Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

821쪽

3io PAvLD sACRATI patris expectarent , non dixit vero, quando, ut semper vigilarent ; praedicationem enim illis ad acceptuusque ab eis spiritu sanctum distulit. Quomodo autem costenderit, Lucas inquit, quod Bethaniam versus, cum comedissent,eos eduxit foras,ut eum ascendentem aspiceret, quia inde scandere volebat , & fine facto dicendi ea etiam quae actoruprimo narrantur,cspit, Marcus dicit assumptus est,& bene, quia & si propria virtute surrexit, a patre t

men, quia eadem patris, & fili j vi

tus est, suscitatus dicitur, sic propria virtute ascendit, & tamen a patre assumptus est, coepit inqua sua virtute non aliena, virtute primum diuina, deinde animae beatae & gloriosae mouentis corpus,ut lubet, pedetentim propter matris disci- pulorum

822쪽

i ΗΟM I L I AE: mpulorum consolationem se attolle re, & videlibus illis ascedere, quos tanta visione dignos statuebat , d inceps elatis manibus benedicentem eis,& bona exoptantem nubes lucida,& candida suscepit eum, novi vehiculum, sed vidiuinitatis signum , sicut gloria Dei Israel super

tabernaculum in nube apparebat, qui ab oculis eorum carneiS euanuit,quia claritate nubis circundatus vltra visus non est. Ascendit autem in iubilo : admiratio enim gau

dij, quod verbis explicari nequit, Iubilum est, ut ait D. Augustinus, quomodo Apostoli admirati sunt

in caelum scandere eum cernenteS, quem mortuum luxerant, stupentesq; ac nihil dicentes: Vel laetitia illa indicat David, qua affecti sunt angelorum chori praeeuntes, & ad

823쪽

3 1 PAVLLI SACRAT 1 superiores quidem clamantes, toLlite portas, quia Christus rex gloriar, &post perpessionis triumphuvictor introibit; Inferioribus vero in voce tubae, viri galilei quid statis aspicientes in caelum, hic Iesus qui astum plus est a vobis, sic veniet in eadem forma, & substantia gloriose,scilicet ad Iudicandum, sicut euin caelum euntem vidistis ; & licet se ab oculis eorum subtraxisset, adhuc tamen intuebantur, propteread uo astiterunt scilicet angeli, & ne

tempus consumerent, admonue

runt, ut in ciuitatem redirent. Tucvidentes mater, & omnes discipuli cadunt in terram admodum venerantes, &post discessum lacrymas continere non valentes in Hierusa 'lem cum gaudio regressi sunt, quia omnia mysteria in Christo comple

824쪽

.ta erant. Itaque si eum rediturum credimus, expectare debemus,&in oratione perseuerare, ac nauare bona opera, ne nos aduentus eius, improuisos, atque imparatos adoriatur . atque offendat. Verum docuit Christum,postquam ipse surrexit, caelum ascendere, cum immortalem vitam inchoauerit, & incomruptamin in altum loco scilicet, &dignitate, & super omnes caeloS,&a patre super omnem potestatem, ac principatum, & super Omne nomen constitutum esse, ut ait Paullus ; non enim eum in terra loco videlicet corruptioni addicto rem nere cogruum fuisset: Et licet eius praesentia corporea priuati simus, cum diuinitas semper fidelibus adsit, absentia tame nobis magis pro-

nostra roboratur,ac

825쪽

3i PAVLLI SACRA Trspes fore,quoniam Christus humanam naturam in caeso collocauit, ut

illuc nos quoque suo tempore per ueniamus; Denique animus noster ad callestia erigitur. Distulit nihilominus ascensum Dominus, ut per quadraginta dies comprobaretur veritas, quod is surrexerit: fuit alitem nostrae causa salutis dupliciter ascensus eius ; quatenus ad nos attinet, mens nostra in Christo amore inflammatur, &mirifice eum veneratur. Quatenus ad ipsum spectar, multa propter salutem nostram gessit, & primum viam nobis ad ascendendum monstrauit, ut ait IO. Vado ad paradum locum ante eos iter pandens; nam quoniam ipse caput est, quo praesuit, illuc me bra sequi oportet: Cuius hoc est euidens a Sumentum, quod animas sanctoru patrum,

826쪽

I N O M IOAE. 3is patru , & veterum prssertim, quos ex inferis eduxerat,in caelum humanae naturae peregrinum scilicet locum secum duxit,ut ait David,ascedens Christus in altum captiuam captiuitatem duxit , idest eos qui a Daemone captiui detinebantur, utpote victoria acquisitos; Deinde , Ut pro populo deprecaretur, &ei ad uocatus esset, ut quonia in Christo Deus humanam extulit natu

Tam, eorum etiam misereretur,pro

quibus eandem Dei filius sumpsit. Demum ut in caelorum sede quasi Deus,& Dominus constitutus e in illos diuinis donis afficeret. Ascessio igitur Christi directe nostri ascesus causa fuit in capite nostro inchoata , cui membra colungi opus est. Et sedet inquit arcus a Sextiis

Tei, primum quidem quatenus. in beati tudine

827쪽

s PAVLLI SACRATI heatitudine patris,quae illius dextera dicitur, incorruptus manet; Deinde quatenus cum patre regnat, Mab eo iudiciariam potestatem h het, quod ut Deo, & Dei filio con uenit; eandem scilicet naturam cuPatre, & eandem diuinitatis gloria habere, Vt naturε conuenientia stipersonae distinctio: Quatenus autehomo ob diuinitate cum eo coniuctam, quae e contrario naturae distinctionem,& personae unitatem significat, etiam hac ratione Dei filius est,& consequenter ad dextera patris sedet: Denique secundum gratiam habitualem, ut Theologi inquiunt, quae in Christo prae csteris alijs hominibus abundatior est, adeo ut humana natura in ipso ca teris beatior sit, regiam, & iudicia- sic quat . nustiam potestatem habens,

828쪽

nus homo sedet ad dexteram patris id est in bonis paternis potioribus, S in maiori prae caeteris beatitudine , Et soli Christo proprium hoc est, de nemini alij nec angelo, nec homini congruere potest. Hodie ergo Dies sestus est D. N. I. Christi

qui ad dexteram patris sedere coepit ue est& Patriarcharum, ac Prophetarum animarumq; sanctarum, quia hodie,& no ante, cplestem patria intrauerunt: Est de noster, quia humana natura caesos conscendit;

Et ubi fuere, Se sunt ascesus Christi vestigia, Sulpitius Episcopus Hi

rosolymitanus ea nunquam pauimento strata fuisse testatur; terram enim velut impressis vestigijs eandem spetiem custodire, quod de Beda confirmat, Et Iacobus Sacratus

fiater meus Archiepiscopi Nicosiae

829쪽

sae in insula Cypro olim vicarius , quo cum ad sanctum sepulchrum accessit, se saxum illud,&locum in quo Christus ascendens pedem si xit , vidisse ac veneratum fuisse aLseruit, nunc Carpentoracti Episcopus; Et quia nos quoque ascendere cupimus, atque in gloria Christum conspicere, mundi autem corde eum vident, munditiam menti nostrae talem adhibeamus, ut illum ad nos venientem intueri liceat.At scire oportet, quod ut ait D. Augustinus, cum Christo no ascendit superbia, non enim opus est,si scandedi desiderium nos tenet, ut merita propria nobis arrogemus; nam cualtus sit Deus, si erigimus nos, fugit nos, si humilitatem sequimur, ad

nos accedit; non auaritia, non luxuria o nullum omnino vitium; α

830쪽

HOMILIAE. 3Ist

ideo turpes, ac prauas actiones Omnes fugere, appetitumq; terrenam rerum rationi obedientem praebere, ac nullam penitus ex illecebris

mundi huius delectationem capere debemus ; verum quia magni est . animi,& valde fidelis sine mora, Scfacile credere, quae sub aspectum non subijciuntur, atque eorum desiderio incendi, quae oculi cernere nequeunt ; tali mente studeamus erga Dominu Nostru Iesum Christum praeditos nos esse, ut eum sum rexisse, & ascendisse minime ambigamus, & beati esse velimus, qui non vidimus,& credimus, & in eo meditationem nostram figamus,

dum in hac vita spiritum ducimus,

ut in caelestium ciuium numero reponamur ; Nam si recte actiones

Christi perpendamus, illae eo spexe

SEARCH

MENU NAVIGATION