Libellus de nutritione humani corporis, in re medica, summa breuitate; ac methodo conscriptus. Calisto Procaccino de Monte S. Vito, philosopho, ac medico auctore

발행: 1587년

분량: 191페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

HvMANI CORPORIS. Fr

qui tamen interea incrementum cape sant. Hi quum parcius alantur, declarant accretionem neque pleniorem nurum tricationem esse, neque illi perpetuo tanquam comitem assidere . Ego auid attenuationis vel maciei, ac morbi temporum habita prius distinctione, Fc nelio hunc in modum esse respondenducenseo. Macies interdum tabescentia significat, si pro hac a Fernelio sum tur Macies: falsum utique est tunc pueros augeri ; quia vix satis est ad eorum nutritionem alimoniar quinimo eius. modi pueri diminute & non perfecte aluntur, si vero capiatur attenuatio pro eo quod idem est ac non impinguarie id pro certo habeo neque contra Auia

cennam, neque pariter contra nos esse;

quia tunc ratione praeassumpti & in venis iam existentis; necnon ratione illius modici cibi, quem adhuc capiunt, i to ob spirituum robur validum in alia moniam conuerso, nihilo fere ad excretionem missio, propter eam quae tum ad nutriendum tum ad augendum imminet necessitatem,abserdu non est quod fiat eo te ore additio substantiae maior quam ut decessio , ct id in prima morbi

72쪽

DE NUTRITIONE

morbi parte fatemur; hoc est, quou que substantia eadem & ad alendum re ad augendum suffecerit. Atqui, haec araditio fit proculdubio minor, qu im si morbus abesset: sit itidem additio penes cunctas partium dimensiones, v rum quia maior in longitudine accedit, quam in ipsa Crassitie, quu natura magis sollicita sit, atque coacta ad partiusolidarum accretionem ea aetate inqua , qua spiritus validiores substantiam ad easdem partes augendas parare queunt: siquidem crassities quavis State fere co- parari possit, quum validum spirituurobur minime postulet. Propterea pueri, Adolescetesqi initio morboru illora aucti secundu longitudine tantumodo , videntummacilentia vero in illis priuati non positive est,quatenus videlicet non tanta substantiae copia apponitur penes crassitiem, quanta penes longitudinem accedere videtur:non ob id tamen augescunt pueri iuxta longitudinem, & iecundum crassitiem minuuntur, quatenus penes hanc plus sit deperditu quam id quod restauratum est. In reliquae v ro morbi parte, in qua si forte substantia ex edulijs ingestis vix potis est ad nul

73쪽

triedum, ac spirituum vis inibocilla ad modum reddita sit,Auctio non fiet amplius, sed cessabit tunc, vel fiet illius c quod initio morbi fuit auctum dim

nutio, quae licet non prorsus sequatur, succedit saltem secundum aliquem gradum,quoniam minus tunc quam deperdatur acquiritur: & quia deperditum, natura duplicis existit aereae scilicet, ac

terreneae, aereaque magistaresoluitur:

ob id post morbos diuturnos eius quod resolutum est maior portio sanguineae

substantiae tanqua aereae est,quam spe maticae,quum ab humano corpore asse

due defluat aliquid:Macilentia positive apparet habens auctionem illam annexam quq a morbi principio hucusque superfuit,sed minor. Atqui Fernelius inquit alibi, solum ossa augeri, & sic vid tur responsum nostrum non dissoluisse argumentum in oppositum deductum. IDicimus, Fernelij sententiam stare non posIe, eo quod omnino repugnat Arist.dicenti.Auctum dici totum, & secundu squamlibet partem augeri,nec solum os.s a. Nisi dicere velimus quod intelligat iFernelius de praecipua potissimaq. ah ictione, quoniam alio dixit iubstantiam

74쪽

HvMANI CORPORIS.rs

seruantur quos ab origine duxerunt; qui vigorati ex noua spirituum gener tione , additioneque pabuli, a recenti nutricatione subacta, ad auctionem e siciendam apti fiunt. In Adultis aute,& si aliqua fiat (ob nutritionem spiri

tuum vigoratio: tanta nihilominus sieri non potest, ut auctio succedat ex illis 3 quando cum priores natiuique spiritus diuturni teporis occasione nimiudissoluti, ratione utriusque substantia alimentaris inquam ac elementaris &natiuae 3 itemque natiuae caliditatis ratione; quamuis adscititia tum caliditas tum etiam substantia in his maior acquiratur. Contra vero ethica laborantibus

pueris obtingit. Ab his igitur ad ea re uertentes, ii quibus hucusque digressi

fuimus; Non abre, possumus una cum Aristotele concludere eamdem esse animae potentiam vegetativam , nutritiua atque etiamnum generatiuam . Disserunt autem harum functiones inter se, se tali pacto. Materia enim qUatenus de potentia ad actuin aliquem deducia 'tur; generatio dicitur mutatio illa; ut

puta quod est in potentia caro, si actu caro fiat; sed haec alicui carnis speciei

75쪽

DENU TUTIONE

postmodum assimilata, ut verbi caumia, caro, humanae carni assimilata, dicitur nutritio. Assimilata denique, ut in quanto, hoc est sub maiori copia secundum omnes sui partes ( seruata priori carne quae augetur accepta, Auctio

tum temporis vocatur. At haec in hunc ordinem disponuntur: Praecedit gene ratio nutritionem: Auctionem vero nutritio antecedit ; quemadmodum Aristotelis scripta legendo, praecipue primum de generatione volumen, & secudum de Anima reperies. verum posset aliquis instando aduersus institutum nostrum arguere. si Nutritio, Auctio que pariter ab Animae potetia iustitui:

Hae functiones merito animales nuncupari deberent. oppositum tamen CO-

pertum est ab alijs & a Galeno pronunciari, qui tum in libello de differ. symptomatum & in quamplurimis aliis locis, eas naturales appellat. Praeterea, cur omnes potissimum in arte medicaversati, Nutritionem &Auctionem 1 facultate iecinoris fieri testati sunt Praebcamus huic responsum, quod operationes quatenus ad animam vel ad eius potentiam referuntur, nihil prohibet

76쪽

HvMANI CORPORIS. Ec

hibet illas dici animales: sed auctio nutritioque determinato modo naturales dicuntur, eo quod animae potentia, 1 qua oriuntur ( medio calore ) auctio ac nutritio, circa materialia admodum versatur. Scimus enim Ac optime quod nutritio ab assimilatione alimenti ad id quod alitur terminatur . Auctio in assimilatae materiae magnitudine consistit. Sensatio vero & intellectio anim les proprio functiones vocantur; eo quod potentia 1 qua sensatio oritur &intellectio , circa ea versatur quae sunt immaterialia ac nobilium. Intellecti

nem, fieri specierum intelligibilium apprehensione ex accidentibus sensibilibus depuratorum, quis est qui igno ret Et sensationem, formarem sensibilium receptione alicui intermedio prius impressarum , quae mox ad Aniamae potentiam relatae lint ut palam cognoscitur in hac singulari sensatione sensus visus, in qua non recipitur subiectu idem sensibilis;corrumperet siquide id sensum ipsum; sed idea latum siue species illius subiecti, (ci sensus obicctu appellatur) suscipitur ab eo. Ad alterum quaesitum, quod est ( & nos quom D et sate-

77쪽

DE NU TRITIONET

fatemur ) operationes naturales ad He patis facultatem referri. &c. Responia deo, tali pacto esse intelligendum . Potentia ipsius Animae conficit in Hepate massam humeralem, camque ad acti nes naturales parat, Nutritionem scilicet atque Auctionem , quatenus ex eadem humorum congerie spiritus gignutur, sanguis, & seminalis humiditas: quae sunt Animantis primordia, ex hac itidem humorum cogerie gignitur materia Nutritioni & Auctioni accommoda: idcirco enarratae functiones omnes iecori acceptS referuntur. Vel dicendues quod Medici (insequentes stoicos)Negetatiuam, Naturam appellant. Restat adhuc altera dissicultas nobis delenda, quSin medium a Nonnullis affer ri solet. Quomodo potest anima ista quae dicitur intellectitia, siue ration

lis anima nuncupata, Humano corpori & esse & operari, praebere idest, ( ut

recentiores aiunt corpus informare, eique adsistere; nam forma quae dat esse abscinditur abscisa parte quae ab eadem informatur . Dicamus hoc verificari de formis illis , quae de materiae potentia deducuntur; quod de anima nostra

78쪽

dicere non licet: haec etenim de foris adueniens corpori nostro annectitur; sumamus exempli gratia speculum alia quod i istud si frangatur, representabit adhuc figuram , eamque integram cuiuscunque hominis vel alterius animantis intuentis illud. Dubijs hisce solutis. Reliquum modo esset, ut de materia remotiori Nutritionis & extrinseca i queremur, ni sermo de chylo, ( qui succus este cibarijs in ventriculo coctus ansam nobis dedisset ut de Naturalibus facultatibus, ijsque Nutritioni dessemulentibus pertractaremus. Quare de

his agamus.

De facultatibus naturalibus is seruientibus nutritioni.Cap. VII. De Attractrice, & Attractione.

Vum de facultatibus naturalibus , quae Nutritioni deseruiunt sit 1 nobis agendum et ab uniuersali facultatum diuis

ne ordiri decreuimns. .

79쪽

DE NUTRITIONE t

Facultatum igitur, aliae sunt praecipuae ac primae, aliae secundae dicuntur. Primae in partibus nobilioribus praecipuisseque locantur i ut animalis facultas in capiter vitalis in corde et Concoctrix inventriculo: sanguificativa in iecore: Gignitiua in Testibus, & hae naturalesisses .ev. . nuncupantur : Facultates vero secuniadae, quae etiam inseruientes dicuntur,

quatuor numero commentantur; Attra

GaI.t. Aloe. Trix , Retentrix, Concoctrix siue Alte ect.cap. . ratrix, atque EXpultrix. Hae omnes in quacunque corporis particula reperiuntur ut testis est Galenus in comment rijs de differentijs morborum s necnon in oetauo de compos medicament. localium cap. I. asseruit ; sed eius verba de propriis ac peculiaribus facultatibus sunt intelligenda: Communium squidem altera pollet in aliqua corporis parte & non in alia et ut concoctrix in veniriculo: Retentrix in Intestinis & vesica et Attractrix in Hepate & Renibus: Expultrix in renibus & intestinis. In vesica autem & intestinis attractio communis non fit 3 quoniam intestina neque a ventriculo trahunt, neque a renibus vesica uti scriptum reliquit G

80쪽

HUMANI CORPORIS. Eg

lanus in c. de loc. affect. cap. s. ut igitur absoluta corporis vel membri alicuius nutritio fiat, necesse est ut faculi tes omnes rite se gerant. Attractrix fa GaI.f. deis cultas est vis animae quaedam, quae me dio temperamento attrahit ad membruid quod sibi familiare est . in hac autem

Operatione, Attractione inquam sunt quinque a nobis considerandae Mem- ribrum ex quor Membrum ad quod;M teria quae trahitur: Et via, siue ductus per quos attractio sit: denique sunt instrumenta ad hanc opportuna . Membrum ad quod trahitur , dicimus tunc probe se habere, quotiescunque (suae

positis caeteris conditionibus pro membrorum optima constitutione antea descriptis ) temperatum in calore percia piatur ; nam calidi est attrahere, scripsit Aris .in .Metheor.lib.Id summopere animaduertendum est;quoniam si excessus defcctusve esset in calido ipsius mobri,hoc traheret succucoctu vel crudu adhuc celerius ad sese s si tali pacto obtingat,erit succus ad alendu ineptus: utputa si iecur 1 caliditate quodamodo exccsserit,chylu a vetriculo nondu elaboratu rapiet,quo no nutriet utiq;, scd

SEARCH

MENU NAVIGATION