Paulli Sacrati canonici Ferrariensis In 33. Psalmos commentarius. Eiusdem Homiliae 18. ..

발행: 1588년

분량: 898페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

851쪽

U PAULO SACRA Tipidibus voluerunt , sicut infra scemus, ut illi quodammodo mortem afferrent ;feruebat enim adeo illorum insania, vicerto consilio inteπficere Laearum quanuis innocente decernerent, quia multi illius causa credebant in Christu, quo eius memoriam penitus delerent; ipsi autehac causa maxime impulsi sunt. qu ia miraculis Christi omni eorum gloriar tenebras effundi videbant; Itaque tanta inuidia disrumpebantiitivi nihil aliud cogitaret, ac dicerent, quam ut circu nueniamus iustum, quia contrarius ei operibus nostris praesertim cum eis exprobraret Christus paullo supra de Abra a quem patrem appellabat, quia eius Qpera non imitarentur, praeterea adderet eos non habere Deum patre,

Naiebant, quia cum diligerent, sex

852쪽

Daemonem homicidam,atque men, dacem, S pyopterea a veritate abhorrere ; quem sermonem in hoc, euangelio , cuius lectionem nunc auditiis, diligenter perscquitur.D. Ioannes inquiens. auis ex mobis arguet me de peccato Hoc verbum Christi magua fiducia nititur, cum hoc dicere queat nemo nisi Christus, qui peccatum noco iit; Quis me arguet,id est argumentis me conuincet, sicut vos, &patrem vestrum refello Θ nihil enim in me deprchedetis, quod in vestra. reprehensionem incurrat; exquisite vitam, Verba,& Opera mea scrutemini, nihil omnino occurret, quod vos redarguere possitis. Quod cum ita sit, patet quod propicr. virtutem me odio habetis,cum peccanteS vo

bis odio esse deberenti si filii Dei,

853쪽

3 a pAVLLI SAc RAT ieliis, ut gloriamini, quod uniuersbetiam hominum generi dictum ossis

existimandum est, nec non & Da moni. Sed, seatres charissimi, mansuetudinem Christi mecum, Obs cro, admiremini,quod ratione ostedere non recuset se peccatorem noesse, qui virtute diuina homines facere iustos pinerat; & nos Christi imitatores esse pro viribus humanis contendamus, ac talem munde co- scientiae fiducia accipere, ut haec dicere omnibus queamus. Si meritate dico vobis,quare non creditis mihiὸ Si me verbu,& veritatem patri costernam

dico, cur mihi fidem no adhibetis, nisi quia Daemonis filij estis ξ nam supra dixi me Dei filium esis, atque a patremissum,lcidipsum operibus

comprobaui, quis vos fascinauit,vivcritati non credatis non potestis a iugo

854쪽

ὶ iugo Daemonis nisi fili j Dei opera eripi. aut ex Deo est merba Dei audit,

propterea non aaditis, quia ex Deo non

sis. Qui ex Deo est,non natura,sed . fide & imitatione, verba Dei audit, Narnat,&recte credit, propterea non auditis,idest ea non intelligitis propter vitium, quia non estis ex Deo fide,licet natura, sed ex Daemone,quem imitamini, si quidem audire verbu Dei est eius praeceptis obedire; non oportet naturam attendere, sed vitium, se ni enim natura ex Deo,& cuiuis homini cum caeteris creatis conuenit, non san vitio. Dictum autem est hoc iudaris, quia .

non solum illi vitiosi sid enim omnibus commune est sed quod praecogniti etiam erant non credituri ea side,qua a nexu peccatorum liberari pollent. Exanunet autem unuL

855쪽

: PAVLV sAcst Ari qui im conscientiam suam . si aliis cordis verba Dei percipiat s sunt. n.

nonnulli, qui nec aure corporis, &i sunt qui aure corporis,sed non meni te,& sunt, qui verba Dei suscipiunt, ita ut flentes compugantur Ad post lacry trias ad iniquitatem redeunt , hi profecto no audiunt, quia ea opere complere contemnunt; verum

hi tantum qui fide per dilectionem

Opera exercente, & tveribus fidei coniunctis verba Dei audiunt; &laec est persectissima credodi ratio. Is Onderunt, Nonne bene dicimim nos, Iuta Samaritanus es, m daemonium haese Iracundi di praecipitis animi est indicium nolle correctionem lene ferre, sed illico ad contumelias, &iniuriasse conuertere ; Tales se Iudaei declarant, qui conuicis esse Darmonis filij, nec veritati respondere scientes

856쪽

' Π o M 31 I AE. -- scientes ad conuitia confugiunt in , quientes, nun ne optime dicimus - te Samaritanum esse, & daemonium tenere Pindicantes haec alias ei ex-- probrasse ue Samaritanum eum appellantes tanquam hominum nihi- li contumeliose, vel tanquam ritus Iudaeorum non seruantem, utpote

.sabathi Samaritani enim,qui decetribubus in captiuitatem ductis terram eorum possidebant, Iudaeis&populo Israel odio valde erant,quia

persecte more Iudaeorum non vive bant, eorum 4; legem transgrediebantur; Cur autem cum Samaritari futura saecula, & animae immortalitatem negent, Clit istum Samaritanum vocant, qui saepe docuit sore, ut nos omnes surgamus Θ Sed cuiuaspernabantur, quia ille non doce

857쪽

3 s PAvLLI SACRATrvero habere, siue insanire eum propter transcendentes humanam naturam illius sermones aiebant, quibus Deum esse patrem suum, &sede caelo descendisse asserebat; insania enim eis lisc videbatur;vel quia eorum cogitationes aperiebat; obstinati ludari patre vestro Daemone duriores filium Dei execramini, nec memoria tenetis, saltem vestrualiqui, quando rugientes daemones

Clamabant, cui anteetempus venisti

torquere nos filij altissimi & quando se ab ij cientes ad pedes eius supplices rogabant, ut salte eos in porcos truderet; non ne filium Dei negare vos pudet, quem Dpmones cofitentur Θ Ego daemomum non habes.s d honorifico patrem meum, in vos inhonorastis me; Primum silentio praeterit, nam non negauit ipse se Samari

858쪽

tho M i t i a. solanum, ideli custodem uile, quia r lem se ei se nouerat ; quia sicut ad im sum pertinuit, ut redimeremur, lic

spectat', ut seruemur, deniqi ipse est , qui ad saucium accessit ; S eundum ita dicere, Ego daemonia nec habui, nec habeo, nec habit rus sum, solius Iesu Christi voeem esse arbitror,quemadmodum dixit. venit princeps mudi huius,& in me non habet quicquam; possumus, de nos hoc dicere, sed perinde refellemur, ac inficiantes se insanire, i

sis factis se mentitos esse conuincuntur ; nam sicut nullus est absque sordibus,& tuitus super terram,sic nemo a Daemonibus sena per mundu est, cum etiam quae leuia peccata existimantur, qui repetinam iram,oc detractione opinati sunt esse Daemonium,Drmonibus tribuere non

dubit

859쪽

dubitauerint. At notandum est, sta tres charissimi , ubi oportuit Chri su docere, & de humilitate eos admonere, vehementem quidem sulcse, in contumelijs vero ferendis ina suetudine usum; cum enim diceret illi se Deum patrem, & A braam h here, in eos aspere inuectus est;cum eum habere Daemonium aiunt, i nissimum se praestare,ut nos quae ad Deum spectant, maiorem in modii defendere, atq; ulcisci,quar ad nos, contemnere debere erudiat. Sed ne vobis arrogans videas,lonore: fficio patrem meum; Et prosecto

patrem honorauit eum ulciscens,de homicidas, ac mendaces non tolerans se veraces Dei filios appellari. Solus enim verissime patrem est v neratus: nam nullus spernEmi,quae in honore habet, honorem tribuit.

860쪽

noM ILI AE. 34'vos me ignominia affecistis, siue assicitis, quia non facitis, quaed - cet ; astri bilis enim Daemoni, quaei virtuti diuini attribuere debetis; Quod non solum ijs dictum est, sed omnibus Christo iniuriam facientibus, qui est iustitia,& contumelia,

sapientis inferetibus, eo quod Chri

stus sapientia sit. Ne autem gloriae cupidus videatur, addit, Ego tamiuasamo non quaro gloriam meam ed Dei, Et salutem hominum, Haec vero di-x quia non decet vos Deum appellare patrem,cum homicidae sitis, de tamen a vobis ignominia appetitus sum; sed contumelia vestra mihi cu rar non est, illi poenas dabitis,cuius gratia haec audio, Di qui quaerat, fili j l gloriam in quolibet eum suscipiente pater,& iudicet, idest meam a vestra gloriam discernat ; Vos enim se

cundum

SEARCH

MENU NAVIGATION