Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

791쪽

1 3 PAVLLI sACRAT idc res abioluta eii, inquit Augustinus, corpus pependit in cruce, ani ima messi ruit, in sepulcro positum est, Et Deus illud vivum exhibuit,

cur mirantur, quare non credunt

isti λ Auctorem considerent, & dubitationem sibi tollent: Ac resu rectio erit, atque illud iudiciu ho ribile manet,& no est fatum, ut quidam tueri nituntur: Et corpus surget, non enim surgeret homo, nam anima sola homo non est, sed codipus & anima ; Si enim ea sola suscitaretur, dimidium animal, & non integrum exurgeret et Resurrectio enim proprie eius est,quod cecidit de dissolutum est,anima autem non dissoluitur sed corpus, & ideo si noest idem corpus, quod assumit an, ma, non diceretur resurrectio, sed

houi corporis assumptio ; opus est

792쪽

, Η Ο 14 et L I AE. et 'ergo,ut a morte,& a cineribus, qua

uis doctores in hoc varij sint, homo idem numero surgat, quod efficitur, ςum eadem anima numero

eidem corpori coniungitur, & aliter sentire hqresis esset, & perfectus exurgat capillis,& unguibus ornatus, sanguine & necessarijs humoribus fultus,& ijs omnibus,quae ad

integritatem humanae naturae per . tinent, quia homo absque naturae humans desectu surrecturus est, ac sine ulla membrorum diminutione,&Iuuenis ea aetate videlicet, qua cessante augumento extitisset.

si natura non errasset, quae desectio a potentia diuina supplebitur; etiavterque sexus surget ι Illae autem actiones,quae ad conseruandam naturae humanae persectionem,ut coismedere, bibere,dormire, spectania

s a in

793쪽

- ago PAVLLI S ACR Ariin iurgendo necessariae non erunt;

quare ergo Christus comedit inquit ille ξ ut potestatis fuit non egestatis. Quare cum cicatricibus surrexit, si vitia non surgunt & hoc potentiae suit, non necessitatis:sed . Christus hoc essicere voluit,vi quibusdam dubitantibus cicatrices ostendens,&carnem suam tangendam praebens omnem dubitatione tolleret, quod no esset eiusdem naturaen alterius gloris corpus eius. Sciedum est etiam corpora sanctorum pati non posse, quia in corpore glorioso no poterit esse mutatio contra dispositionem , quq ab anima perficitur, cum humanum corpus , & quicquid in eo est, animae subiectum erit, sicut ipsa Deo subigetur; Damnatorum autem licet

ipsi quoque incorruptibiles suturi

794쪽

'ε o Mi II A. , isnt, animae & corpora perpetua

poena mulctabuntur, quia ex natu-

ratibus principus, quq humanum

corpus consequuntur, in eis erunt. defectus illi, sicut pondus, onus, perpessio, quos a beatorum corporibus gratia resurrectionis arcebit; Et patientur ab igne,& non consumentur, quia diuina Iustitia poenae illa aeternar addixit. Paueamus fratres carissimi, ne nos quoque aeternae morti destinemur, ac mentem S cogitationem omnino a perditis illis,& iniquis auertamus, qui dicere non formidant,sicut ego m ultos

audiui, se confiteri nolle,quod nolint ipsi ad caelum ascendere, & cupauperibus atque infantibus esse, ted in partibus insernis cum regibus N principibus versari velint, ovocem surialem ; verum pro viris

795쪽

.2D PAVULI SACRAτrbus bonos & iustos imitemur, qui gloriae immutabilitate immutabo tur, nec om nino patientur,sed futi. gebunt,& eorum corpora postqhaa Deo excitata fuerint, lucida erux, S sicut anima maioris claritatis extiterit secundum maius meritum, lsic in corpore discrimen erit: Na i sicut Christi claritas in transfiguratione ab Apostolis oculis non gloriosiis visa fuit, sic impis illi iustorumaximam gloriam videntes quam valde torquebuntur,& cruciabunturin quantus eorum gemitus erit ac stridor Et quia communis est opinio, ut non modo unusquisque actionum suarum notitiam sit habiturus, quia diuina vis in causa erit, ut cuncta siue praua, siue bona opera ad memoriam reuocentur; Vnde singulorum conscientia tanquarerum

796쪽

rerum gestarum comentarium exiis

ruet; verum etiam ut quilibet tam facta propria quam aliena intue . tur; inquit enim Paullus, Illuminabit abscondita tenebrarum, idest gesta cogitationes,& malae & bona omnibus apertae erunt & notae, repraesertim beatis qui hoc ex instanti videbunt, quia in uno omnia co-spicient, quod etiam damnatis forte mira celeritate continget; quo pacto impij no se corroden se cruciabunt, se affigent, cum tot ac tata scelera sua omnibus nota esse perspicient ρ ipsi vero beatoruopara tantum bona, & digna merito tata gloria cognoscet ρ Vix lacrymas tenere queo, fratres charissimi, cain hac meditatione versor , ut quae commiserim cuncta, omnibus ma

nifesta esse debeant. Sed nos qui

797쪽

mortales Deo agamus , atq; habeamus , qui nobis tantum temporis tribuit, ut peccatorum nostrorum maculas ita eluere possimus, ut Deus ea obliviscatur, sicut Petro non nocuerunt delicta praeterita, quia ei minime placuerunt, con murq; tales nos ita praestare, ut inter beaxos numerare nos non recuset Dominus noster Iesus Christus, atque his dotibus ornare claritatis& agilitatis,cum ex hac vita migrauerimus. Interea hunc diem Pa chatis leniter colamus, & in eo spetiem nostri suturi status vide tes laetemur, cum genus humanum post mortem surrecturum sit, & si icitati nos nuc per fidem in anima, iuste & sancte vivamus, ut corpores iam ad aeternam laetitiam surg

musa

798쪽

mus, gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi, qui vivit & r gnat gloriosus sempiternis silculis.

EIUSDEM

In octauam Paschatis

Festum Paschatis pus p terminatur, fratreS Ch

u lam 2 rissimi, octaua .n dies

Dominica in albis adipellatur, ea, opinor,ratione, quod candidatorum, seu neophytorum, ut tunc ij nominabantur, habitus more veterum commutabatur, id

in eorum, qui septe diebus elapsis baptis.

799쪽

baptismate denuo geniti ad fidein

accedere solebant,& gratias Deo agebant, quod per ablutione summos hostes suos deuicissent, memoriam summi illius gaudij retinetes, quo hidsi merso in mare Pharaone Domino canebant, qui equum &in eo sedentem in profluentem deiecisset, quos Petrus hortabatur,ut cum renati essent,&filij Dei facti, tales in moribus sanctis atque Op ribus bonis versantes euaderent, quales modo geniti infantes, idest

innocentes,ac sine dolo existerent, per sapientiam tamen rationaleS. aqua consuetudine cum hoc tempore recesserimus non absurde tam

qui deuote peccata sua consessi sunt, & festum Paschatis solenne

celebrantes panem cslestem comederunt, morem antiquum representare

800쪽

tare videntur, si modo candorem in animo pro viribus seruare conetur, &toto corde, & tota mente Christum D. nostrum vere surrexisse fateantur, sicut oportuit eum s

cisse, & propter diuinam iustitiam. quoniam is usque ad mortem se humilem reddiderat, ut extolleretur,

S gloriosus exurgeret, & ut fides nostra, ac firma de illius diuinitate

opinio confirmaretur, ac spes nOstra nos sustentaret, ex quo ipse surrexit, fore ut nos surgamus, si eius exemplum imitaremur, & in nouutate vitae ambularemus; Denique ut nos iustos redderet, de quo hodie mirabilia, dum euangelium t geretur , audistis, & nos non nulla quoque dicemus. Vos autem fratres charissimi, obsecro, ut attente

audiatis, praesertim cum in hoc magnum

SEARCH

MENU NAVIGATION