Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

581쪽

I PAVLLI SACRATI cietur spiritus circuncisio, quando non solum culpam, sed poenam etiaomnem ab electis auferet: sex enim

sunt aetates huius secuti in quibus pro adipiscenda quiete sempiterna laboribus perfungi opus est septi

ma quiescentium est aetas, usque ad tempus quo nobis surgendum est, octaua vero ipsa dies est, qua surgimus sine ullo temporis fine beati suturi . Erat autem octauus dies de nocessitate praecepti, ita quod eu omi tetes peccabat etia si sabbatu fuisset, non tamen ex necessitate sacrameli. quia si aliqui praetermittebant, postea circuncidere poterant . unde Christus dicebat cum Iudaeis disputanS, vos mandatum accepistis octa

uo die circuncidendi,& sabbati celebrandi,&ab omni opere vacandi; si octava dies sabbatii fuerit,quid age'

582쪽

HOMILIAE. 7stis,an circuncidere omittetis,ut Sabbatum seruetis ; an vero iussum octaui diei exequeminiὸ Sed hominem circunciditis, quare, quia circuncisio ad signum salutis cum pertineat, ille die Sabbato salute priuari no debet;quare ergo mihi successetis, quia hominem sanaui Θ Nec gladius lapideus necessarius erat, non enim diuino prscepto statutum erat .s nec eo iudaei nunc utuntur, legitur tamequosdam gladio lapideo a non nullis circucisos fuisse, ut a Sephora filium

suum,quae acutissimam petram sum

psit,Et ipsum Iosue fieri gladios lapiadeos iussisse, & filios Israel circuncidi, quo iussu significabatur Spiritus

circuncisionem faciendam esse per Christum,de quo dicitur, petra auteerat Christus. Verum, fratres chario simi,scire nos oportet, quod eandem

583쪽

so PAVLLI SACRA Tropem contra originis peccatum circuncisio ferebat,quod hoc tempore gratiae praebet baptismai hoc excepto quod regnum caeleste intrare nequibant, donec Christus adueniret, tantum in sinu Abrahae beata requiete fruentes post mortem ingressum cili spe felici expectabant; circuncisio.nc gratiam conserebat, quantum ad omnes gratiae effectus attinet, altiter tamen ac baptismη, non ex virtute sua, sed quatenus passionis Christi futurε signum erat; ex quo patet quod propter fidem, non propter significationem gratiam praestitit ; baptisma vero ex virtute sua gratiam tribuit, quatenus passionis Christi iam peractae instrumentum est. Sed cum circuncisio antiquis patribus baptismatis loco fuisse credatur , quid re

spodebitur de ijs qui Deo placuer ut

584쪽

HO M II I AE. sin5 tame sine fide,ut A bele & Enoch, antequam hoc praeceptum esset ὸ Sicut illi, quoniam illud sacramentum

occultum erat, credebant futurum, ut Christus carnem sumeret, ita nos

hoc factum fuisse non ambigimus.

Sumus ergo non secundum carnem

Iudaei nos, sed secundum spiritum, quo Deo seruimus, & semen Abraae secundum dei spiritum, illi autem minime. Vehim ut recte percipiatis, quae vobis dic , quadripertita inter iudaeos & gentes diuisio existit, alij sunt & carne,& spiritu circuncisi, cui in lege veteri Moyses & Aaron, in noua, apostoli 3t discipulsi omnes; alij neutro modo, ut Pharao,.Antiochus, atque cunctorum barbarΟ-Tum non credentium multitudos ali j carne tantum, ad quos Hieremias, circuncidite vos Deo, non carnempraeputi,

585쪽

a PAVLLI SA CRATI mestri. Alij ta ultimi, vidistinguerentur iudaei illi, qui iam spiritu vivebat. a D. Paullo gentes in carne Ephesu. vocabantur, quia secundum spiritu Israelitae erant, sicut modo noSomnes: Alio autem in loco: videte Is rael secundum carnem, quia secundum spiritimi non erat. Ideo crede-tes in Christum getes iudaeis, qui crediderant, anteponeban cur,quia apOstolorum praedicatione adductae integra fide Deo confidebant ; Iudaei v ro qui ad fidem accesserant, circumcisionem & solennitates etiam seruabant. Vtrunq; autem populum diauersae legis obseruatio discriminabat, atq; distinguebat; Sed Christus

Dominus aduentu suo priora mandata destruens utroque in se credete nouum, & unum populum costituit.' ac mediu maceriae parietem Vtrunq;

a se

586쪽

HOMILIAE. 31 -

se populum diuidentein soluit, quEnouum esse ait,quia is quotidie renouatur,& in nouo mundo, quando celum nouum erit, habitaturus est. Caeterum persectam non in hoc inudo nouitatem compleri, sed in ali ro, cum caelestia, ac terrena in uno spiritu copulata fuerint, complenda esse sciamus. Quapropter,fratres carissimi, si nos ad hanc puleherrimam

renouationem, quasi circuncisione summam peruenire admodum Opi muS, turpes actio nes, quae a viiijs oriuntur tollamus omnes, ac detrahamus, atque cunctos sensus nostros circuncisos habere nos ostendamus εEt sicut Christus a mortuis surrexit, sic& nos in vitae nouitate ambulantes surgemus. Sed ut ad D. Lucam, unde declinauit reuocetur oratio nostra, Inquit ille: vocatum est nomen F i Iesus

587쪽

84 PAVLLI SACRATI Iesus, quod a Deo iam ante impositum , ab angelo praenuntiatum est, priusquam cociperetur ; Dixit enim Angelus beatissimae Virgini Mariae, pariet filum , IV motabis nomen eius . t sum, qui totu orbem saluatu rus eth. Hoc enim illi nomen ab aeterno fuit,

ut mos antiquus retineatur. Cuius

ab Abraam initium ductu fuisse cre dimus, quod is Patriarcha, qui primus circuncisionis sacramento in i tiatus est, suae magnae fidei videlicet,

ει diuini promissi ei facti testimonio,eodem die suae suorumq; circuncisionis, & nominis amplificatione simul cum coniuge sua ei a Deo benedici promeritus est, ut qui Abram pater excelsus dictus est, Abraam deinde, idest multarum gentium pater appellaretur. .Qua fidissima promissione tam late per orbem satisfactu

588쪽

H o M I L I A. ε esse I Deo patet, ac perspicuum est, ut nos etiam ipsi ex genti bus ad fidei illius imitationem accersiti ipsum nos patrem potissimum nuncupare gaudeamus, dice te etiam nobis apostolo: si autem vos Christi, ergo Abraar semen se fundum promissionem haeredes estis. Et hic nobis quoque

mos est,ut in baptismate nomen nO-

his imponatur . Cui nomini Iesir, quod praeconium tribui a nobis potest satis amplum, cum illud dulce sit& gloriosum, omniq; cultu,ac veneratione dignissimum, nomen quod est super omne nomen; hoc enim ei a natura insitum est, ut sit saluator, &ita ex ventre virginis vocatus est,qui secundum diuinitatem talis erat.Sed si perpendere velimus,quae sit nominis huius Iesu dignitas, quod ab arterno consecratum est, a patriarchis de

589쪽

sideratum, a prophetis praedictum, ab apostolis, & illorum varijs successoribus mire celebratum, atque mirificis laudibus affectum nostra nimis vagaretur oratio; quid enim de illo nomine, quod caecis visum, se dis auditum restituit,& vitam momtuis affert, & daemones ex obsessis eorporibus eijcit, explicare digne valemus & quod maculas peccati abluit, & culpam, ac ps nam condonat Hoc tantum in ore semper habere, & in eo flectere genua statuamus, quia quotienscunque Iesum excorde inuocauerimus, latui erimus; discrimen autem inter nonae Iesum,& nomen Christum est,quia Iesus est proprium, commune Christus, quii & gratiar nomen est, gloriar,Iesus. Et quanta inter gratiam,& gloriam di serentia est,tantum inter haec nomiti

590쪽

llo MIL IAE Pna disserti Quare cum nisi in nomine Iesu salutem impetrare nequeamus, in eo quicquid patrem petierimus, ut Christus,ait,dum modo non contra salutem nostram flagitemus, facile optata consequemur. Vere ergo & proprie Iesus dictus est,qui pro

salute nostra tempestiue pro nobis pati carpit,dum se circuncidi, & quo in dolore valde plorauit, sanguinem

profundere voluit. Circuncidamus ergo,&nos ipsos, omnia b vitia, &peccata lacrymis abstergamus, fletuque deleamus . At animaduertere oportet ieiunia eleem 'synas, aliaqι opera bona parum nobis profutura esse, nisi mens &animus ab iniquitate,& lingua ab obtrectatione abhorreat, quae Omnino nobis continenda

est, si Dauidi parendum esse nobis arbitrati fuerimus, inquienti: quis est

SEARCH

MENU NAVIGATION