farina .

Horum , inter cives quae monstrant ducere vitam.

Rides , quum noster tibi Glabro fit obvius , ille

Aulicola a puero Glabro , cui terga flagellat i Fictitiae pars una comae , pars altera pectus, ιUtraque non molli non cris , saeta capillo , Sed rigido & reeti , caudaeque simillima equinar, Rara pilis , unum bis pectine tacta per annum , Crinibus Anclaisae consuta , aut Nestoris: ala

52쪽

SERMO SEPTIMUS.

Imminet occipiti, claretque seramine multo Pileus, & nostro non multum dispare forma . Ad decus accedit capitis de gutture linum Pendens & bifidum , nigrum quod longior usus Fecit, & e gelido creberrima guttula nasis. Adde manus lotas lis quandoque Kalendis,

Et coenum, veteri quod crassius haelit alutae, Et plenas olido manicasque sinumque tabaccho. Heus apage ; haec etenim movit mihi nauseam imago. Cauponae melius , quam Glabro serviat aula, Inquis. At extremum Glabro luridus occupat unum, Τu, NARCIssE, aliud . Cauponae convenit ille, Tu scenae: nam utrumque nitens mediocriter Aula Respuit, hunc propter sordes, te propter odores . Neuter captabit fortunae munera: nam sit Quamvis capta oculis, naso bene pollet acuto. Hunc igitur propera muliebrem ponere mundum, orna animum virtute, & cta pus veste virili,

Inde aliquid spera. Sed qua virtute, requiris. Diistis adde meis animum. Patientia primum Est opus Aulicolis , magna hinc patientia, demum Aulicolis opus est patientia maxima v . Noli ut Verbosium ridere nimis: nihil est pleonasmi . Hoc sermone: imo hac nunc es formandus in arte, Et debes audire iterum. Patientia primum

Est tibi opus, dominum seu spectas , sive sodales.

Pharmacon hoc summo cape mane, hoc vespere sero. Vishe, ut agas melius petibnam , hic experiamur tΗeus , NARCIss E. Uocat dominus, suge, curre. Uol isti Quamlibet, argueris nimis esse moratus. At hoc, quod Impero, fac citius. Rursum currisque facisque, si Len

, Ataeula interrogatus quomodo in

53쪽

3 LIBER PRIM Us

Lentus es usque tamen. NARCIssE , venito. Tulisti

Faetum opus. At quid id est operis i nihil hoc facit ad rem,

Vecors, in pedibus caput est tibi: te meliorem Perge, voca primus quicunque occurrerit, ille est . NARCIssE. En revocat. Sosio quid pronus in aurem Dixisti Z fateare: stio namque omnia . Forte ut Dicere coepisti Causim, tibi terga repente Vertit, & abrupto sermone minatur. Ad istaec Musasti periisse puta: scit enim omnia, & ultra. NARCIssE . Ecce quater media te jam vocat hora: Ne stapulis, ne fronte cave testeris , amaro Siquid habes animo, nam trabs pariesque loquuntur, Et tabulae & statuae : mutum preme corde dolorem, Ique libens ; semper laetos ostendito vultus, Dicito verba favis mage dulcia , postito magnam Erratis minimis veniam, sis denique ad omne

Imperium domini sicilis, velut igne propinqua

Cera premi in cunctas, vertique parata figuras: Nam non vitares funesta pericula vitrum. At meus, inquis, herus non est ius moribus : illo

Nobilius nihil est , nihil est humanius usquam.

Donat sepe, jubet raro, cum nemine quidquam Conqueritur; mihi quin oculo connivet amico, Meque amat ante alios. Tibi cetera gratulor, aevum Nam priscum tales dominos vix protulit: ast hoc Postremum, NARcissE, fides si certa fatenti est, Non bene vertet. Heri primum testantur amorem, Blanditias adhibent, dextra amplectuntur amica, Ut sensim explorent animum moresque suorum:

Deinde ista siquid patet a te , quod ante latebat,

Illico stiget amor, mellitis aspera verba Succedunt, verae & fictis amplexibus irae. Anne aliquid latitat, cujus te sorte puderet, Si notum fieret veteri es bene notus amico: Verum

54쪽

Verum audi solus. Ludis, NARCIssE , bibisque, Cetera scit quaedam Phyllis, nisi nomine fallor, Quam iam invisis, cui donas munera, propter Quam tabescis. Ab hoc, fumi nihil igne vereris Emuat ad dominum i luser, potator, amator Non poteris latuisse diu. At ludoque meroque Jam dudum abstineo, nec certos exeo fines, Aut in utroque modum: virtutem Phγllidis ipsa Phyllide amo magis , atque ideo sine Phyllide possum Vivere: quod rarum est nostram inter conditionem. Qua mi igitur culpa dominus succenseat Z Ipse hac, Quod culpa caruiste putas : nam causa querendi est Semper in arbitrio domini; reus est, domino qui Non subito consentit . Aget, quod sorte laboret Mutare, & facti recidat ne dedecus in se, , . In te ipsum vertet '; quia peccat nemo potentΗm. Ecquid ages, dicesve alieno errore gravatus, Qui nestis, NARCIss Ε, tuos, renuisque moneri Hic labor, at muto quant libet ore ferendus . Hoc quoque finge animo, quod magnis semper in Aulis Evenit. Assiduus noctuque diuque secundo Conclavi stabis, dominoque fideliter annis Pluribus austultabis anhelans muneris hujus, Alteriusve vices. Veniet te junior alter, Imberbis, sciolus, sibi fidentissimus, atque omnitenens, primoque loco statuetur, R illi NARCIssus plenus meritis canisque capillis Serviet. O mi rum, nitida qui fidit in Aula . o tormentum ingens, sevum, crudele i dolebis, Nec lamentari, tua nec producere iura Fas erit: imo senex truderis ineptus in aedem Aulicolis miseris ere stam in fine Suburrae, h

55쪽

36 LIBER PRIM Us

Si nihil in seros loculis servaveris annos. Hocne sapit stomacho ξ tamen est glutire necesse. Sunt hodie, NARCiss E , scites rerum omnium egeni, Queis hilaris nupsit prinis rtuna juventa, Quique potentis heri fuerant amor , atque voluptas. Sic olim tumuit quadrupes phaleratus, & aurea Mandit fraena, trahit nunc trito epirhedia collo. Sed de cirratis jam sermo sodalibus esto: Hinc etenim pariter tibi multa serenda supersunt. Ergo tibi, NARCisse, oculo connivet amico, Teque amat ante alios dominus. Seges ista sutura est Rixarum tacunda: movet nam filius albae Gallinae invidiam, movet haec terramque erebumque, Ne Hrtuna diu tibi rideat: utque pudendum Per latebras serpat vitium, primum esse susurrant Te delatorem e frontem tibi nemo serenam ostendit, praesente silent te protinus omnes. Hic nixus cubito dormit , isde ille lacertos Tendit hians, abeunt alii, duo crebra vicissim

Verba serunt timidi, tendas ne proximus aures. Peste laborantem certatim arcere videntur.

in aperis, alius te stommate figit aperto, Tecto alius jaculo mage vulnerat. Illa bilis Si tibi movit, & incendit color igneus ora, Rident, jucundam gaudentque reponere stenam. objurgas, centena tibi vox obstrepit auri Acrior ; haud aliter quam quum latrat icta lycisca, Undique concurrunt hirti, allatrantque molossi, Mordentque , & praestat causam perdendo pacisci. Nam si cum domino quereris, postisque uocentes Ad poenam, hunc circum cuncti velut agmine facto Te contra pugnant, & veris falsa remiscent,

Donec suspicio de te gravis inlidet illi, inque merent ipsi, tu poena dignus haberis.

I nunc a

56쪽

SERMO SEPTIMUS. IT

I nunc, & sodes aliorum nomina de r.

Nil, miser, ergo tibi superest, nisi probra supino ore bibas, crudusque imo sit pectore condas . Ingenui sed non, inquis , tam turpia mistent Iurgia; disceptant civiliter, & simulare

Consilium vultu noverunt. Hinc quoque ne te Non facile expedias, vereor: nam liber & ultro Candidus es, proprio res & cognomine dicis. Vecordem dicis vecordem, fallere suetum Dicis mendacem, gibbum, luscumque, glabrumque, Quisquis ut est, quemcunque vocas. Non utitur Aula hac Nomenclatura; silet, aut virtutis amictu Abscondit vitium. Vecordem , fallere suetum, Prudentem dicit, cautumque, & monstra pusillis Indigitat naevis . Sed adhuc enormius erras.

Care, tibi quisquis dixit, dextramque prehendit; Exultas, olim Pylades ut nactus Orestem: Pandis ei subito secreta, omnique doces de Vita, de studiis, fidibusque armisque, praeisti Queis omnes sectos, aequavistique magistros. tribuis laudes tibi, li riasque loquendi Dissidium parient plusquam civile : vocabit Te quis Aristotelem, quis Ariona, vel quis Achillem . Nobiliora haec sunt gibbo, luscoque , glabroque Nomina, sed probrosa magis tibi dicta; resultant Atria nam longo post haec praeconia risu. Addunt iudicium prudens, animique sagacis

Vim magnam , natumque novum gratantur Achatem

R- . ii- πο- hunc varum di is rem ribus , tuum Balbutit Icaartim pravis fiatum ma- is talis . - Pareius his vivit , frugi dicatur; ineptus l

nus amicis Postulat tit videatur. At est truculantisr , atque

Plus aequo uber, -x fortisque

habeatur

Calaior est , acres inter numeretur

57쪽

38 LIBER PRIMUs

Cuilibet AEnete; laudant secreta tenentem, lSolertemque virum, emissis hinc inde cachinnis. Ni regis hic animi jamjam turgentis habenas, Verum auscultabis velamine tu quoque demto. Nam nihil ignosci sibi vult, qui garrit in Omnes . lFer, NARCIssE, alios: nullo patientia fruetu , 'Uberiore viget. Pulcher te & turpis amabit, doctu ue indoetusque: omnes nam sibi plaudunt Utlibet , idque audire pudet, quod non pudet esse, Aut facere. Hinnit equus, hos mugit, cetera promunt Bruta sonum, quoties locus & res poscit & hora . Disce docendus adhuc quod monstrant bruta; silendum est, Niquid habes melius verbis, atque oris hiatu.

At caveas, moneo, ne quum sincerior esse IDesinis, assentere: etenim hoc est turpius illo. Mi satis est, si non nebulonum more, bonorum iΤraducis mores, & iniqua laude ruentes . Sponte sua in vitium veluti calcare perurges. Audita virtute hilares ostendito vultus, Aspectu vitii coram serpentis eosdem Contrahe ; nam verbis reprehendere munus & aetas

Et pudor impediunt. Vitium magis ore silenti Subtristique premes, quam nos Rrmone , Deoque Vindice demonstrato. AEquali est tanta potestas. Aulicolam ast aliqui sortasse probumque piumque Ridebunt. Fies ideo improbus t huic scopulo , omnes

Quo semper fatui pereunt, haerebis r at istam

Cur non caesariem attondes, pompamque decusque Foemineum, sapiens quod ridet quilibet i aut cur Verborum eluvio differs opponere vallum, Quum plures in te reprehendant hoc vitium, quam

tio visiorum adiutrix procul amoeat l quidem digna est. Cic, in Lat.

58쪽

Qui te stulte ridiculum probitate putarent Z

Horum rumores facias uno asse minoris ,

Nec cura, crepitent seu sursum , sive deorsum . Sola etenim probitas tibi conciliabit amorem, Atque fidem domini: livorem vincet & astus; Hos itie prius, qui te riserunt, coget honorem Ferre tibi, vacuumque caput nudare, tuisque Plaudere si minus, at non obtrectare triumphis. Cujus enim metus non expugnabis honestis Moribus, ingenuo vultu, sermone benigno, Parco & prudenti, cuicunque favere parato, Nulli animo nocuisse, omni procul ambitione, Arte procul miseros homines spe pascere inani t

Ra agito, NARCISsE , viam percurrito apertam. Si non pervenies ad rerum culmina, recte iFaetorum capies ingentia praemia laudes,

Atque illam, imbuitur quae nullo felle voluptas. φ

. Ceterum si te miso eelebrem secum dis vocibus vulgi, si te intrante clamor , plausus, er pantonimica ornamen-- ra obstrepueκδεα , si uia.civitate te fe-mιna puerique laudaverint i quid ni ego tui miserear , quum sciam , quin via ad istum favomem ferat Mneca . Epist. 19.b Verba sunt pene ipsa Senecae contemnentis ejusmodi nebulones .

c Nunquam mehercule ego neque pecunias , neque tecta magnifica, neque opes , neque imperia , neque eas , quia

bus maxime adstricti sunt , voluptates in bonis rebus esse niamera as duxi equippe cum viderem homines rebus his circumsuentes , ea tamen desiderare maxime , quibus abundarent . Cic. in Parad

59쪽

lneri eupidum hortatur ad amplectendas nobiles artes Arehitectura , Pictura edi Sculpturae quarum T eum auctorem este demonstrat. Gementem XII. Ponti em Maximum bonarum artium fautorem edi Urbis instauratorem laudat.

URsUΜ, QS I N T E , petis quavitam praestat in arte Ducere ; saepe datis ignoro mercle quid addam Consiliis . Nostras ad Musis castra penumque Vix hortor transferre : quid has mihi consulis artes, Inquis, quae studio plerique coluntur inanit Quid prosunt Muis, quid vestra poemata, nugae ZQuis vatum locuples per carmina factus t amarum Dant apiumque hederamque; quid hoc, ubi scissa lacerna Admittit frigus, premit aut angusta domi res tHaec tu in tantorum conventu & luce virorum Zos occlude, miser, ne te tuus indicet esse Abderitanum sermo. Nil deficit illi, Qui nil optat; - habent Musas & carmina vates, Id satis est, miseris non sunt satis omnia φ avaris. At miscere tibi quoniam libet utile dulci, Ingenuoque homini dignam vis pergere ad artem: Non longam ire viam jubeo: Capitolia votis

Ipsa

a Abderitas popios Thraciae stuporimentis obnoxios ruisse tradit Cie. l. de

b Non esse eae dum pecunia est: non esse emacem vectigal es , contentum vero rebus suis esse , maxisa sunt o rissimaeque divitiae. Cic. in Parad. e Defaeni inopia multa, avaritia st mnia. Sen.

60쪽

Ipse tuis hodie sunt respondere parata. Hunc testor florem juvenum , qui gnaviter artes Exercent promuntque, quibus Deus auetor honores Contulit ingentes , ingentia, contulit omnis Praemia conditio. Nostris mentem arrige dictis: Nam tua res agitur. Quid cauis dixeris esse, l .

Quinte, quod ad studium pueri quum vique minisque

Sint cogendi, ultro natura & sponte seruntur

Ad pingendi artem stulpendique aedificandique Z

Aspicis hos etenim cuneis parvaque securi . . Ligna parata secis turmatim seindere, vile Cogere caementum, lapides vectare, lutoque Nunc vel in aediculam componere, nunc vel in hostem Moliri oppositum vallum turrimque timentem Vim zephyri: cultrix vel parvula turba Deorum Templa facit, niveis ornatque altaria vittis. Saepe vides alios calamo, setisve coactis Nunc spumantis equi, nunc Thracis in arma ruentis

Efiigiem sormare: quod & risu ora reselvat, Addunt inventis nova, vel jam fingere discunt

Naturae maculas imitantes turpius: Aulo Enormem appingunt nasium , Rutilaeque tumentem

Amplificant gibbum, Tuccam faciunt Polyphemum. At quis non veteri lino, cretare sequaci Corpora nostra puer, quae non virguncula Armat, Et locat in cunis, & parva in sede reclinati Rides, Quinte Z docent tamen haec nos philose iam I.udicra: nam pueri divina ab origine sensum F ΗΟ-

a Terιlo quoque anno nobilium artium arciti tecturae sculpturae & picturae monumenta publice exponuntur in Cipitolio ad excitanda laude &praemiis juvenum ingenia , ligata ad tam praeclarum institutum pecunia Clem. XI. Pont. Max. bonarum artium fautore ac patrono . Habitus est hie sermo in acad. ibi magnificentissime eelebrata an. IT 32. coram Eminentissimis S. R. E. Ordinalibus & amplissimo coa- sessii ex omnibus Ordinibus . ,

SEARCH

MENU NAVIGATION