Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

11쪽

per alios instruit; aut speciali providentia ita rerum eventus Ordinat, ut magis fiant ad scribendum idonei; aut etiam cum ipsius jussu id agunt: requiritur insuper, ut nuctor hagiographus in actu seriptionis influxu divino dirigatur, et Deus immediate conceptus scribentis determinet; hac solum vatione Deus auctor Seripturae dici potest. Haec divina origo Scripturae, II. ad Timoth. III. v. I 6 exprimitur per vocem Θεοπνευςος a Deo inspiratus; inde vox θεοπνευςια - inspiratio divina. Vide Dobmver append. ad tom. IV. Pag. 2 o.

II. Si quaestio movetue circa hujus inspirationis possibilitatem , eadem responderi debent, quae de Revelationis possibilitate diximus Demonst. Christ. Mart. I. ωρ. I. g. I. J. Nihil est in conceptu inspirationis, quod repugnat. Neque ex parte Dei, neque ex parte hominum aliquid obstat, quominus

Deus talem concursum Praestis re, et homo eum recipere possit. An autem. Deo dignum sit, ejusmodi medio uti ad hominis instructionem, an illud homini exoptandum, quis dubitet Τ Quid enim Deo dignius, quam homini credendi normam tribuere tutissimam et ab omni erroris periculo remotam rQuid homini obtabilius, quam scire sontem illum Bevelationis, ex quo potissimum haurit Ecclesia, prorsus divinum esse, et nulla erroris admixtione contaminatum Τ Unde etiam serri non potest illa quorundam Christianorum' sententia, Apostolos et Prophetas Spiritus Sancti affatu aliquando fuisse destitutos, et ex proprio ingenio scripsisse, imprimis cum historias conscriberetil, et res ad Religio

12쪽

I3nem proprie non pertinenles; ideoque errori fuisse subinde obnoxios, aut in re serendis ex V. T. testimoniis memoria lapsos. Ita quondam docebant Anomini et alii Haeretici a S. Hieronymo resutali: et inter recentiores Erasmus, Discoρiari Salmasius, Θinoeta etc.

Scriρtura sacra dioinitus inspirata est.

Scripturas Deum habere auctorem, eoque as flante et inspirante fuisse conscriptas negari non potest, si Scriptura ipsa id testetur: atqui id testatur. Ergo etc. PEOa1T. Maa. Ubi de Religionis Christianae di Winitate disputatum est, probavimus, sacros codices genuinos esse, et authenticos; et qui eos scripserunt , viros fuisse fide dignissimos: Ergo audiendi Sunt, cum palam profitentur se a Deo motos fuisse ad scribendum, aut eum divinam originem aliis Scripturae libris attribuunt, quorum ipsi auctores non fuerunt. Pa03AT. Mis. Quoad vetus Testamentum. Testimonio, quae a Theologis passim asseruntur, deprompta sunt vel ex veteri, vel ex. novo Testamento. I.' Au

13쪽

ctores saeri veteris Test. non raro ipsi testantur, se Deo imperante, et inspirante scribere. Daniel XII. filius ille hominis, qui Prophetae apparuerat, ait v. 4. . . Tu auum, Daniel, claude Sermones, et signa librum ... Ezech. XXIV. a. sactum est verbum Domini ad Prophetam dicens. . . Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus ... Et dices . . . Haec dicit Do.

mimus Deus etc.... Habacuc II. I. dicit Dominus ... Scribe pisum, et e lana eum SVer tabulas . . . .

Similia leguntur Exod. XVII. I 4.-Deuter. XXXI. I9. - Ieremiae XXX. ubi Dominus ad Prophetam ait V. 2. . . . Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro. adjici possunt loca illa, in quibus libri scripti dicuntur a Prophetis, seu viris inspiratis, ut I. Paral. c. XXIX. v. 29. II. Paral. c. XXVI. v. 22. Aut ubi auctores sacri dicunt, se nomine Dei verba proferre, Spiritum Dei per eos locutum etc., de quo quidem argumento plura postea dieentur. Fatendum quidem est, allata testimonia partes tantum spectare V. T.; verum, quae de quibusdam Scripturae partibus dicuntur, ea merito ad libros omnes canonicos extendimus; quia vetus Synagoga nullum unquam diserimen librorum admisit: omnes 'sub generali librorum sacrorum nomine comprehenduntur lib. I. Machab. XII. s. ubi Ionathas ad Spartianos scribit, se solatio habere Scripturas sacras

τα-αγise; omnes divinos esse, seu a Deo inspiratos, communis erat Iudaeorum sententia; ut ex

Philone, et Iosepho Sscimus. Hanc porro Iudae rum persuasionem Christus et Apostoli adeo non

14쪽

reiecerunt, ut potius approbaverint; ut ex sequentibus patebit. a. ' Cluriora sunt quae ex N. T. eruuntur testi-inonia, et ut plurimum ad omnes V. T. libros pertinentia. Christus non tantum veteris Testamenti allegatione dicta sua confirmat, sed etiam ad Seripturas in genere provocat, quales tune in manibus

erant Iudaeorum ... scrutamini Mistianas, ... ait Ioan.

V. 39 , illae testimonium perhibent de me . . . Incia Piens a Mose, et Omnibus Prophetis, inter retabatur illis in omnibus Se ruris, quae de φω erant... Luc.

XXIV. 27. - vid. v. 44. autem Scripturarum auctoritatem expresse adstruit tum Matth. V. I 8. . . Ata unum, aut unus non praeteribit a

lege , donec omnia fiant. . . tum Joan. X. 35 . . . Non potest sotta Scriptura. Apostoli ad exemplum Magistri non tantum ad vetus Testamentum frequenter provocant, sed Theo- pneustiam Scripturarum V. T. in genere pluribus in locis adstruunti Sio Apostolus II. ad Tim. III. I de omnibus V. T. libris loquens ait. . . . Omnis Scria plura dirinitus inmirata utilis est ad docendum etc. In graeco: πασα γραφη Θεοτνιπος. QuId autem sit γραφη θεοπνευτος clarius exponit S. Petrus II. Epist. cap.

I. ΣΟ. a I. . . . Omnis prophetia Scripturae pro-

is pria interpretatione non fit. Non enim' voluntateis humana nilata est aliquando prophetia: sed Spbis ritu Sancto inspirati locuti Mnt sancti Dei ho

15쪽

IGQuoad novum Testamentum. Pauca sese hie osserunt testimonia ex Scripti ra; neque ejus generis ea sunt, ut tanquam eerta

et decretoria haberi possinti Nihil esse in V. T. quod ad hanc materiam pertineat, per Se pntet. In N. T. legimus quidem Christum ad Scripturas appellasse; sed nullae praeter V. T. Scripturae tunc habebantur. Neque Apostol. II. ad Timoth. de aliis, quam V. T. libris intelligi potest; agit enim de sacris litteris, quas Timoth. ab infantia didicerat: Petrus quoque in citato loco aperio de Scripturis

loquitur apud Iudaeos sacris. - Nullus ex scriptoribus N. T. clare edicit, se ex inspiratione divina scribere; solus Apocalypseos auctor affirmat, se mandatum a Christo accepisse scrihendi. - Unum

adducimus ex II. Petri Epistola Ustimonium, ubi 'hic Apostolus scap. III. ver. r6. de Pauli epistolis

agens, eas caeteris Scripturis accenset . . . In qti Lhus sunt quaedam discitia intellectu, quae indocti et

instabiles Gyraoant, sicut et caeteras Scr*turas, ad suam ipsorum ρerditionem. igitur est, librorum N. . T. inspirationem ex Scripturae ipsius testimoniis directe probari non posse, aut saltem infirma esse, quae ex iis deducuntur argumenta; maximum igitur pondus in sequentibus a gumentis ponendum esti I. testimonia eomplectitur Scripturae, quae quamvis indirecta sint, ad convincendiam tamen sincerum animum quam maximo valent; alterum ex constanti et universali Ecclesiae

16쪽

I7 sensu desumitur. - Veleris Scripturae auctoritatem praecipue ex N. T. colligimus; at huic nulla alia Scriptura potest testimoni uni ieddere. Id vero agit constans omnium saeculorum traditio.

ARGUMENTUM II.

Auctores Scripturae sacrae a Deo fuisse ad salutem populi excitatos; atque non tantum Dei nomino, sed et Spiritu S.' amante locutos; multis V. et N. Testamen ii testimoniis probari potest: ergo admittendum est, eos etiam in scribendo divina inspiratione suisse adjulos.

PROB. I. ANTEc. I.' Circa uetus Test. Μoyses non semel testatur, se non tantum Dei nomine loqui, sed et verba loqui Dei ipsius. Cun i jussu Dei ad populum pergeret, ait Dominus ad illum Exod. IV. II. . . Ego

ero in ore tuo: doceboque te quid loquaria... Lib. II. Reg. cn p. XXIII. I. de Davide dicitur . . . Dixit Da-oide silius Isai . . . Spiritus Domini locutias est Per me, et sermo ejus per linguam meam . . . et Ρbaim. XLIV. u. . . Lingua mea calamus scribae , velociter scribentis . . . Prophetae frequenter his , aut similibus verbis utuntur. . . . Haec dicit Dominus: factus est sermo Domini ad me dicens . . . . Sic Isaiae

Ι. a. . . Audite. . . quia Dominus locutus est . . . Ierem. I. 9. . . Ecce dedi Derba mea in Ore tuo. . . . Similia

leguntur in novo Test. Luc. I. 7o. Sicut locutus est Ver Os Sanctorum , qui a saeculo sunt, μνhetarum eius . . . ad Hebr. I. I. . . . Multifariam, multisque modis olim loquens Deus Patribus in P Phetis . . . LIE3. II.

17쪽

I 8 Rom. III. a. de Iudaeis dicitur . . . . Credita sunt iliis eloquia Dei. a.' Circa nouum Test. Apostolos a Christo ad ann miliandum Evangelium missos Spiritu Dei plenos suisse, ex pluribus novi Test. textibus notum

est. Ioan. XIV. Christias nil v. I7. . . . VOS CODO-scetis eum s tristis veritatis); quia vud vos manehit, et tu Mobis erit . . . v. 26. . . . PiamCluus Θiritus S. , quem mitteἱ Pater in nomine meo, ille pos . cebit omnia, et suggeret vobis omnia . . . Matth. X.

I9. et uo. . Dabitur Mobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui quimini, sed Θ

ritus Patris pestri, qui loquitur in vobis . . . Ahostolus, qui tunc cum Jesu non erat, quando hae factae sunt promissiones, tamen de Evangelio, quod ipse praedicabat, ait ad Galat. I. II. et Ia . . . . Nolum uobis facio Euangelium, quod es angelizatum est a me, quia non est secAiadum hominem t neqtie enim ego ab homine acemi illud, neque didici, sed Per reuelationem Iesu Christi . . . . Et II. Cor. XIll. 3. . . e crimentum quaeritis ejus, qui in ne loquitur Christus p . . . I. Thessal. II. 13. . . . Gratias agimus Deo sine intermissione e quoniam iam accmissetis a nobis Merbum auditus Dei, accepistis illud, non ut Merbum hominum, sed, sicut est secre, verbum Dei. . . I. Cor. II. I 3. . . . Loquimur

non in doctis humanae svientiae verbis, sed in doctrina SPiritus. Ρη0s. II. corusEquvnT1A. Si Spiritus S.' inspirati locuti sunt sancti Dei hominos si Paracleius a Christo promissus apud Apostolos manebat, et in

18쪽

I9 ipsis erat; quando Evangelium ore annuntiabant; quis sibi persuadeat, eos divino assialu destitulos suisse, quando doctrinam suam scriptis iradiderunt An non ex eo, quod Spiritus S. eos inspiraverit loquentes , a potiori concludendum est, eos in scri-hendo eodem fuisse auxilio adjutos Τ Facilius errata corriguntur, quae loquentibus excidunt, quam quae scriptis consignata sunt. Et Christus optime sciverat, Apostolorum scripta omnibus futuris saeculis no mam lare credendi et quasi continuam Evangelii praedicationem per omnes generationes perdurantem, usque dum veniat consummatio.

ARGUMENTUM III.

Ex Publico et uniuersali Ecclesiae sensu.

Ecclesia Christiana a tempore Apostolorum semper et ubique docuit, Scripturam sacram divinitus esse inspiratam ; ergo nullum remanere Potest circa hanc materiam dubium. PROB. ANT. I.' Ex universali et continua Praxi Ecclesiae; quae Scripturam semper tanquam librum divinum adhibuit, tum ad instituendos fideles in vera Christi Religione, tum ad resulandos Haereticos; quae omnem Scripturarum eorruptionem semper ut haeresin, et injuriam Spiritui S.' illatam abhorruit; quae constanter negavit, ullam proprie dictam antilogiam in ea reperiri. a.' Eae testimoniis SS. Patrum. Clemens Rom. primi saeculi scriptor ad Cor. ait . . . Contentio,i

19쪽

estis fratres; rerum quae ad salutem minime pertAnent zelo accensi; Scriρmras diligenter inspicite, quae Θiritus S. sunt Onacula, in illis nihil, in sitim,

neque sietum aut simulatum contineri discite . . . Iustinus Martγr saeculo II. admonitione ad Gentes .m m. 8. nit: Scriptores sacros conscrihenda sua volumina nihil aliud necesse habuisse , nisi . . . tiros sei ros diuini Θiritus πerationi Pnaebere . . . Saeculo III. Origenes lib. V. contra Celsum amrmat Judaeos et Christianos in hoc convenire, quod san-eii libri divino Spiritu sint conscripti. Haec pauca sussiciant, quia impossibile esset in tanta nube testium omnia et singula testimonia proferre. Caeterum , neque Protestantes, neque Increduli hanc consensionem negare unquam potuerunt. Inter alios Toelivertis et Michaelis eruditissimi inter Protestantes viri concedunt Ecclesiae universae semper fuisse Persuasum , sacras Scripturas divinitus fuisse scriptas, seu divinam habere originem; id tantum ex principiis suis asserunt; ex hac persuasione non certitudinem, sed magnam tantum verisimilitudinem

enasci.

PROB. II. cossEqc Ti A. Decretorium est hoc universae Ecclesiae testimonium ; nam r.' certi sumus

Ecclesiam in iis, quae ad Religionem pertinent, ex Christi promissione insallibilem esse sparte I. cBP. I. art. III. f. II. : nihil autem magis ad Religionem pertinet; quam scire quid sentiendum sit de

sonte primario Revelationis. I.' meo Ecclesiae persuasio, quae non successive, et post operosas Per quisitiones orta' est, sed semper cum' summa Con-

20쪽

sensione viguit, aliunde oriri non potuit, , quam ex Traditione Apostolorum. Valet enim hic regula Vincenti Lerinensis .... v Quod semper, quod is ab omnibus, quod ubique tenetur, ut indubiis talum habendum esse. nHanc universalem et perpetuam Ecclesiae doctrinam secutum est concilium Trid. , cum Sess. IV. in decreto .dst canonici Scripturis ait. . . . u Sacro- is sancia et cecum enica Synodus orthodoxorum is Patrum exempla secula omnes libros iam vete- ris, quam novi Testamenti, cum utriusque unus is sit Deus auctor, pari pietatis assectu ne reve-M rentia suscipit et veneratur. O ... Et addito li-hrorum Sacrorum canone prosequitur. . . . N Si quisis autem libros ipsos integros cum omnibus suis

M partibus, prout in Ecclesia Calliolica legi con-

v sueverunt, et in veteri vulgata editione latinan habentur, pro sacris et canonicis non suscepe

o rit, anathema sit. . . . N

Scr*tura sacra quoad omnes et singulas Partes diuinitus in virata est. Paos. Argumenta sere omnia , quae Scripturae inspirationem probant, generalia sunt, et siliolum Scripturae contextum pertinent. Certum est

Iudaeos tempore Christi de libris V. T. hanc tenuisse sententiam; nihil posse in Scripturis salsi

SEARCH

MENU NAVIGATION