Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

, Qua ratione Scriρtura dici ρossit origine divina. OBSERVANDA

I. Iam consutata est a nobis illa Interpretum quorundam sententia, quae docet auctores sacros interdum lumine supernaturali suisse destitutos, et spiritu humano scripsisse; ex quo illud quoque sequeretur, salsa quaedam in Scripturis reperiri posse, et auctores aut fallere potuisse in quibusdam aut salii. - Calliolici ab hac opinione passim abhorrent, qua optime vident omnem Scripturae vim minui , et elevari auctoritatem. Verum quamvis in hoc consentientes sint, quod omnes Scripturae partes divinas esse dicant, non eandem tamen habent sententiam circa hane divinam Scripturarum auetoritatem. Sunt qui docent non tantum res et sententias, sed etiam singula verba, imo et Apices verborum, stylum et sermonis texturam a Spiritu S esse. Ita Theologi Lovanienses et D uacenses incensuris anno I 588 contra Lessium aliosque editis. Protestantes, qui nullum fidei .sundamentum praeter Scripturam admittunt, olim passim in ea opinione fuerunt, singula quaeque verba a Spiritu S.' dictata

esse. Quid Sociniani et Arminiani, quid hodie Pro-

32쪽

leslantes sentiant, et quam longe a Patrum suorum doctrina recesserint, jam ad s. I. notatum est.

II. Anno 1686 Lessius et Hamelius e societate Iesu Theologi sequentes propositiones Propugnarunt: r.' ut aliquid sit Scriptura sacra, non est

necessarium, singula ejus verba esse inspirata. Non est necessarium, ut singulae veritates et

sententiae sint immediate a Spiritu S.' ipso scriptori inspiratae.- 3.' Liber aliquis squalis sorte est liber II Machabaeorum , humana industria sine assisten tia Spiritus S. scriptus, si Spiritus S. postea teste tur, ibi nihil esse falsum, essicitur Scriptura sa

Bae propositioncs a Duacensi et Lovaniensi

Academia damnatae sunt, quae tamen censurn, utpote ex privatis affectibus nata ab aliis universitatibus imprimis Parisiensi rejecta est. Duae priores Propositiones, eo sensu intellectae quo a Lessio expositae sunt, et sublata aequivocatione svid. pag. 36i. nihil habent, quod non cum Catholica doctrina optime cohaereat. Eandem sententiam, etiam post latam censuram propugnarunt celeberrimi in- , ter Catholicos interpretes Bella inus, Cornelius a L vide, Musterius, Calmetus, Amori, mirinus etc. aliique, ita ut nostra aetate communis effecta sit. Quod autem postremam propositionem spectat, certum est, eam etiam deleta parenthesi, quae est deII. lib. Machab., defendi non posse; unde neque patronos invenit inter Theologos Catholieos. III. Ut autem ea, quae ad hanc quaestionem Lills. Tov. II. 3 '

33쪽

pertinent, prope intelligantur, observandum est, diversos distingui influxus divini gradus. Tribus praecipue modis potest concipi Spiritum S. se se eum sacris scriptoribus habere; antecedenter videlicet, quando s. scriptor nihil de suo addit, sed, quae a Spiritu S. inspirata aut revelata sunt, scribit, ad eum modum, quo discipulus magistro dictante excipit, quae ab eo proseruntur: concomitanter, quando Deus modo quidem supernaturali ad scribendum concurrit, ita tamen ut nonnulla naturalibus scriptoris viribus relinquat: consequenter se haberet

Spiritus S., si illud, quod naturali prorsus ratione, absque Spiritus S. ope conscriptum esset, postmodum Spiritus S. approbaret, nihilque in eo salsi contineri testaretur. Gradum inspirationis, qualis in quolibet auctore sacro fuerit, aut in qualibet Scripturae parte, determinare non possumus; neque aecurate desinire, quid requiratur, et sussciat, ut Spiritus S. possit dici auctor primarius Scripturarum. Antecedens ille influxus, de quo diximus, non videtur ubique adfuisse, neque requiritur ad id ,

ut Scriptura origine divina sit; consequens non sussicit ; concomitans autem videtur et requiri, et sussicere. Verum in eo explicando non una mihi videtur Theologorum sententia fuisse. Bonsterius ait, Spi- 'rilum S. se habere concomitanter cum scriptore

sacro, quando eum dirigit eo modo, quo quis alterum scribentem oculo dirigeret, ne in re quapiam erraret. Hanc rationem quidam vocant inmirationem directivam; melius assistentiam directivam dicerent; inspiratio enim adesse non potest, ubi scriptor sua

34쪽

lantum cogitata litteris consignat, nec quidquam aliud Spiritui S. relinquitur, quam ut scribenti invigilet, et eum non patiatur in scribendo errare. Hi ne alii ad hane inspirationem pertinere asserunt, ut Spiritus S. excitet auctorem ad scribendum, et in scribendo ei suggerat, ut haec potius scribat, quam illa, hunc potius sensum eligat, quam illum.

Se tura sacra pere et prurie inminata est. Paoa. I. Illa in Seripturis admittenda est inspiratio, sine qua non esset verbum Dei; atqui verbum Dei dici non posset, sine vera et Proprie dicta inspiratione; id est, nisi Deus auctores Sacros ad scribendum impulisset, eisque suggessisset, quid

scriberent. Ergo etc.

Ρaos. II. Iisdem argumentis, quae prioristattulimus. II. ad Timoth. III. expresse dicitur, omnem Scripturam esse inspiratam, vel esse a Spiritu Dei. Ad Roman. III. Scripturae vocantur eloquia Dei. Spiritus S. dicitur locutus per auctores sacros . . . Actor. I. I 6. . . . Ortet impleri Scripturam, quam

praedixit S iritus S per os Daνid . . . Porro Certum est Spiritum S. Apostolis promissum fuisse, ut eos doceret omnia, ut eis suggereret omnia; illis a Christo dictum Matth. X. . . . Non νOs estis, qui loquimini, sed Θiritus Patris uestri, qui loquitur in vobis . . . Ex quo, ut supra ostendimus, necessariu

35쪽

consecutione deducitur; Apostolis etiam scribentibus , ita adsuisse Spiritum S., ut illis suggereret, quae scriberent. - Haec omnia egregie evolvit et probat Melchior Cantis lib. II. cap. XVIII. . . . . Ille docebit vos omnia, ait Christus, et suggeret vobis Omnis, quaecunque dixero vobis; non supernaturalia modo, sed et naturalia suggeret, quae alias humano more scriberentur: Omnia, inquit, quaecutique dixi Mobis. M ... Et paulo post ... n Cum in secunda ad Corinth. epistola quaedam dixisset Apostolus, quae humano more ab Ecclesiae praesecto dici posseut, subjecit protinus: an e erimentiam ejus quaeritis, qui in. me loquitur Christus p B . . . Circa veteris Ecclesiae sensum nemini dubium manere poterit , qui antiquorum Patrum testimonia obiter tantum perlegerit. Aliter enim, quam de vera et

proprie dicta inspiratione intelligi non possunt. Vid. argum. III. prop. I. prioris 3. Schoesser, Insului.

Ergo Scriptura non eo tantum sensu inspirata fuit, quod Θiritus S auciores meros inter scribendum

direxerit, ne errarent.

Paos. Haec sententia non admittit ubique proprie dictam inspirationem. Si Spiritus S. auctores sacros tantum ab errore immunes servasset, Scriptura pro tegente quidem, sed non amante Deo scripta esset, et verba humana contineret non divina; neque su

36쪽

3 perioris esset ordinis, quam Ecclesiae eirea fidem

definitiones : atqui tamen fatentur adversarii, Ecclesiae circa fidem decreta non esse verbum Dei; ergo nec Scriptura in hac sententia proprie verbum Dei vocari posset. Collo LLARIuM II. Ad Scri turam sacram non suscit , ut postquam humano Niritu scr*ta fuit , Deus eam v-yrobaverit. Paos. Iuxta hanc sententiam Scriptura non esset verbum Dei: ut enim aliquid verbum Dei dici possit, a Deo originem habeat necesse est; atqui Scri- plura, quam Deus tantummodo approbat tanquam erroris expertem, ab eo non proficiscitur, et nonnisi humanae industriae opus est, ut Per se Palet. Ergo etc.

PROPOSITIO II.

Non omnia in Scriptura reuelante Θiritu S. scripta sunt; nec admittenda est inmiratio proρrie dicta ad singula uerba et faeli modum. Pam. I. PAM. I ' Revelatio stricte sumpta est veritalis prius ignotae facta divinitus manifestatio. Atqui haec scriptoribus sacris non semper fuit necessaria; quis enim dixerit, Moysi v. s. necessariam

37쪽

fuisse novam divinitusque factam manifestationem, dum resert aegyptiacam servitutem, populi liberationem, prodigia etc., cum ipse testis oculatus et Pars maxima horum fuerit a ' Ipsi auctores sacri, ut sibi fidem concilient, non semper ad novam rerum revelationem con fugiunt; sed alias assignant vias, quibus illa, quae scriberent, didicerunt. Sic S. Ioannes epist. I. cap. I. ait . . . Quod audiuimus, quod vidimus oculis nostris, quod Permeximus, et manus nostrae con trectaverunt de pecto Mitiae, testamur et annuntiamus Dobis . . . S. Lucas in Evangelii sui Proemio . . . Sicut tradiderant nobis qui ab initio ipsi Oiderunt et ministri fuerunt sermonis etc. . . . Auctor libri II. Mach. cap. II A Iasone Cyroenae quinque libris eomprehensa tenta mus nos uno Polumine breviare . . . Ergo etc.

Paoa. II. ΡAas. I. ' Si verba singula essent RSpiritu S. inspirata et quasi dictata auctoribus 1 cris, cur auctor libri II. Mach. se excusat, si minus digne scierit locutus Τ a.' Idem auctor sacer rem eandem alio Einc inde ordine narrat; ita Μoyses decalogum Exod. XX. et Deuter. V. 3.' Evangelistae, illud, quod unico modo protulit Christus, varie reserunt. Sic Matthaeus et Μarcus habent . . . VCest sanguis meus nori Testamenti . . . Lucas et Paulus . . . Hic calix noMum Testamentum est in

meo Sanguine. Eadem SS. Patrum sententia suit. Sussietat S. August. qui lib. II. de eonsensu Evangeliorum cap. XXVIII. assirmat, in diversitate verborum , quibus usi sunt Evangelistae non aliud,

38쪽

qumn sententiam loquentis esse requirendam , ne miseri aucupes verborum, apicibus quodammodo litterarum putemus ligandam esse veritatem. NOTA. Quamvis ad singula verba et verborum texturam necessaria non fuerit proprie dicta inspiratio; admittenda tamen est in his etiam specialis Spiritus S. assistentia , in quantum nem Pe necesse

erat cavere, ne sacri scriptores vocibus uterentur aensui exprimendo minus aptis, et ne ineptarum vocum delectus rebus ao sententiis ossiceret.

ARGUMENTA ADVERSARIORUM

ARGUM. I. Si Deus testatur, in . aliquo libro, quili ulnano tantum spiritu conscriptus fuerat, nihil inesse falsi. eiusmodi seriplum merito habetur ut vel bum Dei. Ergo haec coti sequens approbatio sussicit. RESP. NEG. ANT. Ad summum esset verbum Dei ini-

proprie et quu4i per adoptionem ; non autem Proprie, quales esse Scripturas semper iudicavit Ecclesia. Certum tunc esset ex Dei testimouio, librum ejusmodi nihil, nisi veri continere; sed liber ipse verbum Dei non esset. ABGUM. II. Auctoribus sacris ad omnia necessaria fuit revelatio. Ergo etc. PROB. ANT. I.' Omnia, quae in sacris litteris conlinentur , sunt objectum fidei; atqui nihil de fide esse

potest, nisi sit revelatum. Ergo etc. 2.' Auctores hagiographi remota revelatione discernere non Potuissent ex pluribus factis, quaenam seligenda , et ex variis saeti adiunctis, quaenam scribenda τergo indirecta saltem revelatio ad omnia necessaria suit. BEsP. AD I. DuT. MIN. Nihil de fide esse potest, nisi sit revelatum aliquo modo, seu in sensu lato, conc.

39쪽

Nisi sit stricte revelatum , , nego. Ut al; quid sit sideeredendum, requiritur, ut sit divinae auctoritati innixum; verum ad hoc sussicit inspiratio, quae sine aliqua revelatione cogitari non potest. An II. Si illum Dei influxum alicui revelationem in directam vocare placet, non repugnamus ; neque enim de nomine litigandi animus est. ARGO. III. Seripturae et Patres non patiuntur sty-

Ium , et vocum ordinem auctoribus attribui. Ergo etc. PROB. ANT. I .v PsaI. XI. legitur. . . . Lingua mea ca- Iamus scriboe, pelociter scribentis. . . . Ierem. XXXVI. Baruch ait de Ieremia.... Ex ore suo loquebamur quasi legens ad me sermones Omnes istos, et ego Scribebam. . . u.' SS. Patres expressis verbis asserunt, unam quamque Scripturae syllabam reconditos hahere thesauros , sacros

seri plores suisse veluti Dei calamos , aut mera Dei instrumenta. Ita loquuntur Chremst. hom. XVIII. in Gen. S. Basilius lib. de Spiritu S.' Augusti, Gregor. M., aliique. 'REsP. An I. Etiamsi texi te haberent sensum , quem advers&i vo . . nihil aliud sequeretur , quam Prophetis plerumqbe et res et verba a Spirtu S.' suisse revelata, quod nos quoque asserimus. AD II. Vel SS. Patres loquuntur de illis Scripturae locis , in quibus prophetiae, vel mysteria , vel Prosundiores quaedam sententiae exprimuntur; aut Voces considerant', non quoad sonum, sed quoad significationem. Cum autem dicunt scriptores sacros vel uli calamos suisse in manu Dei, nihil aliud significare volunt , quam eos omnia inspirante Deo seripsisse. Si Deus hominibus uti tur tanquam instrumentis, id fit modo, qui naturae

ereaturarum rationalium convenit. Non cessat usus sa-

cultatum naturalium, sed speciali Dei inlluxu dirigitur ad sinem a Deo intentum.

40쪽

ImT. Textilius Iosepho et Philone constans suit J daeorum lum veterum , tum recentiorum traditio ; quod singula Scripturae verba a Deo fuerint inspirala. Ergo etc. BEsP. Veterum Iudaeorum traditionem certo scire nota possumus; nam quando dicitur, voces omnes inspira tas esse, saepe nihil aliud exprimitur, quam omnia esse inspirata , quae vocibus exprimuntur, Judaeorum recenisitorum ineptias nihil moramur, qui etiam distortos ea lami duetus in suis codicibus, ut divinos venerantur. Nec pluris facimus nugas Cabalistarum, qui in singulis apicibus mysteria recoudita rimantur.

ARTICULUS II.

De sacrarum Scripturarum canone

OBSERVANDA

I. Canon idem est, ac regula. Quando de Scripturis . agitur, per canonem intelligitur collectio et catalogus librorum, qui tanquam sacri, et divinitus inspirali habentur. Dicitur canon, tum quia sacri codices fidei morumque regula sunt; tum quia ejusmodi codex auctoritate legitima consectus fidelibus tanquam regula dabatur, qua libros sa cros ah aliis secernere poterant. Notandum est.

quod liber aliquis sacer et divinus esse possit,

SEARCH

MENU NAVIGATION