Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

591쪽

- qui diligit dies videre bonosὸ prohibe lingua tuam a malo, & labra tua,

- ne dolose loquantur, declina a mali- l. tia, & fac bonum, quaere pacem, & eam sequere, Qui enim , & Vana cogitare, & praua esscere non appetit, ille interius, & exterius se circuncisum esse arbitretur. Ut ergo finem faciam, ne vobis molestus sim, semper hoc nomen Iesu, & singulo quoque verbo usurpemus, in eoq; nos ipsos oblectemus, memoriaq; contineter teneamus, cui pse sanguine saepe fuderit, octodierum infantem pro salute nostra, Sc redeptione illu misisse. In qua meditationes assidue versabimur, cogitationes pessimas profecto dimittemus, omniaq; vitia fugiem ES,&ipsum Iesum Christu certe nobis propitium valde reddemus. Qui vi- regnat sepiternis *culis Anae.

592쪽

EIUSDEM

PIAE lebrauimus,fratres charissimi, tredecim ia dies

su Christi Natalem diem, maximinis gaudio venerati sumus ς Nunc anni'. uersarium hunc fes si diem c imus, quo stella ortus sui Magis ipsis nuntium attulit, quos advenerandum incunabulis Christum perduxit, ut ab Oriente in occidentem veri Regis natalis dies illucesceret,& ynnierso omagu n tu rsa nct Ri mum illum Domini hostri Ie,

593쪽

PAVLU SACRATrbi fieret manifestus. Et quamqua hodie a D. N. Iesu Christo multa gesta fuerint, quippe qui Iordanis aquas suscepto a Ioanne baptismate consecrauit, N aquam mutauit in vinum, ut canit ecclesia; nos tamen missis ceteris diem hunc laetitia exultantes solennem agamus, in quo ab omnibus agnosci Christus, qui pro cuctis nasci voluit. Hodie igitur stella noua claritate praedita, caeterisq; fulgetior, in Bethleem ab oriente Magos duxit. lam. Mattheus ait nato Iesu, ecce, ut nouum quid allaturus Magi ab oriente Hierosolymam venerui, M gi, inquam, non venefici, ut opinati

sunt quidam, sed sapientes; quos. n. Haebrei scribas, philosophos grsci, latini sapientes, Magos Persae ob s pientiae,& scientiae astrorum magnitudinem appellant, qui etiam Reges

dicti

594쪽

Πo Mi LIAE: m . dicti sunt, quia illo aureo seculo sapientes, &philosophi regnare consueuerunt, quo tempore gentium illarum summa felicitas erat, qubd inter eas potentior esse non poterat nisi melior ;. Alii ac plures sapientes Chaldeorum illos vocant,atque a Balaam, qui stellam ex Iacoborituram esse vaticinatus fuerat,genus & originem duxisse aiunt, qui spiritu sancto amati stellam illam esse ab eo praedictam intellexerunt; ideo ad prosequedum maximo cultu puerum ab oriente venerunt, & a Persarum, & Chaia deorum confinijs, ut Glo. ait, ubi fluit Saba fluuius, a quo Sabea regio nominata est, iuxta quam Arabia est Palestinae vicina, ubi Magi Reges es se memorantur: & licet in Evangelio non sic nuncupentur, videtur tamen David hos innuere, cum ait, Reges

595쪽

s, PAVLLI sACRATI res Arabum, Se Saba dona adducet, Et tredecim dierum spatio ad Hierusilem peruenerunt. Ab oriente igiatur, id est illa parte, quae ipsis Iudaeis oriens est, Magi discesserunt,ut unde dies nascitur, inde fidei initium duce retur, &ubigentiu vocatus exordia sumptit; ipsi enim primitiae fuerunt, N ex eorum persona in sponsam ecclesia recepta est, quia ex gentibus

Congregata; An verotres tantum exstiterint, an plures cum tria tantum

dona obtulerint, & si non aperte cinstat, D. tamen Leo semper tres fuisse ait. Et interrogant : ubi est, qui nutus est Rex Iudaeorum Θ An nesciebant ibi Herodem regnareΘSed dum Regem futurum, quem adhuc non viderant, contemplantur, praesente non metuunt: Uere beati, qui in c5-

spectu crudelissimi Regis Christunt consessi

596쪽

consessi sunt. Vidimus enim stellana eius in oriente, idest propriam, hanc enim creauit ipse, ut ab ea ostenderetur: Qua visa illuminante Spiritu sancto, quid ea significaret, mOX cognouerunt, & ad ipsum Dominum eade.stella ducente venerunt, & in Iudaea natum intellexerunt; Ambiguum est autem an in oriente existentes ipsi super Iudaeam stellam viderint, an in

oriente eam conspexerint, quae eos in Hierusalem perduxerit; at secumdam opinionem comuniter probant doctores. Haec vero stella noua erat,

atque ab alijs differebat, quae creatae aut penitus immobilςs junt, aut motum continuum habent: utrunque

enim ipsa habuit,& stationem, & motum, ergo ad neutram illorum pert, ne mota est ab oriente in Bethleem, stetit supra locum ubi puer erat, adeo

597쪽

M PAVLO fACRA Tiadeo in meridie illuxit stella haec,qua lux diurna non impediebat, ut ipsos etiam Solis radios proprio fulgore superaret; hoc autem non agit syderis motus, sed virtus quaedam rationis Plena . Itaque angelum fuisse, qui pastoribus apparuerat, & nunc in figuram stelle translatus Magis se mostra risiverisimile esse mihi videtur. Se vero occultauit, siue ante ingressum in Hierusalem, siue post,ut ducem itineris amittentes Magi , quoniam humanum requisivere auxilium, diuino iuste carerent i aut ad ciuitatem Regia confugere,ibiq; de Rege nato qua Tere cogerentur, ut eius natalis dies publicaretur, atque de loco etiam vaticinium impleretur ι Et Iudaei norecipientes Christum minus excus Tentur,quod aduentus eius notitiam

non habuerint. cum Magi Iudaeis tepuis

598쪽

H o M I L I AE. sypus, illis Iudati ortus locum ostenderint. Quod audiens Haerodes mir cuia nouitate valde perturbatus est, ει tota simul ciuitas, quae propter tumorem illi fauere simulabat. O res mira, si vagientes cunae tam superbuterruerunt,quanto cum pudore,quo tremore,& pallore ante Iudicis tribunal ille se littet Θ Turbatur autem isti, S ille, quia de aduentu iusti gaudere iniqui non quarunt. Et congregatis' populi primarijs interrogabat eos ubi Christus oriretur, ut eam ob causam interrogatis ipsis demonstrar tur non ad suam, sed ad gentium salutem,& agnitionem divina testimonia spectare. Illi vero Micheae vatucinio admoniti ortus locum docet, S in Bethleem Iudae eum nasci respodent; Et tamen, quod prosecto mila dum est, ad Christum venerandum

599쪽

06 PAVLTI IACRATI non accesserunt, immo eum insecta

tisunt; Et sic ostenso alijs viis sonte

siccitate ipsi perierunt; cognito auteloco, tempus, quado stella apparuit, a Magis ipsis clam accersitis cognoscere voluit Herodes, quia Iudaeis fidem non habe bat, cui inquirenti patefecerunt ij, ut ait Augustinus, in cq. Io se vidisse stellam ignotam non a te paucos dies, sed ferme ante biemnium , atque illis admiratibus ipsam, cuius etiam esset, postea indicatum fuisse, Regis Iudaeorum , Chri stΟ- .inus quoque inquit ratione colligi, quod stella ipsa multo ante apparuerit. nam ob longissimum iter non poterant Magi puero nato assistere, nasi quando is ortus est, stella ab eis visa fuisset,nequaquam illum in fascijs

inuenire potuissent ue Fulgentius tamen ait stellam hanc nuquam antea

se . apparuisse,

600쪽

MO MILIAE.

apparuisse, quia eam puer iste creauit, & Magis ad se venientibus eam ducem prieeuntem destinauit. Et cudixisset illis, Ite es interrogate diligenter de puero, ut ego veniens eum adorem, falsum obsequium spondet, ut eos decipiat; se. n.eum veneratione prosequi velle fingebat, quem interficere cupiebat, sed nesciebat ipse, quod simulata sanctitas duplex est iniquitas. Itaque Magi eum cum audissent, ecce stella iterum comparuit, quia auxilium refutantes humanum, ut diuinum recuperarent, digni habiti fuerunt, quae praetuit, & uiam monstrauit, usquedum supra Pueri caput staret, Et ipsi repererun i, quem ipsa testabatur, nec loquendo ostendere poterat: &sic magno cum gaudio ad tugurium, ac diuersoriti, in quo ortus est Christus, peruenere, cumque in G DO-

SEARCH

MENU NAVIGATION