Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

601쪽

ues ' PAVLLI SACRATI Domum ingressi fuissent, puerum cueius matre forte tunc sedente & super genua eum habente non in lecto

aureo recumbente inuenerunt,& laetitia inexplicabili sunt affecti, quia desiderio suo fraudati non sunt, ne Cinanem laborem illum susceperunt;

Verum Iosephus tunc aberat diuina voluntate sic iubente, ne pater eius crederetur, nec aliqua gentibus suspitio daretur Deum non esse, qui nato statim saluatore primitias ad reuerentiam ei exibenda miserit. Et procia dentes,ac proni inclinantes mente, corpore humiliter genua puero flectunt, atque eum Deum magnopere Venerantur,sicut decebat, & Regem honorant. O Sanctissima Virgo, quo in mente tua exultabas gaudio, cum filium tuum nuper a te genitum, ac

vili vestet indutum tanto honore doc Orari ,

602쪽

HOMILI AE. v corari,ac Regem.& Deum verum haberi perspiciebas Θ licet te solam . ne ancilla, sine ornamento aliquo inuentam fuisse cerneres Quid dicade mira Magorum fide, an quicquain credibilius cogitare valemus Θ Nepe quod in eo statu paruulum Deum verum & Regem lato pere coluerint illi, ac diuinitate cognouerint, quid noS Oportet dicere, nili quod diuino numine admodum afflati suerint, Scuere duces ac primitiae nobis exstiterint P non. n.eorum animus tam hu

milis,ac demissus fuisset, nisi quid prs

ter hominem maius in eorum cogitationem cecidisset; Nam diadema illi impositum non erat,no signum aliquod magni Regis eos mouebat, nec deterrebat illos & locus humilis de mater eius vix unam tunicam habes,

quia nobilitatem in parietis Virginu

603쪽

ioa PAVLLI SACRA Titate, & parturientis nobilitatem innascentis diuinitate intuebatur. Unde dicere debemus eos & stellae testimonio contentos, & a Spiritu Sacto edoctos suisse,ac forte in oculi S pueri quandam latentem vim, ac fulgentem maiestate animaduertisse, ut neque loci, neque habitus, neq; status 'humilis rationem habuerint.Sed tria singuli puero Iesu obtulertit,auru Thus, & myrrhammam si aurum du- taxat detulissent,videri poterant pauperta ii matris consulere voluisse, ut haberet ipsa unde puerum alere posset; at haec tria asserentes mysterij aliquid muneribus illis declararunt. Tria. n. cognita esse a Magis de Christo opinari debemus, cum in eo Tri

nitatem maximo cultu Venerantes,

tym eum Regem;& Deum sed morta

604쪽

N O M I L I AE. Iot potestatem, ac diuinam maiestatem reuerenteS, humanamque mortalitatem colentes; Nam ubi dixerunt: ubi est qui natus est, ecce humanitaS, Rex Iudeorum, ecce regia potestas, enimus adorare, ecce diuinitas; per aurum. h. regia potestas, per Thus

quod in sacrificijs Deo incenditur, diuina potestas , per myrrham qua

mortuorum corpora condiri solent, humana mortalitas designatur: Item aurum quasi magno regi soluitur; Thus ut Deo offertur, Myrrha tanis quam pro salute omnium obituro praebetur : Unusquisque autem eΟ-rum haec tria largitus est, quod mysterio congruit, quia verus imitator

Christi eum & Deum, & Regem, &passum stricte confiteri debet;D.tame Augustinus inquit ex eo quod tria offerunt, Trinitatem intelligi.exillo

G a vero

605쪽

Ioa PAVLLI sACRATivero st tres sunt & singuli singula tribuunt in trinitate unitatem declarari. Cur autem Magi primi ut venerarentur, atque puerum Deum colerent igni iudicati fuerint, eam Opinor rationem extitisse, quod testimon ijs abalienigenis,& hostibus datis maior fides adhibeatur; nain si Iudaei priores hoc oscio functi fuissent, cognationem suam iactare, atque ostentare reputati fuissent . Tandem Magi reuerentia singulari adhibita, ac peracto omni obsequio cum puero pedes osculati fuissent, magno exilien tes gaudio discesserunt; Et cum de reditu deliberarent, a Domino in somnis responsium tulerunt, ne ad HerOdem reuerterentur, quod cognita ueritate retro commeare non liceat; at

illi aliud iter capientes in regionem suam profecti sunt, quoniam cum in

606쪽

M o M I L I AS rossdelitate Iudaeorum miscendii non erant .Quo documento admonemur nos omne spem nostram in Deo collocare, ac priora vitae vestigia pro . sus relinquere, aliumque vitae cursu tenere deberes cum autem domum se recepissent,Deum magis quam antea colere perseuerarui,& cocionantes ipsi multos erudierunt; Denique cum S.Thomas ad prouinciam illam accessisset, ei se adiunxerui,& baptis. male abluti in predicatione facti sutadiutores . Caeterum huius noui Regis figura fuit Salomon , qui in sede

ex ebore candidissimo constituta, &auro purissimo vestita sedebat,quem uniuersi Reges conspicere cupiebat, muneraque ei pretiosissima afferebat nec non Regina Saba talia ei dona

dedit, qualia nunquam in Hierusalevisa fuerunt; sedes illa non ne est san

607쪽

ro PAVLII SACRATIctissima Virgo Maria, in qua de Ebore fabricata candidissimo Virginalis munditiae castitatem, & auro puro

charitatem omnium virtutum matre

designante Iesus: Christus vera sapie tia residebat Θ Maria. n. propter castistitatem virginalem, eburnea,& propter charitatem persectissimam auro induta dicitur; Et pulchre cum vim ginitate charitas coniungitur, quia sine ea nihil coram Deo virginitaS ae

stimatur. Quae Beatissima virgo post Magoru discessum usque ad quadragesimum diem permanens in diue 1brio lactentem puerum summa solicitudine, ac diligentia gubernabar,&in eo incredibili se iucuditate oblectabat,quam D. Augustinus suauiter alloquitur inquiens: lacte materale Christum,&eu qui te talem creauit, ut ipse in te fieret, quique tibi

608쪽

M o M I L I ros munus dedit foecuditatis, coceptus S donum virginitatis non abstulienatus . Et nihilominus tamen Iudaei nunquam eum ueneratum illuc profecti sunt. Audistis, fratres charissimi quemadmodum Magi licet paruuluin Tugurio male comptum, & veste matrem vili indutam uiderint, quo tamen honore eum prosecuti sinet, S qus munera obtulerint,vi constet

aliter de puero illos sensisse, ac coimspexerunt, quod in eis & stellae indicium. spledor quidam diuinus animas eorum illustrans escere potuit,

quae ipsorum illustratio magnil fuit

Iudsorum caecitatis testimonium:in terra enim eorum Magi requirebat,

quod ipsi in sua non agnoscebant; Qui quidem Christu vilari non erat nisi a propria terra loge recessissent, ut nos etiam intelligamus , nisi te

609쪽

1M PAVLLI sACRATI renis affectibus nos ipsos exuerimus conspectum eius no intuituros esse; Magorum ergo personam eorumq;

fidem imitemur, & tandiu Christum

quaeramus, Vt eu reperire valeamus,

atque lux fidei nostrς ad hoc assequedum velut stella se nobis ducem praebeat, & Christo fidelem nostram in

eo diuinitatis,& humanitatis confes. sionem offeramus; Hsc autem munera,sapientiae scilice pledorem auro diagnatum,orationem Thure,quod Deo incenditur expressam, abstinentiam a viti js eximiam myrrha significatam demus; sciamns autem disciplinam sapientiae Christianae in vera ac voluntaria humilitate consistere, qua Dominus Iesus Christus ab ut ro matris ad crucis perpessionem usque elegit,& docuit, quamque eius exemplo seruare pro viribus debe-

610쪽

mus; largiemur etia dona Deo, auru, cum externa fortuna: hcna pauperibus erogabimus; Thus, cum orationem fide feruenti mens nostra Deo

fundet , illiq; se deuotam exhibebit;

Myrrham, cum Carnem nostram abstinentia&cotinentia domabimuS, ut in his tribus eleemosyna ratio eiunitasque significetur. Qui autem aurum de cordis Thesauro promit, is uniuersorum Regem agnoscit, qui Myrrham deseri, unigenitum Dei filium sibi hominis naturam conium xisse credit, Qui thure eu veneratur, nullam re maiestati paternae impareesse confitetur. Denique, fratreS Charissimi, haec tria munera Deo afferamus, quae in nobis existunt, primum animam nostram, quae auro designatur; sicut enim eo nihil pulchrius di pretiosus est, sic anima nostra nihil nobilius aut pulchrius esse in conspe

SEARCH

MENU NAVIGATION