Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

εs PAVLLI SACRATI nunclauit, ut in Evangelio habetur, eo quod illi sinceri esset,& antiquos patriarcharum mores colerent innocentia.n. semita quaedam est ad attingendam veram sapietiam perduces videlicet exortu esse in tenebris lumen rectis corde, miseratorem, & iustum Dominum. Sed quid est, quod angelus pastoribus vigilantibus se perspicuum facit Θ. Quia illi prae clieris sublimia videre merentur, qui fidelibus gregibus sollicite praeesse sciunt, dumque ipsi super grege sic vigilant, illis gratia latius corruscat, ut mystice isti pastores gregum doctores quo ir, ac fidelium animarum rectores significent. Quare in terra canunt exultantes Angeli, Gloria in excelsis, Deo gratias agentes, quod is suum ad homines aduentum reseraverit. Nos quoq; Angelos ipsos

imita

572쪽

M o M 1 L I AE. ω imitantes toto corde canamus,ac tatum sestum summa obseruantia, agdeuotione colamus, atque celebremus laeti ; non enim fas est msstitiae locum esse,ubi viis natalis est dies.in qua splendor lucis augetur more diuino , non in comessationibus , &ebrietatibus, sed in omni humilita

re propter peccatus gaudio propter spem exultemus: & in hoc pastoribus similes simus, qui vigilant, non enim nisi a vigilantibus Christus inuenitur. Et munditiam cordis concupiscamus; beatus enim ille est, qui Deum videt,eumq; in costientia gestat, atque id quod in nobis ipse re- , demit, ei offeramus,qui animam nostram videlicet; At si quis interroget, quomodo animam, quam ipλin potestate habet, illi dicabo ξ nuni E a rum

573쪽

D PAVLLI sACRA Tirum moribus sanistis,castis cogitationibus, operibus fructuosis, odio viatia habendo, Deum incredibiliter amando, proximum diligendo, nostra & superflua praesertim in pauperes erogando,hoc a nobis posse pro, . stari respondebo; Nam qui iniurias propter amorem Domini nostri Iesu Christi dimi: tit, is votum fecit, Aquando aliquem inopem videmus, misericordia nobis in mentem venia at , quando captiuum, Domini no/ stri redemptios cum autem nos eri git superbia, atque potentia, tunc Christi hu militatem ante oculos ma .

xime ponamus. Scire autem nos docet Dei voluntate aliquem paupere fuisse, ut breuem inopiam susterendo vitam aeternam adipisceretur; nonullum autem diuitem, qui dum in-Wibu , atque egentibus superflua

- . saltem

574쪽

M o M I L I AE. I' saltem daret, prsclarum facinoribus suis remedium adhiberet: nam uniuscuiusq; anima non nobilitate sed opere, non genere, sed actione a Deo discernitur , quia apud Deum non est personarum acceptio. NobiS e

go e paradysi sedibus exclusis, & in cinerem dissolutis, quibus vivendi

spes non erat, a verbo carne sumpta potestas data est, ut ex longinquo loco ad auctore nostrum reuertamur, parentem agnoscamus , & per gratia obtineamus, quod per naturam consequi non poteramus. Itaque donuhoc magni aestimemus, quod omnia dona superat, ut Deus hominem filium vocet, & homo Deum patrem

appellet, quo cum pacem habebimus, si quod iubet, voluerimus, &quod prohibet, respuerimus, & ipse libenter in nobis domicilium habe

575쪽

τ, PAVLLI SACRAT ibit. Demum ut finem faciam, ne 'vobis molestus sim, polliceor vobis, si quem delictorum suorum ex ani mo, & vere poenituerit ad vomitum amplius non rediturum,quodcunq;

ille petierit in fide penitus non haesitans, ei datum iri. Hac optima spe fulti laetemur hoc die natali Christicanamusq; , & ipsius erga nos benignitatem immensam .i quotidie suspiciacimus. Qui vivit, ®nat cum Deo patre sempiternis seculis. Amen.

EIUSDEM

576쪽

la Circuncisionem

Domini N. Iesu Christi.

Agnus, ac solennis est diesu hic octauus post natalem D. N. Iesu Christi diem festum , in quo admirabile humilitatis exemplum elucet ; ideo summa veneratione illum prosequi debemus, fratres charissimi, cuius Diei memoriam sanctam Lucas paucis verbis amplectitur inquiens in Evangelio suo : Et postquam com

summatisint dies octo, ut circuncideretur puer. At cur opus fuerit eu

circuncidi, atque illius pretiosissimum sanguinem fundi,qui nullo pol

lutu S

577쪽

74 PAVLLI SACRATilutus modo, & omnis prorsus labis ac maculae expers in carne apparuit. Dicam certe non nulla de hoc, quae fortasse vobis non displicebunt, sed obsecro vos, ut attente me, ac benigne audiatis: Doctores multiplici ratione a Christo hoc effectum esse sentiunt, primum ut se verum corpus habuisse ostenderet ipse, quo haereticorum multorum hoc negantium ora obstrueretur, & in quo speciem diuinitatis intueri non valuimuS, factum ex muliere humano aspectui se patefaceret hominem verum, quod maximae fuit erga nos dilectionis argumentum , Deinde ut veterem lege approbaret, eiusq; praeceptum commendaret. Tertio, ut se filiu Abrace comprobaret ei promissum, cui ad

iustitiam destinatum fuit, quod is Deo credidit, ideo illi iusto effecto

578쪽

postea imperata est circunciso, fidei suae signum, ut cum haec in filijs videretur, Omnibus manifestum esset, illos eius esse, qui Deo credens notam hanc acceperit. Quarto, ut iudaeis excusationem auferret perfidiae suae,

quibus detractiovis,ac maledicti, ruinaeque praebuisset occasionem, nisi ipsem suscepisset; Denique, ut obedie-tiae,& humilitatis virtutem pricipuo demsistraret exemplo,atque ei quod cerimoniaruius exigeret, subiectus esset, licet minime obligatus 3 non.N. ipse lege quicquam debebat, sed ut qui legi subiecti erant, nec Onera ferre poterant, patiendo liberaret,& exseruili coditione ereptos in adoptionem filiorum , quae fit per gratiam ,

reCeptos nos atque ascriptos sua laragitate vindicaret. Itaque Christus in carne,ut lege decretum erar,circu

579쪽

rs PAVLLI SACRATretidi se passus eth, quod nihil aliud e

primebat, quam vetustae generationis exuuias,& spolia,qus per ablutionem deponuntur, eo quod membruillud circuncidebatur ad gignenduprocreandumq; natura aptum: hoc autem ut pote lignum futuri baptismatis tunc a Christo agebatur; sed posteaquam coepit ablutio, notaces tauit; ubi namq; tota vetustas a baptismate tollitur, superuacaneu est,

quod pars secta significat . Circuncilio igitur vetustate exuta naturam renouatam indicabat, quam sancti patres nostri carnis quidem propter iustitiae signum, cordis vero propter fidem ipsam gerebant; Et his tribus praecipue de causis data fuit, ut fidei. signum esset, ac iustitiae, quae est persidem; ut A brace genus clarum, & iu lustre redderet; ut &pure, ac temperatae

580쪽

H o M I L I AE. 7 ratae vivendi rationis indicium esset, quod ne cum gentibus comiscerentur, fis num iniecit. Cur autem octauo die puerum a natali eius circuncidi mandatum fuitὸquia octauus dies, ut ait D. Augustinus iuxta numerum

dierum post septem quati post sabba

thum primus inuenitur, ut iam non octauus, sed primus habeatur, quia

salus futura per Christum primo die destinata fuerit, scilicet postridie diei sabbati, qui dominicus appellatur, quod eodem die Christus surrexerit, quo mundus csperit; Et propterea salutis illius signum in circuncisione datu fuit, ut in eius lege, qua si renouatio futura dignosceretur vel octava dies ipsi circuncisioni assignabatur, propter mysterium, quia octavastate, quae surgentium erit,

quasi octauo die per Christum perib

SEARCH

MENU NAVIGATION