Bernardi Guilielmini C. R. Scholarum piarum Sermonum libri tres

발행: 1742년

분량: 165페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6a LIBER SECUNDUS

Ut scarabem, inest quod iste bonumque relinquis.

Hic quoque brutum aliud te vincit. Simia nam non Sola refert hominum vitia, aut insormia membra.

inod istum objicitur, quod rectum, imitatur , in armis

Stat, ducit choreas, pet entes ore salutat Composito urbane, reveretur corpore flexo,

Atque graves simulat se gestu expromere sensus. Siquem oratorem, siquem tu sorte poetam Audivi, stiget cum verru oratio, stultam Nil vitat critiem. Humilis Maro, Tullius uber Plus aequo, tenebris offisus Horatius. Ergo Carmina percipies haec nostra facillima. Rapum Est tibi pro cerebro & ventosa cucurbita , proque Consilio pristis Dea quaedam ' culta Latinis, Cui multo elleboro liquidaque litatur oriza. Sed quid ego ajebam i mea me sententia fallit . . Est dignum rilii, quod de te huc diximus usaue. Quod superest, iram quocunque in pee ore pleno Megmate commoveat. Non tu vesanus es, illa aut Simplicitate animi, qua limo sidere natos Ridemus ferimusque, & quando negocia cessant, Illorum alloquiis gaudemus , postere amamus Respondere bonos praepostera quaeque. Mamilla

Sed tibi sub laeva quiddam salit; haud tibi acumen

Mentis abest, imo nimis est subtile: penetrat Nam crassam raro tam elata superbia frontem. Dicis ut absurdum, atque a vero turpiter erras, Siquis vel ridet, vel corripit impatiens , Os 'Purpura suffundit subito tibi multa. Pudorem, Qui longe est omnes pulcherrimus ante colores ,

Crederet esse, seres eui non sat notus 3 at ira est ira furor; absurdum nam absurdis pluribus inges stata nec est hominis tibi, nec reverentia veri.

82쪽

Turpius est quidquam , quid iniquius t Ultro doceris ,

,, Et nescire pudens prave , quam discere mavis. coram voces sociis viresque loquendi

Desunt: dicit enim quisquis quodcunque , refellis, Aut mussas, donec quod hain, opponere contra Posceris: opponis subito pugnantia secum, Siquid & e is rerum usquam , protinus utris More tumes pleni. Tibi enim selum est cacoethes

Te ostentare, oculos cunctorum & vertere in unum. Vertimus , ARTEMIDORE, sed ut vertisse solemus, Quum monstant hominem hino cum corpore & uno Vertice , vel quatuor manibus , vel duplice na . Denique te ut monstrum aspicimus, cui humana figura est Exterius sermosa, atque omnibus integra membris.

Sed pars illa Deo similis, mens conscia Veri, Quae facit una hominem, pars in te perdidit illa, . ARTI ΜEDO RE, decus, meliorem p idit in te Dotem animi; curva est , enormis, proxima brutis. Finge animo durum ingenium, riae, debile, nullum, Sit tamen id docile, una plus ediscet in hora, Integro quam tu, sapiens stultissime, lustro. Aures prae in , quod non capiet, sibi rursus Comiter urgebit repeti, summittet honestam Frontem, servabit demum alia silentiae nullum est Clarius indicium juvenis gnarique bonique . At finge illud idem magnum, perlucidum, acutums . Sed stami immiens stimulique et malum inibus omens Moribus Sc pejus dico, ARTEMIDORE . Fuerunt Indocti omnes indociles, vitiisque notati. Si libet ergo hodie paetum statuemus utrinque z

Aut mihi parebis nil mer justa jubenti,

Aut ad te verbum dicam non amplius ullum.

83쪽

6 sERMO QUINTUS.

Thelasimum lagenuum impenem puellae plebeja amore eaptum ab incaepto deterrere eonatur 1 exponens quot quantoque hine mala proveniant .

Uin tuus iste color sine sanguine i quid , THELESINE ,

Per totum macies vultum diffiisa recenter Indicat Ex oculis effugit s mnus, Opimae

Desipiunt epulae tibi , desipit

humor Iacchi. Amplius haud rides, selito no que more iocaris. Gi mihi nuper eras, totus mutatus ab illo es. Noster , ut ante, tibi non gratus sermo , nec usus Pristinae amicitiae jucundus: corpore praesens Es mihi, mens volitat longe per inane. Quod, oro, Quod genus est istuc morbi, THEL Esi NΕ, tibi te Qui rapit, antiquumque mihi suratur amicum Astrologum ficies tua me iacit, & tua vatem Lumina. In inscias non ibis, amore laboras. Huius enim sunt haec symptomata singula morbi. Quid rem jt Superat reliquos haec intima morbos Pinis; amatur enim teterrima pestis ab aegro . Si jaculis, ΤHEL Esi NE, fores alicujus Elisae, Aut certo validae percussus Amazonis arcu, 'Deploranda minus tua sors foret: aequum Hymenaeus

Par etenim posset stabili conjungere nodo. Sed

84쪽

Sed notum, succensa tua est quo sulphure flamma , Notum ubi versaris noetuque diuque, quibusque Deliciis gaudes . Heu rerum oblite tuarumlΤe Nigrina tenet lotricis filia, cani Et veteratoris: maternam despicit artem Cantrix, sed multum didicit retinetque paternae. tam habet in vultu dotem atque in voce dolose tam virtutem. Patula spectare fenestra Mos est improbulae , numerare ars praetereuntes, Allieere & stolidos manifesta in retia turdos. Suntne hucusque tibi, turdorum nam unus & horum, Incolumes plumaet Miser o TMEL EsINE, Cupido Est nudus, similes facit & sibi dirus amantes.

orbat luce oculos, mentem ratione, crumenam

Auro: de Croesis nam quolibet efficit Irum. Testis es ipse. Agedum mihi jam sateare, Nigrinae Argenti quantum facti insectique dedisti.

Distinctas auro crepidas pallamque imitantem Floribus & vivo ridentia prata colore Unde habet i unde periscelidas colloque micantes Baccas t unde basim , statua quae longior ipsa est tTam nitido in cultu, tanto in splendore & odore Est rei, THEL Esi NE, tuae bona portio. Servis Mercedem debes semestrem, pro lare proque Non modicis epulis integro emunctus ab anno

Nil persolvisti. Tua clamitat hospita Bassa. Pro nitidis tonser cincinnis, dimidiis pro

Calceolis sutor, proque usibus omnibus omnes Mussant artifices clarum, ulteriusque recusant Vendere opus verbis, nec adhuc traxere, Verentes Patricium, ad Praetorem. Una est contenta Nigrina, Cuius in immanem fluxerunt omnia luxum.

85쪽

66 LIBER SECUNDUς

Maete animo, coeptis insiste illustribus, urge Nobile conjugium: bis senos nam bonus, annos Te genitor sumtu ingenti curavit in Urbe Hunc sustentari in finem , hoc ad opus memorandum Audiet ut digno de nato talia, quanto Exiliet plausul quanta fraterque sororque Laetitia i ante omnes quanta faustissima mater ZNostra o, clamabunt , heros de stirpe creatus lo decus, o ingens antiquae gloria gentis lEcce nurum starus jamjam amplexura virumque Limine ab ornato procedit. Panditur aula Splendida imaginibus majorum. Addenda vetustis scit imago locum nova . Pingito, Zeuxi, Nigrinam, Stemma, genus, dotem subscribito, & addito vitam, Si libet: inde inter matronas ponito avitis Illustres titulis , illustres sortibus ausis. O pudori o toto manserum dedecus aevo lontulus est sensus naturae, tantula restat

Pars tibi cordis, & haec te non infamia terret

At nitor frustra servare perire volentem. Sermo omnis contra Nigrinam praeterit aures. Tantum caecus amor juvenilia pectora turbat .

Ergo perge tuum, vesane, revisere silem, Perge tuos lustrare illo fulgore triumphos. Ito, tibi injicitur per me mora nulla , tenere Quis sine sene etenim seriosum posset amantem ZHaerent terrificis suspensa cadavera tignis, Aut variis pendent disseisti e quercubus artus, Ut se a flagitiis, qui non virtute moventur, Terrore abstineant. Quem stultus despicit, hunc vos Sermonem, ingenui Juvenes, audite, futurum

Securique nretus monumentum, consiliique.

Incauti postquam THEL Esi Ni in pecidore vulnus

86쪽

SERMO QUIN TU si

Fecit amor tava tygre, siem tavior urse: Languit: hinc factus juvene ex florente cadaver Palluit horrendum: quin membra cadaveris uno Non liriere loco: sparia hinc auresque oculique, Inde caput sine menter animae quaecunque supellex, Fortunae late effusa est quaecunque; pependit Denique cor ramo salicis fragilisve genistae. Nullo Nigrinas omnes discrimine, nullo Albinas omnes iugite, o quicunque vetusto Stemmate fulgetis. Nam vincunt corda potenti Philtro, praevertunt connubia Numine laevo, Quae sequitur malesuada fames & turpis egestas. V

Lentulum domesticam euram turpiter negligentem iocose ar. guit, ostenditque, id, quod nonnulli prudentiam vocant,

soporem esse ae socordiam. VI primum nato imposuit tibi,

LENTULE, nomens

Augur erat et vir enim factus lentissimus ad res Erasisti omnes . Longo dum pressa dolore Te pareret mater, Lucinae munus obivit Torpedo, suit obstetrix remo ra, ubera labris Admovit testudo, picem glutenve tepenti In latice affricuit tibi circum corpora latrix: 'I a Dentin

a Primis illis siuiosis amoribus re- l eorumque prolem ad inopiam redissiunctis novi succedunt. I quotidiana experientia docci . . Hujusmodi inauspicatoa conjugea ι

87쪽

68 LIBER SECUNDUS

Denique quidquid eo suit uncum tempore, quidquid

Viscosum, torpens, tardum, influxit tibi totum In cunas, movit quas nulla sororcula, nullus Verna . Negas t Te verba movent haec nostra minus quam

Pasquilli statuam. Vitium est irascier, inquis. At majus vitium est non posse irascier . Ra

Irascare senael: tua namque negocia pessum Hac bonitate abeunt. Potat tibi servula vinum, Carbonemque oleumque coquus, crudumque tepensque Portat nocte domum, atque uxorem lautius ipQ Nutrit hero . Expilant te coram scrinia nati, Te coram rixantur, hiant, & vertice tecto

Hic sedet, ille cubat scamno seper omnia foede Distinctus. Uetito mistent convicia ludo Servi non ab hero procul ὁ ad me haud pertinet istue , Inquit is, a firmat cunctas per Erinnyes ille. Atria ex interea serdent, & aranea telas Ducit ubique domo in cessante magistra laboris. Pareat ecquis enim domino, cui Pythias audax Imperat, & timido quandoque irata minatur Harpyae jussu facis hujus, quod nec amici, Nec potis ulla tibi est rerum suadere tuarum Utilitas. Fundi sepem cecidisse moneris, Et cum fure pecus sata devastare: videbo

Cras, inquis. Pluviam suggrundia mota cadentem Admittunt super usque toros, cras, inquis, hiatum Claudemus. Matura nimis seges excita vento Disperdit cererem, tactu contaminat uvam Livida sinceram, sitienti citrea in horto Poma cadunt, pereunt stinctus, moriuntur 3e herbae. Cras, inquis, segetem, cras uvam, citrea, fructus, omnia

men um atit m ira, non ut Duce a

Iea ωι milite. Mi t. lib. I. de Ira

inersque. Sen. i. s. vitia cap. 8.

88쪽

SERMO SEXTUS.

Omnia cras demum curabimus. Euge, cerebrum

Cura hodie , cura secordia pectora: sepe Nam facit una malum nox irreparabile. Quanto Tempore cras istud sessi expectabimus t AEdes, Expectando cadunt , sterilescunt praedia , tota Res perit. Imo tibi periit post utile, quantum,

LENT DLE, honestatis Z Tempus teris omne, quod una est Virtutis mensura. Die prudentia crescit, fit eonstans animus, largus, pius , integer , aequus. Hac ratione carent pueri Virtute, nec artes Noverunt, dormire boni, nugarier, esse.

Lustris quid multis tu laudis adeptus es, & qua Re gesta Z Ante secum palmis nunc pronus apertis, Nunc resupinatus sedisti mensibus cisto, Sudasti reliquis, sed grande agitando flabellum. Ast animo reputo, longaque indagine rimor, Quid sit opus, quid non . Meditatio seria nullam Rem frustra aggreditur: properantibus omnia deque Susque abeunt. Me, stulte, vetas imitarier illurn, Qui olim cunetando Romanam restituit rem tRestituit siquidem Fabius cunctando, quod hostis Annibal & vitiis & sumtu & tempore sensim Conficiebatur. Cunctanti quum mala per se

Avertuntur, inest sapientia et quum mala crescunt, Stultum est cunctari, nec seriem opponere murum. Curio Nomenti fuit olim abdomiue magno, Tranquilloque animo, quod-ei λα-cunque tulisset.

Post

2 Cras te victurum , era, dicis, P Ibume , semper a Die mihi reas istud , Psbumo , quando venis . .am unge est cras istud: ubi V, aut unde petendum

89쪽

o LIBER SECUNDUs

Post epulum de more uber lautumque cubabat Molliter , & toto perflabat pectore Qmnum.

Ecce autem clamans horrendum serva cucurrit , Nunciat & totam saevo igne ardere culinam , Perque volutari vicina cubicula flammas. Ille experreetus paulum caput erigit atque, Surgendumne, inquit, confestim . Fumus iniret Quanquam os, & crepitans aures pervaderet ignis.

Ad vivum depicta tua est haec, LENTULE, imago. Ardet in aede tua gula: nati ficedulas & Mullos esuriunt, sitiunt & Massica pura. Ardet cum luxu secordia, sumus & atrum Nescio quid redolet grave naribus atque timendum. Hasce faces inter dormis. Clamamus amici Certatim , euge, volant ad summum incendia tectum, LENTULE. Tu pingui nos adspicis ore, petisque Surgere num si opus. Dum semisopitus oberras Plurima consultans, reeti via, siqua patebat,

obruitur, redeunt ad avita animalia ' mores. o 'prudentem hominem formatum more, modoque

Temporis hujus t Agas, ut de te nemo queratur, Ut tranquilli omnes vivant, faciantque beati Quidlibet. Os, oculos, aures tu claude, molestus Ne tibi sis alii'ue. Hodie haec prudentia regnat. LENTULE, qui tempus pretiosius aestimo totis Divitiis Arabum, vereor ne plura loquendo cum illud perdam .' namque audis me modo eodem

Vultu, jsdem oculis, quibus audisti incipientem. Hoc est indicium, quod alluc sis LENTULus intus. At Arte est animi moderatio, serte triumphus Victae irae; nolo tibi quidquam demere laudis, Debita siqua tibi est. Bonus es clemensque favisque GDul

a Fuit quoddam tempus, quum in f gabantur , nec ratione animi quidquam

rariι homineιpassim bestiarum more l administraant. Ge. l. 1. de Invent.

90쪽

SERMO SEXTUS.

Dulcior , at stomachis bilescunt dulcia multis. Fert punctum Veneris ', qui dulci miscet amarum.

SERMO SEPTIMUS.

Reprehendit sciolos aliquor , qui fili tanquam magistrἰs aliorum plaudunt , falsam ac pernitassam interdum mentiam apud vulgum venditant.

oc quis idem de se praesenti tempore sentit, Quod Sophos V antiquus, qui selum hoc ingenue se Scire fatebatur , quod nil scireti Sapientes Passim hodie invenies, & apud

nos vulgo oriuntur, omnia qui norunt , quos cumnis Pallas in ipsis , Uberibus veri plenis laetavit, & ora Historiae succo implevit, Sophiaeque medullis. Nostras hi nostes rident longosque labores Et modicam frugem. Illorum seri omnia tellus Sponte sua, nullo versata ligone nec ullo Vomere scissa. Neges ne sorte, quod ordiar, audi. Fger erat nuper Chrysippus. Ut assolet, illum Visit amicorum longissima turba, sedentque Hi circum atque alii laeto super, inque senestris Stat bona pars. Vario recreant sermone jacentem. En tibi in angustam jam cellam Papilus intrat, Papilus ille bonae veratus in arte culinae,

a Venus est talorum jactus ex qua- l narios tinebat unisersos, qui Venerem tuor consiirgens talis diversam iaciem l secerat . Suet. in Aug. c. 18.estinacatibra. Talis autem iactatis, δε- l b socrates ε

SEARCH

MENU NAVIGATION